Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, Praeambulum

Consequenter quaeritur de praecepto caritatis de quo habetur Matth. 5, 43-46: "Dictum est antiquis: Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos et orate pro persequentibuset calumniantibus vos. Si enim diligitis eos qui vos diligant, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et Luc.6, 32—33, 35: Si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes sediligunt. Et si benefacitis iis qui vobis benefaciant, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. Verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite". Quaeruntur circa istud praeceptum septem: Primo, utrum diligere amicum sit meritorium; secundo, utrum diligere inimicum sit praeceptum vel consilium; tertio, utrum benefacere inimicis omnibus sit praeceptum; quarto, utrum maius sit diligere amicum quam inimicum; quinto, utrum magis meritoria sit dilectio inimici quam amici; sexto, utrum inimicum maledicere sit licitum; septimo, utrum pro omnibus inimicis sit orandum.

PrevBack to TopNext