III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 2
UTRUM SOLA SPES ACCIPIENDI PRAETER SORTEM SIT PROHIBITA.
Secundo quaeritur utrum sola spes accipiendi aliquid praeter sortem sit prohibita et faciat usurarium.
a. Cum enim dicatur, Luc. 8, 35: "Date mutuum nihil inde sperantes", Glossa: "Ultra sortem" ; dicit etiam Glossa quod hic prohibetur usura; ergo sola spes accipiendi praeter sortem facit usurarium.
b. Item, sola voluntas occidendi hominem facit homicidam, I Ioan. 3, 15: "Qui odit fratrem suum homicida est". Similiter sola voluntas fornicandi facit fornicatorem, Matth. 5, 28: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eumin corde suo". Ergo similiter sola voluntas acquirendi praeter sortem facit usurarium.
c. Ad hoc dicunt quidam quod sola voluntas non facit usurarium nisi interveniat pactum. — Sed contra: esto quod iste timore Ecclesiae non faciat pactum, sed tamen habeat voluntatem; alius vult et facit pactum. Inde sic, Prov. 16, 2: "Spirituum panduntur est Dominus", id est voluntatum; sed talem voluntatem habet iste qualem ille; ergo, si voluntas istius facit istum usurarium, similiter et voluntas illius faciet illum usurarium. — Quod alii concedunt.
Sed contra: 1. Quilibet tenetur esse gratus ad beneficia; ergo mutuum accipiens debet esse gratus mutuanti; ergo dans mutuum potest sperare aliquod beneficium ab eo qui accipit mutuum; ergo et aliquam superabundantiam.
Respondeo: Dicendum quod, cum diversae scientiae diversas habeant considerationes, a diversis scientibus idem diversimode consideratur. Hinc est quod secundum leges humanas voluntas sola non facit usurarium, quia lex humana manum cohibet, non animum ; secundum legem vero divinam, quae animum cohibet, sola voluntas facit usurarium.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum dicendum quod mutuans potest sperare illud ad quod tenetur accipiens, quia in consimili casu, scilicet necessitatis, tenetur sibi dare mutuum, et teneretur similiter etiam si non dedisset prius. Unde potest istud sperare mutuans ab accipiente, non tamen ex vi mutui, sed ex caritate accipientis mutuum: mutua enim beneficia accendunt caritatem, et quia etiam ex praecepto Dei debet mutuum indigenti dari.
2. Et per hoc etiam solvitur secundum. Bene enim concedendum est quod mutuans potest ab eo qui recipit in simili casu sperare mutuum, quia ad hoc tenetur alius. Tamen, si hac intentione tradit sibi mutuum, non est meritorium, quia non ponit Deum finem; ideo dicitur, Luc. 6, 35: "Date mutuum nihil inde sperantes", supple: ab homine, sed a Deo.
On this page