Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 6

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 6

UTRUM MALEDICERE INIMICIS SIT LICITUM.

Sexto quaeritur utrum maledicere inimicis sit licitum.

Et videtur quod non, a. per illud praeceptum Matth. 5, 44: Benedicite "iis qui oderunt vos". Si ergo benedicere inimicis est praeceptum, ergo maledicere est prohibitum; non ergo est licitum.

b. Item, Rom. 12, 14: "Benedicite, et nolite maledicere".

c. Item, in Canonica Iudae, 9: "Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus indicium inferre blasphemiae, sed dixit: Imperet tibi Dominus". Si ergo angelus non est ausus maledicere diabolo, qui est pessimus, ergo multo magis homo non debet alteri homini maledicere.

d. Item, Eccli. 21, 30: "Cum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam". Ergo non est diabolo maledicendum; ergo multo magis nec homini.

Contra: 1. Sicut dicite Augustinus, De sermone Domini in monte: "Multae imprecationesinveniuntur in Prophetis adversus inimicos, quae maledictiones putantur, sicut est illud Psalmi: "Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum", et illud: "Fiant filiieius pupilli et uxor eius vidua"".

2. Item, Dominus maledixit civitatibus, quae noluerunt recipere verbum suum, Matth. 11, 21: "Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida" etc.

3. Item, maledixit Apostolus summo sacerdoti, Act. 23, 3, dicens: "Percutiet te Dominus, paries dealbate" ; unde sequitur: "Summum sacerdotem Dei maledicis" ?

4. Item, Elias maledixit duobus principibus quinquagenariis, IV Reg. 1, 10, dicens: "Si homo Dei sum, descendat ignis, et devoret te et quinquaginta tuos".

[Respondeo]: 1-3. Ad hoc respondet Augustinus, De sermone Domini in monte, dicens quod talia dicta sunt "per imprecationem quid esset futurum, non optantis voto, sed spiritu praevidentis". Unde etiam in verbis Domini et Apostoli "non invenitur quod optaverint, sed quod praedixerint. Cum enim ait Dominus, Matth.11,21: "Vae tibi Corozaim"etc., non aliud sonat quam aliquid ei mali venturum merito infidelitatis, quod futurum Dominus non malevolentia optabat, sed divinitate cernebat". Similiter dixit Apostolus, Act. 23, 3: "Percutiet te Dominus", non percutiat.

2—4. Ad alia autem quae videntur in optationem sonare, non praedictionem, ut est illud "fiat mensa eorum in laqueum", et illud "fiunt filii eius orphani", et illud Eliae "descendat ignis de caelo", respondet Augustinus quod etiam dicuntur per praedictionem, quamvis videantur dici per imprecationem. Unde dicit, De sermone Domini in monte: "Solent Prophetae maxime figura imprecantis futura praedicere, sicut figura praeteriti temporis ea quae ventura erant cecinerunt, sicut est illud: "Quare fremuerunt gentes"etc., non dixit: Quare frement gentes" etc.

Sed contra istam solutionem obicitur: Videtur enim quod talia possint imprecari animo optantis.

1. Quia nos debemus voluntates nostras conformare voluntati divinae; sed sicut dicitur Eccli. 12, 4: "Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam". Sed odio habere nihil aliud est quam malum optare; ergo et nos impiis possumus malum optare, et ita animo optantis malum imprecari seu dicere.

2. Similiter etiam dicit Propheta: "Iniquos odio habui" ; ergo malum eis optabat, et animo optantis dicebat: "Fiat mensa eorum" etc.

Respondeo: 1. Dicendum ad primum quod in peccatore consideranda sunt duo: vitium et natura. Dominus ergo odio habet in peccatoribus vitia, non naturam, quoniam ipse naturam fecit, non vitium, et secundum quod dicitur Sap. 12: "Nihil odisti eorum quae fecisti, Domine".

2. Ad aliud dicendum, secundum quod ibidem dicitur in Glossa, super illud: "Iniquos odio habui", Glossa: "Natura, quam Deus creavit, in omnibus est diligenda et adiuvanda, iniquitas autem odienda et disperdenda. Sunt ergo diligendi qui persequuntur in quantum homines, et odiendi quia mali; aliquos enim pie amareet odisse possumus, ut quos dilexeris odisse et quos oderis amasse conveniat".

PrevBack to TopNext