Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 5

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 5

UTRUM MAGIS MERITORIA SIT DILECTIO INIMICI QUAM AMICI.

Quinto quaeritur utrum magis meritoria sit dilectio inimici quam amici.

Ad quod sic: 1. Motus caritatis in amicos nullum habet impedimentum; motus caritatis in inimicos impedimentum habet; ergo intensior est motus caritatis in amicos quam in inimicos ; ergo per consequens magis meritorius.

2. Item, Ioan. 15, 13: "Maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis". Ergo secundum hoc motus caritatis non potest esse magis meritorius quam in diligendo amicum.

Contra: a. Carnalis affectus aut naturalis immiscet se quandoque in dilectione amicorum, non autem in dilectione inimicorum; ergo purior est motus caritatis in inimicum quam in amicum; ergo intensior et magis meritorius.

Respondeo: Motus caritatis dicitur duobus modis intendi ratione principii et ratione filiis. Ratione principii intensior est motus in inimicum quam in amicum, quia maior est conatus in eliciendo motum. Sed ratione tinis intensior est motus in amicum quam in inimicum, quia, cum in virtute sit difficile et bonum, magis trahit bonum et movet ad diligendum amicum quam inimicum: cum enim virtus sit circa bonum et difficile, intenditur motus ex conatu circa difficile et ex illectione boni.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod magis meritorius erit motus iste quam ille, distinguendum quod est meritum dimissionis poenae et est meritum vitae aeternae. Caritas ex parte difficultatis meretur dimissionem poenae ; ex parte intensionis boni meretur vitam aeternam. Pari igitur caritate existente, motus caritatis in inimicum ratione difficultatis erit magis meritorius dimissionis poenae; motus vero caritatis in amicum ratione intensionis boni erit magis meritorius vitae aeternae.

2. Ad aliud vero quod obicit quod motui caritatis ad amicum immiscet se amor carnalis vel naturalis, dicendum quod mixtio carnalis amoris bene diminuit motum caritatis, sed amor naturalis non, immo confert, sicut dispositio materialis formae, ita quod ex occasionibus naturalis amoris fit etiam ferventior motus caritatis.

PrevBack to TopNext