III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 4
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 4
QUO MODO ET QUANDO SIT DANDUM.
Ad quod nota quod multa requiruntur. Compassio proximi, Isai. 58, 10: "Cum effuderis esarienti animam tuam" etc.. Benignitas verbi, Eccli. 18, 16: "Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datam". Abundantia dati, Tob. 4, 9: "Si mullum tibi fuerit, abundanter tribue" ; et II Cor. 9, 6: "Qui parce seminat, parce et metet" etc. Hilaritas dantis, Eccli. 35, 11: "In omni dato hilarem fac valium" ; et II Cor. 9, 7: "Non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus". Humilitas dantis, Prov. 28, 27: "Qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam". Discretio, Eccli. 12, 5-6: "Da iusto, et ne dederis peccatori". Acceleratio, Prov. 3, 28: "Ne dicas amico: Vade et cras dabo libi, cum statim possis dare". Recta intentio, Matth. 6, 3: "Cum faciseleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera". Pietas, I Tim. 4, 8: "Exercitatio corporis ad modicum valet, pietas autem valet ad omnia". Caritas, I Cor. 13, 3: "Si distribuero in cibos pauperum amnem facultatem meam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest". Ordo dandi, Eccli. 30, 24: "Miserere animae tuae placensDeo".
"Ponatur enim quod hic sit aliquis pauper, cuiuspaupertas evidens est, et aliquis dives, qui habet superflua multa".
1. "Videtur quod in hoc casu iste dives omittat, si non dat" isti petenti secundum illud praeceptum, Matth. 5, 42: "Qui petit a te, da ei", quod est intelligendum "pro loco et tempore" ; similiter, Luc. 11, 41: "Date eleemosynam". "Sed modo est tempus et locus, cum" iste modo indigeat et ipse "multa superflua habeat; ergo omittit, si non dat".
2. "Item", Luc. 6, 31: "Quaecumque "vultis ut faciant vobis nominer, et vos facite illis". Sed iste dives iuste et discrete vellet sibi dari, si esset in statu huius pauperis; ergo iste dives tenetur dare huicpauperi in hoc casu; ergo, si non dat, peccat".
3. "Item", I Ioan. 3, 17: " "Qui habuerit substantium huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in ea"? Sed iste dives habet substantiam huius mundi et videt fratrem suum necessitatem habere; ergo, si claudit viscera sua ab eo", ita quod "non det ei" aliquid, "caritas Dei non est inillo" ; ergo peccat mortaliter. — "Si dicatur quod non claudit" viscera sua, "quia compatitur ei - contra: ad hoc" similiter "tenetur pauper sicut dives; ergo pro nihilo praemisit Apostolus: "Qui habuerit substantiam huius mundi", si ad aliud non tenetur dives quam pauper; tenetur ergo dives dare".
4. "Item, Hieronymus: Aliena rapere convincitur qui ultra necessaria sibi retinere comprobatur. Ergo, nisi iste dives det huic pauperi indigenti de superfluis suis, pro raptore habendus est".
5. Item, Matth. 5: " "Omni petenti te, tribue", remscilicet, si habes; si non habes, saltem voluntatem bonam".
"Contra: a. Dare potest alii aeque indigenti, et si dat, absolutus est; ergo non tenetur dare isti".
II. "Iuxta hoc solet obici de aliquo cui obviat aliquis in extrema necessitate constitutus. Constat quod tenetur ei dare modo; sit ergo quodpraeparet se ad dandum, et interim Occurrit aliusin extrema necessitate" positus, "quaeritur utrum tenetur dare primo".
"Videtur quod sic, quia prius tenebatur ei dare, et non estabsolutus ab illa tentione; ergo adhuc tenetur eidare modo".
"Contra: Si det secundo; absolutus est, posito quod non possit reficere nisialterum tantum; ergo modo non leuetur dareprimo".
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod "in duobus casibus omittit" dives, "si non dat" pauperi indigenti. "Primus est" indigenti posito "in extrema necessitate, et hoc dictatei conscientia; si non dat" tunc, "peccat mortaliter". Unde Hieronymus, super illud ad Rom. 12, 20: "Si esurierit inimicus tuus ciba illum": "Quisquis in quantacumquenecessitate morituro succurrere potest, si non facit, occidit". Secundus, "casus est in valde indigente, sed non in extrema necessitate". Si enim "habet aliquis multa superflua, nec proponitmelius dispensare" vel aeque bene, et tunc non dat, peccat mortaliter. Et sic intelligitur illud I Ioan. 3, 17: "Qui habuerit substantiam" etc.; et Eccli. 4, 1: "Eleemosynam pauperis ne defraudes, sed redde ei debitum suum" ; et Canon Ambrosii: "Non minoris criminis esthabenti tollere quam, cum possis et abundans sis, indigentibus denegare". Item, Ambrosius: "Nemo dicat proprium, quod commune est; plus quam sufficit adsumptus, violenter obtentum est".
[Ad obiecta] 1. Ad primum ergo, quod obicitur, dicendum quod haec est vera " iste dives tenetur dare huic indigenti pro loco et tempore; sed haec est falsa modo est tempus et locus", si proponit melius dare vel aeque bene; sed "esset locus et tempus, si non proponeret melius dare".
2. "Ad secundum" dicendum "quod iste dives, si esset indigens, indiscretam haberet voluntatem, si omnibus modis vellet sibi dari abaliquo, sive melius dispensare proponeret sive non".
3. "Ad tertium" dicendum "quod dives non claudit viscera sua ab hoc indigente, quamvisnon det, quia habet bonam voluntatem dandi ei, nisimelius proponeret dispensare".
4. "Ad auctoritatem Hieronymi" dicendum "quod iste dives" non est pro raptore habendus, quia, "si ad tempus retinet superflua", tamen animo et proposito melius dispensandi.
On this page