Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 5

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 5

QUARE ELEEMOSYNAE SPECIALITER ATTRIBUATUR OMNIA MUNDARE.

Ultimo quaeritur quare eleemosynae specialiter attribuatur omnino mundare, cum dicatur Marc. 9, 28, ubi loquitur de lunatico, et dicitur: "Hoc genas daemonii non eicitur nisi in oratione ei ieiunio", ubi dicit Glossa: "Medicina uniuscuiuslibetvulneris est adhibenda; non enim sanat oculum quodsanat calcaneum; ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis".

Quod autem eleemosyna specialem? habeat effectum, ostenditur: Matth. 12, 13, super illud "extende manum", ibi Glossa: "Nihil plus valet curationi quam eleemosynarum largitas, quia frustra pro peccatis suis rogaturus manus suas ad Deum extendit qui has ad pauperem pro posse suo non extendit".

Respondeo: Eccli. 29, 15: "Conclude eleemosynam in sinu pauperis" etc.; et in eodem, 28, 4-5: "In hominem sibi similem non habet misericordiam, et a Deo quaerit propitiationem" ; et Prov. 19, 17: "Foeneratur Domino qui miseretur pauperis". Unde colligitur quod maxime motivum ad Dei misericordiam super peccato et poena peccati est eleemosyna. Non autem dicit "date eleemosynam; et ecce omnia mundo sunt vobis", ut sufficiat eleemosyna ad mundationem culpae. Si enim sit principaliter motivum ad remissionem poenae ex Dei misericordia, nihilominus "uniuscuiusque vulneris est adhibenda" propria medicina, ut contraria contrariis curentur, Levit. 25, 50, super illud "supputata" etc., Glossa: "Secundum ea quae peccavit oportuitpretium reddere, ut scilicet quod peccavit gula, ieiunio corrigat; quod garrulitas admisit, silentium deleatet sic contraria contrariis curentur".

PrevBack to TopNext