Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 4

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 4

UTRUM ACCIPERE ALIQUID PRAETER SORTEM SIT MALUM SECUNDUM SE.

Quarto quaeritur utrum accipere aliquid praeter sortem sit malum secundum se.

Et videtur quod non: 1. Ideo enim dicitur "malum in se et secundum se, quia rem alienam manentem alienamvult facere suam; sed probatur quod hoc" non est verum, immo "quod transfertur ibi dominium, quia iste, qui accipit mutuum, rem suam potest dare usurario et scit et vult ei dare. Dicit enim ei: Do tibi istam pecuniam praeter sortem. Ponatur; ergo dat ei; ergo pecunia, quam accipit usurarius praeter sortem, sua est; ergo non facit rem alienam manentem alienam", invito domino, "tamquam suam".

2. Item, "esto quod sub hac forma fiat contractus mutuo tibi pecuniam istam ut des mihi tantum praeter sortem". Ergo, secundum hoc, pecunia, quam accipit usurarius praeter sortem, sua est, quia sibi data; "ergo in usura transfertur dominium, et inde ut prius".

3. "Item, licitum est mihi dare isti mutuum ne laedat vineam meam; ergo licitum est mihi dare mutuum pro hac re temporali" ; ergo "pari ratione pro qualibet alia re temporali, et ita pro pecunia".

4. "Item, dare mutuum alicui, ut ille qui accipit impleat hoc praeceptum "non furtum facies"vel "nonmoechaberis"", licitum est. Ergo "eadem ratione potest ei darimutuum, ut impleat quodlibet aliud praeceptum; ergo ut impleat hoc praeceptum "date mutuum, nihil inde speranter". Ergo potest aliquis dare mutuum isti ut ipse det mutuum aliis".

5. Item, "dare pauperibus bonum est et dare mutuum bonum est; ergo licitum est dare mutuum", ut aliquid detur pauperibus, cum quod est ibi bonum sit; "ergo licitum est mihi dare isti mutuum, ut aliquid det patri meo indigenti; eadem ratione et mihi: magis enim debeo me diligere quam alios".

Respondeo: 1. Dicendum quod "non valet haec argumentatio: iste potest transferre rem suam in dominium alterius et scit et vult" ; quia " dicit hoc: Do tibi pecuniam istam; ergo transfert. Licet enim possit transferre, non tamen potest transferre sic, quia huiusmodi contractus displicet Deo; et licet proferat verbum dandi, non tamendat: de verbis enim nulla est contentio, sed de intentione; foeneratoris" enim "intentio est quod rem alienam manentem alienam faciat suam".

2. Per hoc etiam patet solutio ad secundum, "cum dicit usurarius accommodo tibi pecuniam istam hae conditione ut tu des mihi tantum ex vi mutui, in quo transfertur dominium, vult transferre in se dominium rei alienae manentis alienae".

3. Ad tertium dicendum quod illa "argumentatio non valet". Cum enim "datur mutuum ne laedatur vinea, nihilaccipitur praeter sortem, sed redimitius suum qui dat mutuum; hoc autemlicitum est; sed, et daret pro pecunia, daret ut acciperet aliquid praeter sortem. Quod autem dictum est quod in usura non transfertur dominium, intelligendum est de dominio illius rei quae ultra sortem accipitur", non de dominio mutui.

4. Ad quartum dicendum quod "non est simile de hoc praecepto "non furtum facies"" et huiusmodi "et de hoc "date mutuum", quia in primo ex vi mutui nihil accipit praeter sortem vel in se vel in alio, sed in secundo accipit aliquid praeter sortem vel in se vel in alio".

5. Ad quintum et ultimum dicendum quod "sicut non licet mihi ex vi mutui transferre dominium rei alienae in me, ita nec in alium. Unde non valet haec argumentatio: licitum est dare pauperibus; licitum est" dare mutuum; ergo licitum est dare ut aliquid detur pauperibus. — Instantia: licitum est praedicare ; "licitum estacquirere temporalia; ergo licitum est praedicarepro acquisitione temporalium".

PrevBack to TopNext