Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 3

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 3

UTRUM BENEFACERE INIMICIS SIT OMNIBUS PRAECEPTUM.

Tertio quaeritur utrum benefacere inimicis omnibus sit praeceptum, quia dicitur, Matth. 5, 44 et Luc. 6, 27: "Benefacite iis qui aderunt vos". Unde quaeritur utrum inimicum effectu praecipiatur diligi.

a. Nam ubi praecipitur de dilectione affectus, praecipitur de dilectione effectus, quia sic dicitur: "Diligite inimicos vestros", quod pertinet ad affectum ; "benefacite iis qui oderunt vos", quod pertinet ad effectum. Ergo, si in praecepto est dilectio affectus, similiter et dilectio effectus.

b. Item, Exod. 23, 4: "Si occurreris bovi inimici tui erranti, reduc eum", Glossa: Quasi "Diligite inimicos vestros" ; et posta. "Si videris asinum odientis te cecidisse sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo", Glossa: " "Benefacite iis qui oderunt vas"". Ergo in Lege praeceptum est diligere inimicum effectu; ergo omnibus est praeceptum.

c. Item, Matth. 5, 44, super illud: "Diligite inimicos vestras, benefacite et orate" etc., Glossa: "Contra Ecclesiam tribus modis pugnatur: odio, verbis, cruciatu corporis; e contra Ecclesia diligit, orat, benefacit". Et ii sunt dilectionis effectus ; ergo omnes tenentur ad effectum dilectionis.

Contra: 1. Augustinus, et habetur illa auctoritas III Sententiarum, dist. 30, cap. "Hic solet quaeri": distinguendum utrum ille qui te offendit rogat te ut dimittas ei aut non. Si rogat, et non dimittis, peccata tua non dimittuntur tibi nec imples sponsionem illam: "Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus" etc. Si non rogat et non dimittis, nihilominus exaudieris. Ergo videtur quod debet intelligi quod dicitur: "Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris", petentibus vel rogantibus; ergo non tenetur omnibus dimittere; sed, si non dimittit, non diligit inimicum effectu; non tenetur ergo diligere inimicum effectu.

2. Item, Rom. 12, 19: "Non vosmetipsos defendentes, carissimi" etc., Glossa Augustini: "Si vult bonusut Deus inimicum puniat, ubi est illud: "Diligite inimicos vestros", et illud: Non "reddentes malum pro malo"? Nonne hoc est "malum pro malo"reddere?" Bonus igitur potest non diligere inimicum effectu, ex quo bonus vult ut puniatur inimicus.

Respondeo: Quidam distinguunt quod diligere inimicos praeceptum est praelatis et perfectis, imperfectis vero et subiectis non. - Sed contra hoc est quod Dominus non solum discipulis et Apostolis, hoc est perfectis, ista proponebat, sed ipsis turbis et imperfectis, Luc. 6, 27. Unde supra dicit Glossa Bedae quod in monte sermo perfectus ad Apostolos, Matth. 5, 1, hic vero leviori sermone ad turbas temperatius per quatuor cardinales virtutes sermo comprehenditur. Propterea dicendum quod omnes tenentur diligere affectu et effectu, sed amplius sive ad ampliorem effectum tenentur perfecti quam imperfecti et praelati quam subditi. Tamen, quia praeceptum affirmativum obligat semper, sed non ad semper, sicut istud non obligat ad semper quantum ad affectum, ut scilicet cum non sumus in consideratione aut quando dormimus, ita non ad semper obligat quantum ad effectum. Si autem quaeratur pro quo tempore obliget ad effectum, dicendum quod obligat quandocumque inimicus est in casu necessitatis.

[Ad obiecta]: Ad illud ergo quod obicit supra, quod perfectionis est et caritatis perfectae, dicendum quod intelligitur de perfectione sufficienti ad salutem, non de perfectione supererogationis. Imperfectio est enim, quantum ad salutem, diligere amicum, sed perfectionis sufficientiae ad salutem est diligere inimicum; et diligere, inquam, inimicum affectu et effectu in casu necessitatis est perfectionis sufficientiae et saluti necessariae ; diligere vero effectu non in tempore necessitatis est perfectionis supererogationis.

1. Ad illud vero quod obicitur per illud Augustini si non rogat inimicus ut sibi dimittatur, et non dimittitur, nihilominus exauditur dixerunt quidam, quod tenetur dimittere rancorem etiam non petenti, sed non signa rancoris. Sed melius dicendum quod est dimittere rancorem, qui concomitatur appetitum vindictae, et est dimittere punitionem, quam concomitatur zelus iustitiae. Tenemur ergo rancorem deponere ex appetitu vindictae, sed non tenemur dimittere punitionem exi zelo iustitiae. Intelligendum est ergo quod exauditur, etiam si non dimittat punitionem ex zelo iustitiae.

2. Ad aliud vero respondet Glossa super illud Rom. 12, 19: "Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae": "Cum homo iustus et homo malus velint a Domino vindicari, in quo discernuntur?" Respondet: "Bonus magis cupit inimicum corrigi quam puniri, nec delectatur in poenainimici, quia non odit eum, sed in iustitia Dei, quia diligit Deum". Et ideo hoc ei placet, cum Deo placitum esse non dubitet.

PrevBack to TopNext