Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 3

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 3

UTRUM IN ALIQUO CASU SIT LICITUM ACCIPERE ALIQUID PRAETER SORTEM.

Tertio quaeritur I. utrum in aliquo casu sit licitum accipere aliquid praeter sortem.

Et videtur quod sic: 1. "Dominus enim praecepit Sauli ut interficeret Amalechitas, et interficiendo eos ex praecepta Domini non peccavit, immo peccavit reservanda Agag regem Amalech. Si ergo ex praecepta Domini factum est non mortale quod alias esset mortaleoccidere enim hominem est peccatum mortalein se, sed ex praecepto Domini fitmeritorium in aliquo casu, sicut siAbraham immolasset filium suum ex praecepto Domini- ergo" similiter, "cum dicitur", Deuter. 23, 19: " "Non foenerabis fratri tuo, sed alieno", dato quod hoc sit praeceptum, nullum accidit inconveniens, quia foenerari alieno, quod sine praecepto Domini est mortale, per praeceptum Domini fitnon mortale, nec enimveniale; ergo non est necesse dicere quod sit permissio comparativa".

2. "Item, Dominus praecepit Iudaeis ut asportarent vasa Aegyptiorum. Si ergo per praeceptum Domini fuit licitum" asportare "omnia vasa" pretiosa "Aegyptiorum, multo fortius per praeceptum Domini licitumerit accipere aliquid praeter sortem: minus enimest accipere partem quam totum; et ita" Dominus potuit praecipere Iudaeis quod ipsi darent ad usuram, et ita "dare ad usuram potuitnon esse peccatum".

3. "Item, lex Iustinianipermittitusuras centesimas et sexagesimas. Et videtur quod bene, quia praeceptum est "non occides", et tamenocciduntur homines sine peccato propter recompensationem", quia "peroccisionem maleficorum conservatur status reipublicae in bonitate sua". Ergo "eadem ratione licet dare ad usuram sine peccato propter recompensationem: maior enim utilitas accidit inde reipublicae et etiam illi qui accipit ad usuram".

4. "Item, accipere ad usuram non est contrectare remalienam, invito domino: dominus enim vult bene ut usurarius habeat levissimam usuram, et multum gaudet quando invenit qui detei ad levissimam usuram. Ergo accipere ad usuram non est furtum nec" aliquod "aliud peccatum; ergo simpliciter non est peccatum".

Contra: a. " Hieronymus, Super Ezechielem, libro VI", et habetur in Glossa super Ezech. 18, 8: "Putant quidam usuras esse tantum in pecunia. Quod providens divina Scriptura omnis rei autertsuperabundantiam ut plus non accipias quam dedisti".

b. Item, idem: "Alii pro pecunia foenerata solent munuscula diversi generis accipere. Sed intelligant usuram vocari superabundantiam, quidquid illud est, si ab eo qui dederitplus acceperint".

c. Item, Ambrosius: "Plerique refugientes praecepta Legis, cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt". Ideo audiant quid Lex dicat: neque, inquit, escarum usuram accipies, neque omnium rerum. Et accipitur ex illo textu Deuter. 23, 19: "Non fruges nec aliquam aliam rem".

d. Item, idem: "Esca usura est et vestis usura est et quodcumque sorti acceditusura" ; quod etiam velis ei nomen imponas, usura est.

II. Item, iuxta hoc quaeritur, "cum usurarius sit fur, quare iudex saecularis patitur usurarios vivere et alios fures et raptores non patitur vivere. Cum enim usurarii publicimanifeste sint malefici", videtur iacere contra illud praeceptum: "Maleficos non patieris vivere".

III. Item, quaeritur "quare iudex ecclesiasticus plus intromittit se de poena usurariorum quam aliorumfurum".

Solutio: I. 1. "Ad primum" dicendum "quod non est simile de homicidio et de usura, quia occidere, licet sit malum in se, non tamen" est malum "secundum se; sed dare ad usuram malum est in seet secundum se, et, si Dominus illud praecepisset, sequeretur indeinconveniens, sicut iam ostendetur".

2. "Ad secundum" dicendum "quod filii Israel servierantAegyptiis et merces non erat eis reddita; propter hoc Dominus, qui vere est dominus omnium, transtulit dominium vasorum illorum ad Iudaeos. UndeIudaei non contrectaverunt rem alienam, immo suam, nec praecepit Dominus Iudaeis ut asportarent rem alienam manentem alienam. Sed usura est accipere rem alienam manentem alienam", invito domino, "et facere de illa ut de sua. Hoc est autem malum secundum seet in se, sicut" scienter "cognoscere uxorem alienam manentem alienam malum est in se et secundum se; similiter" ex mutuo accipere "rem alienam manentem alienamut suam contra ius naturale est et est malum in se et secundum se. Nec patuit hoc Deus praecipere, et, si praecepisset, sequeretur inconveniens, scilicet quod dare ad usuram esset bonum et malum: malum secundum se, bonum quoad praeceptum".

3. "Ad tertium" dicendum "quod Iustinianus permisit comparativa permissione usuras levissimas, quia vidit homines imperii suipronos esse ad dandum ad usuras: unde permisit minus malum ne fieret" peius. "Nec est verum quod sit ibi recompensatio propter utilitatem sequentem, quia semper et in omni casu dare ad usuram peccatum est nec pro aliqua utilitate potest fieri licitum; unde nonest simile de homicidio".

4. Ad quartum dicendum "quod haec est falsa usurarius non contrectat rem alienam, invito domino. Sed sciendum quod duplex est voluntas", scilicet "absoluta et voluntas respectiva sive comparata. De voluntate absoluta non vult dominus huius pecuniae quod usurarius habeat eam": libentius enim eam sibi retineret. Sed de voluntate comparata vult quod habeat eam, "ex quo scilicet usurarius non vult dare mutuum gratis. Usurarius ergo contrectat rem alienam, invito domino, ut" haec dictio " invitoprivet voluntatem absolutam", non comparatam.

II. Ad aliud quod quaeritur quare iudex saecularis usurarios permittit vivere, cum alios fures non permittat vivere, "dicendum quod iudex saecularis rem publicam regit quantum ad temporalia. Unde, quamvis usurarius sit fur, tamen, quia fur est domesticus nec per violentiam furatur", quia etiam "ex furto illius provenit aliqua utilitas reipublicae quantum ad temporalia, propter hoc" permittit "vivere usurarios, cum" tamen in alio casu "fures puniat".

III. Ad ultimum dicendum quod "iudex ecclesiasticua, qui subtilius inspicit quam saecularis, persequiturusurarios propter damnum spirituale quod videtex usura accidere, et quia usurarii de inhonoratione et contemptu Dei", hoc est "de peccato suo, fecerunt sibi officium et modum vivendi".

PrevBack to TopNext