Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, Praeambulum

Consequenter quaerendum est de praeceptis quibus ordinatur motus rationalis. Duplex autem est ordo vis rationalis: in verum et in bonum. Ordinatur ergo vis rationalis per praecepta duo in verum, videlicet per prohibitionem iurationis, cum dicitur, Matth. 5, 33: "Audistis quia dictum est. Non periurabis. Ego autem dico vobis, non iurare omnino" ; et per iussionem simplicis assertionis, cum dicitur: "Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non". Item, ordinatur in bonum per praecepta tripliciter. Primo, per praeceptum patientiae in perpessione iniuriarum, cum dicitur: "Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo. Ego autem dico vobis, non resistere" etc.. Secundo, per praecepta beneficentiae in erogatione beneficiorum, cum dicitur: "Qui petit a te, da ei". Tertio, per praecepta caritatis in dilectione inimicorum, cum dicitur: "Audistis quia dictum est. Diliges amicum tuum" etc. "Ego autem dico vobis. Diligite inimicos vestros" etc. Primo ergo inquirendum est de prohibitione iurationis; secundo, de praecepto simplicis assertionis veritatis, sed de hoc sufficienter determinatum est inquisitione Decalogi, Quaestione de praecepto: "Non falsum testimonium dices" ; tertio, quaerendum est de praeceptis patientiae; quarto, de praeceptis beneficentiae; quinto, de praeceptis caritatis.

PrevBack to TopNext