III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 1
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 1
UTRUM DILIGERE AMICUM SIT MERITORIUM.
Primo quaeritur utrum diligere amicum sit meritorium, propter illud quod dicitur, Matth. 5, 46: "Si diligitis eos qui vos diligant, quam mercedem habebitis" ? et Luc. 6, 32: "Quae est vobis gratia" ?
Videtur autem ex hoc quod diligere amicum non sit meritorium: 1. Nam, si non est gratia diligere illos qui nos diligunt, et sine gratia non potest esse meritum, ergo diligere amicos non est meritorium.
2. Item, omni merito respondet merces vel praemium; sed non est merces diligentibus amicos; ergo nec meritum.
3. Item, hoc etiam videtur per simile, I Cor. 9, 16: "Si evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas enim incumbit", quia scilicet est praeceptum; similiter autem de diligendo amicum est necessitas praecepti; ergo ex hoc non est gloria; ergo nec meritum, cum ad meritum sequatur gloria.
b. Item, ferventior est motus caritatis in amicum quam in inimicum ; sed quanto ferventior est, tanto est habilior ad merendum; ergo contingit magis mereri diligendo amicum quam diligendo inimicum.
Respondeo: Est diligere amicum ex causa temporali ut ex sola causa, quia diligit vel quia beneficium erogavit vel erogabit, [et hoc] non est meritorium; et hoc modo dicitur, Matth. 5, 46, quod non est merces diligentibus amicos; et Luc. 6, 32, quod non est gratia diligere amicum. Unde dicit interlinearis: "Si diligitis eos qui vos diligunt", id est "ideo quia vos diligunt". Est iterum diligere amicum non ex causa temporali principaliter, sed ex causa Dei, sicut caritas diligit quaecumque diligit, propter Deum et ratione summi boni, et hoc modo meritorium erit diligere amicum.
On this page