III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 4
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 4
UTRUM MAIUS SIT DILIGERE AMICOS QUAM INIMICOS.
Quarto quaeritur utrum maius sit diligere amicos quam inimicos, et iterum an motus caritatis intensior sit in amicum quam in inimicum.
Ad primum sic: a. Super illud Matth. 5, 46: "Si diligitis eos qui vos diligunt" etc., Glossa: "Perfectionis est cumulus diligere inimicos". Sed diligere amicos non est perfectionis; ergo maius est diligere inimicos quam amicos.
b. Item, hoc est de superadditis a Domino; nam in Lege praecipiebatur, Levit. 19, 18: "Diliges amicum tuum sicut te ipsum" ; sed in Evangelio praecipit Dominus diligere inimicos; ergo maius est.
Contra: 1. In ordine diligendorum ex caritate ultimus gradus ponitur diligere inimicum ; sed ipsa caritas diligit ordine quo amplius est diligendum; ergo maius est diligere amicum quam inimicum.
2. Item, odire amicum maius est malum quam odire inimicum. Ergo diligere amicum, quod est eius oppositum, erit maius bonum quam diligere inimicum.
Respondeo: Magis bonum dicitur duobus modis: aut quia magis debitum aut quia magis gratuitum. Si quia magis debitum, tunc magis bonum est diligere amicum ; si quia magis gratuitum, tunc magis bonum est diligere inimicum, quia repugnant merita. Tamen, si comparetur bonum debitum et bonum gratuitum, absolute magis bonum est quod est magis gratuitum, et ita absolute maioris virtutis est diligere inimicum quam diligere amicum.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod in ultimo gradu in ordine diligendorum ponitur diligere inimicum, dicendum quia in aliis est aliqua pronitas naturae, ut in dilectione Dei et sui et amicorum et huiusmodi, in hoc autem non. Unde super illud Psalmi: "Revela oculus meus et considerabo mirabilia de lege tua", Glossa: "Diligere inimicos nostros". Et similiter dicit Ambrosius, in Glossa super Luc. 6, 35, quod "diligere inimicus est supra nostram naturam". Unde sicut miraculum dicitur ad cuius oppositum ordinat natura, ita cum ratio coniuncta sensualitati non sufficiat ad diligendum inimicum, sed ordinet ad non diligendum, quod contra istum ordinem est mirabile dicitur.
2. Ad aliud dicendum quod illa ratio arguendi in oppositis non habet locum in illis in quibus est consequentia e contrario: hoc est magis malum illo; ergo eius oppositum est magis bonum alterius opposito, et universaliter in coordinatis secundum consequentiam, non conversim, ut patet in sensu et vita: sensus enim supponit vitam; non sequitur autem: magis malum est privatio vitae quam sensus; ergo magis bonum est vita quam sensus, immo e contrario. Similiter patet in fide et caritate: maius malum est oppositum fidei, scilicet infidelitas, quam oppositum caritatis, scilicet invidia vel cupiditas; non tamen maius bonum est fides quam caritas, immo potius e contrario. Simili modo est hic; nam dilectio inimici ex caritate supponit dilectionem amici, et ideo non sequitur: maius malum est, odire amicum quam inimicum; ergo maius bonum est diligere amicum quam inimicum.
On this page