III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 2
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 2
UTRUM DILIGERE INIMICUM SIT CUNSILIUM VEL FRAECEPTUM.
Secundo quaeritur utrum diligere inimicum sit consilium vel praeceptum, propter hoc quod dicitur: "Dictum est antiquis: Diliges amicum" etc.; "Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros".
Et videtur quod sit praeceptum: a. Dicit enim Ambrosius, in Glossa super Luc. 6, 27: "Non sufficit inimicosnon odisse, sed, quod ultra humanam naturam est, praecipimurdiligere". Ergo diligere inimicos praeceptum est.
b. Praeterea, si est ultra humanam naturam, ergo est impossibile; sed dicit B. Hieronymus: "Anathema sit qui dixerit Deum praecepisse aliquod impossibile". Ergo non est praeceptum.
c. Item, dicit Glossa, super Luc. 6, 27: "Diligite inimicos vestros": "Hoc perfectum est, non impossibile". Ergo videtur contraria illa Glossa auctoritati Ambrosii.
d. Item, Augustinus, super illud Matth. 22, 37, 39: "Diliges Dominum Deum tuum" etc. et "proximum tuum" etc.; Nomine proximi omnis homo intelligitur; ergo inimicus. Et ibi dicitur in textu quod hoc est praeceptum: "Diliges proximum tuum" etc.. Ergo diligere inimicos est praeceptum.
Contra: 1. Augustinus, in Enchiridion: Mandatum de dilectione inimicorum non impletur "a tanta multitudine, quanta exauditur in dominica oratione". Sed in dominica oratione non exauditur nisi habens caritatem, sicut patet, quia dicitur: "Dimitte nobis sicut et nos dimittimus" ; et post: Nisi "dimiseritis", non "dimittet vobis Pater vester". Ergo potest quis esse in caritate et non diligere inimicum; ergo non est praeceptum, sed consilium.
2. Item, dicit Augustinus quod illa sponsio "dimitte nobis debita nostra" etc. a multis impletur qui non diligunt inimicos. Ergo etc.
3. Item, dicitur in Glossa super Luc. 6, 27: "Diligite inimicos vestros": "Hoc perfectum est, nonimpossibile". Sed consilia perfectionis sunt, non praecepta; ergo etc.
4. Item, Ambrosius: "Hic Ecclesia non lacte imbuitur, sed validioris cibo caritatis roboratur". Ergo diligere inimicum perfectae caritatis est; ergo consilium.
Respondeo: Est dilectio affectus et effectus simul, et est dilectio affectus tantum. Dilectione affectus omnibus praecipitur diligere inimicum; dilectione veru effectus imperfectis est consilium, perfectis est debitum, scilicet congrui, et, secundum aliquos, debitum praecepti. Unde Augustinus: "Pertecti inimicos diligunt et eis benefaciunt, et hoc non est tantae multitudinis quanta in oratione dominica exauditur".
On this page