III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 3
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 3
CUI PRAECIPIATUR DARI.
Deinde quaeritur I. cui praecipiatur dari, hoc est quaerere quibus sit beneficium tribuendum, utrum videlicet omnibus vel solum aliquibus.
Et videtur quod non omnibus. 1. Dicit enim Hieronymus: "Mimis et histrionibus dare nihil aliud est quam daemonibus immolare". Sed a nullo est daemoniis immolandum; ergo nec ab aliquo est aliquid histrionibus tribuendum.
2. Item, Eccli. 12, 5-6: "Da iusto, et ne dederis peccatori. Benefac humili, et ne dederis impia" etc..
Contra videtur expresse a. quod dicitur Luc. 6, 30: "Omni petenti te, tribue" ; qui autem omne dicit, nihil excipit; ergo iam histrioni quam aliis dandum est.
11. Item, Luc. 6: "Estote misericordes, sicut etPater vester misericors est, qui solem suum facit oriri super bono: et malus, et pluit super iustus et iniustas". Si ergo ipse Dominus ita misericors est quod beneficia sua largitur omnibus, tam iustis quam iniustis, ergo et nos similiter debemus facere.
1. Si dicatur quod utentes musicis instrumentis — contra est, quia ex Scriptura non videtur peccatum cytharizare, quia ipse David fuit cytharista, I Regum 16, 23, et Eliseus praecepit ut adduceretur sibi psaltes, IV Reg. 3, 15: "Cumque Currere! psaltes, facta est super eum manus Domini". Ex quo relinquitur quod officium histrionum non est malum; ergo nec dare eis est malum intuitu ipsius officii.
2. Item, cum in histrionibus, quocumque modo accipiantur, sit imago Dei, et indigeant, si datur eis in quantum huiusmodi, datur eis intuitu Dei. Ergo in hoc non immolatur idolis sive daemonibus.
Respondeo: Dicendum quod illud praeceptum se extendit ad omnes in casu necessitatis, ut omnibus tribuamus, non tamen quacumque ex causa.
[Ad obiecta]: I. 1. Unde ad illud quod obicitur de histrione, dicendum quod in histrione potest considerari natura et vitium. Si ergo datur ei intuitu vitii, quia scilicet delectatur in vitioso et illicito eius ludo, qui sic facit dicitur immolare diabolo. Si vero datur ei intuitu naturae, quia scilicet est ad imaginem Dei et possibilis ad gratiam, datur ex causa debita, et hoc modo histrioni dandum est in casu necessitatis. Unde Gregorius, in Glossa super Matth. 10, 41: "Qui recipit iustum" etc.: "Mercede non carebit suscipiens, etsi iniustussit qui suscipitur".
2. Similiter ad illud quod obicitur de impio, distinguendum est, quia potest quis dare impio ut foventur in impietate sua, et hoc modo est prohibitum dare impio sive peccatori. Item, alio modo potest quis dare impio ut sustentetur eius natura, quae est possibilis ad iustitiam et est ad imaginem divinam, et hoc modo in casu necessitatis dandum est beneficium impio sive peccatori secundum istud praeceptum.
II. Ad illud quod ex parte altera quaeritur quid dicatur histrio, dicendum quod histrio appropriate nomine est nomen vitii. Histriones enim proprie dicuntur qui, per gesticulationem corporis et ludos provocantes ad risum, intendunt homines provocare et movere ad lasciviam et ineptam laetitiam sive inordinatam, et huc modo dare histrioni intuitu sui officii peccatum est. Alio modo extenso nomine dicitur histrio, quicumque per quaecumque instrumenta provocat homines ad laetitiam. Potest autem quaeri laetitia ex instrumentis musicis ad recreationem et corporis valetudinem, non ad inordinatam sive libidinosam voluptatem, et hoc modo histrioni intuitu sui officii potest beneficium tribui.
On this page