Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 2, C. 1

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 2, C. 1

UTRUM, MANENTE SIMPLICITATE INTENTIONIS, POSSINT CONSTITUI DUO FINES.

Circa primum quaeritur utrum aliquis possit sibi constituere duos fines, temporalem et aeternum, ut ire ad ecclesiam propter Deum et propter nummos et huiusmodi.

Ad quod sic: 1. Nihil prohibet eumdem motum esse gratiae et naturae, verbi gratia, diligere Deum quia beneficus, quod respicit natura, et diligere quia bonus, quod respicit gratia. Ergo nihil prohibebit eumdem actum referri ad finem naturae et finem gratiae; sed finis naturae semper est in creatura, finis gratiae in Creatore; unius ergo et eiusdem actus poterunt constitui duo fines, non reterendo unum ad alterum.

2. Item, cum ratio sit una potentia habens partem superiorem et interiorem, ratione superioris potest movere in Deum, ratione vero interioris, quae coniuncta est sensualitati, in id quod est naturae necessarium, ita tamen quod nec hunc finem ponat ordinatum ad illum.

3. Item hoc idem potest probari per simile in Christo. Ratio enim voluit non mori, cum dixit: "Pater, si possibile est, transeat a me calix", secundum partem illam qua coniungitur sensualitati; item, secundum partem superiorem voluit mori, quia dixit: "Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu". Ergo pari ratione vis rationalis potest sibi duos fines constituere.

4. Item, aliquis potest ire ad S. Iacobum ex voto facto in caritate; item potest ire ex naturali pietate ad videndum fratrem suum; ergo eadem actio potest esse ex caritate et ex naturali pietate; sed caritas refertur ad finem aeternum, naturalis pietas ad finem temporalem; ergo possunt constitui duo fines unius actionis, temporalis scilicet et aeternus.

5. Item, aliquis motus potest esse simul naturalis et violentus, ut si lapis impellatur deorsum: in quantum pellitur, violentus est, in quantum vero deorsum inclinatur, naturalis ; sed maior est differentia inter motum naturalem et violentum quam inter motum ex naturali pietate et ex caritate; ergo idem potest esse motus ex caritate et ex naturali pietate.

Contra: a. Augustinus, in Sermone Domini de monte, exponens illud: "Si oculus tuus fuerit simplex" etc.: "Nisi cor simplex iuerit, mundum non erit; simplex autem quomodo erit, si duobus dominis serviatur, nec una intentione rerum aeternarumpurificet aciem suam, sed eam mortalium rerum amore obnubilet?" Non potest igitur mundum et simplex cor esse, si dividatur intentio et constituantur duo fines, in temporalibus et aeternis.

b. Item, Augustinus, in eodem: Cor non mundat nisi una et simplex intentio in aeternam vitam et solo et puro amore sapientiae. Ergo, manente simplicitate intentionis, non potest constitui duplex finis.

c. Item, Matth. 6, 24: "Nemo potest duabus dominis servire", Augustinus: "Simplici corde tantummodo propter regnum Dei debemus operari bonum ad omnes, nonautem in hac operatione vel solam vel cum regno Dei mercedem temporalium cogitare". Non ergo cum regno Dei, qui est finis aeternus, potest constitui finis temporalis.

d. Item: "Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adicientur vobis", Matth. 6, 33: "Adicientur", dicit Augustinus, in Sermone Domini de monte, "id est, consequentur; ne, cum ista quaeritis, illum avertamini, aut ne duos fines constituatis, ut et regnum Dei propter se appetatis et ista necessaria".

e. Item, Augustinus, exponens illud: "Nemo potest duobus dominis servire": "Duobus dominis servireconatur qui et regnum Dei pro magno bono appetit et haec temporalia. Non poterit autem simplicem habere oculum et uni Domino Deo servire, nisi, quaecumque sunt cetera, si suntnecessaria, propter hoc unum assumat, id est propter regnum Dei".

f. Item: "Vae ingredienti terram duabus viis", Eccli. 2, 14.

g. Item, si possunt constitui duo fines, temporalis et aeternus, et secundum hoc una et eadem actio erit meritoria, et tota non meritoria.

h. Item, summum bonum non solum dicitur summum per remotionem superioris, sed etiam per remotionem paris; sed secundum rationem boni est finis; ergo removet praepositionem finis et coaequalitatem in ratione finis; ergo non erit ponere ipsum cum alio sicut duos fines, nisi illud alterum referatur ad ipsum, ita quod actio non sit demeritoria. Constituere ergo duos fines, Deum scilicet et creaturam, est simpliciter peccatum.

i. Item, associare aliquid summo bono in ratione finis, cum ipsum sit summus tinis, est pervertere ordinem. Si ergo hoc fiat, sequetur necessario contemptus summi boni.

k. Item, circa casum propositum obicitur: ire ad ecclesiam non est ordinatum ad habendum denarios nisi ratione orationum quas facere tenentur, quia non dantur ad surgendum, sed ad officium divinum implendum. Sed orare pro nummis est ponere corporale finem spiritualis, et hoc est simoniacum, quia iam ponitur impretiabile sub pretio. Relinquitur igitur quod non potest quis licite ire ad ecclesiam ut ponat finem nummos.

Respondeo: Constituere duos fines, scilicet temporalem et aeternum, contingit ita quod sint coordinati, ut unus propter alium, et hoc contingit dupliciter: ita quod ponatur aeternum finis ultimus, temporale vero finis proximus vel e converso; vel ita quod non sint coordinati, sed utrumque principaliter intendatur, temporale et aeternum. Si ponatur aeternum finis ultimus et temporale finis ordinatus ad finem, distinguerent aliqui sic: quia aut actio spiritualis est aut corporalis est. Si spiritualis est, ut praedicatio, oratio et huiusmodi, non potest referri ad finem temporalem, velut ad pecuniam, et per consequens ad finem aeternum Deum. Unde fas non esset ut aliquis praedicaret vel celebraret divina isto fine ut acquireret temporalia de quibus sustentaretur ad servitium Dei. Si vero sit actio corporalis, sicut est laborare in vinea, dicunt quod potest referri ad finem temporalem, dum tamen referatur postmodum ad Deum, ut fodere in vinea ad pecuniam acquirendam, qua sustentetur in servitium Dei. Sed hoc plenius infra manifestabitur. — Si autem e converso finis proximus ponatur Deus et finis ultimus temporale, perversissimum est: haec est enim perversitas in utendo fruendis, de qua dicit Augustinus: "Humana perversitas est fruendis uti", hoc est divina ad finem alium referre; et secundum hoc etiam exponitur illud Eccli. 2, 14: "Vae ingredienti terram duabus viis", Glossa: "Duabus viis" ingreditur qui quod Dei est opere exhibet et quod mundi est cogitatione quaerit. Si vero constituantur duo fines comprincipales, temporale et aeternum, accidit perversitas, de qua dicit Augustinus quod "perversitas est utendis frui", hoc est temporalia, quibus est utendum, non referre ad aeterna, quibus est fruendum. Secundum hoc accipitur illud Eccli. 1, 36: "Non accesseris ad illum duplici corde" ; et illud Iac. 1, 8: "Vir duplexanimo inconstans est in omnibus viis suis", Glossa: "Duplex est animo qui vult gaudere cum saeculo et vult gaudere cum Deo".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit, dicendum quod motus naturae ordinatur ad motum gratiae: gratia enim perfectio est naturae. Unde in ordine quodam se habent natura et gratia, ut in dilectione primo diligitur Deus quia beneficus, et postmodum, extensa consideratione, diligitur quia bonus; et forsitan non erit idem motus numero, sed duo motus coordinati. Unde ad illud quod dicit quod finis naturae est in creatura, intelligendum est quod aliter tinis naturae est in creatura et aliter finis voluntatis perversae. Voluntas enim perversa ponit finem in creatura excludendo finem summum; natura ponit finem in creatura ordinabilem ad finem summum. Non erit ergo simile de motu naturae et gratiae et motu voluntatis in finem temporalem et aeternum.

2. Ad secundum dicendum quod ratio non potest ordinate moveri, si secundum deliberationem aequaliter constitueret finem Deum et id quod est naturae necessarium. Nam motus inferioris partis rationis debet ordinari et sequi motum superioris partis rationis, quia aliter per verteretur ordo.

3. Ad tertium quod obicitur de Christo, dicendum quod non est simile. Nam voluntas illa, qua voluit non mori, fuit motus sensualitatis; voluntas vero, qua voluit mori, fuit rationis. Et si dicatur quod oratio fuit rationis, qua dixit: "Transeat a me calix", dicendum est, secundum Hilarium, in libro De Trinitate, quod ratio illud oravit ut advocatus sensualitatis. Item, si dicatur quod voluntas illa fuit rationis, dicendum quod non fuit rationis ut ratio, sed rationis ut natura, et ideo non est simile. Nos enim hic loquimur,de motu rationis ut ratio est, utrum possit constituere duos fines.

4. Ad quartum respondeo quod, cum ratio deliberat de fine naturalis pietatis et de fine caritatis, ad hoc quod sit ordinatus motus et meritorius necesse est ut finis principalis sit finis caritatis. Bene potest tamen tinis naturalis pietatis, scilicet visio fratris apud S. Iacobum, esse causa accelerationis motus, non tamen ex hoc constituetur duplex finis principalis.

5. Ad ultimum iam patet responsio et concedendum est quod idem actus potest esse ex natura et gratia, ut subvenire isti quia homo indigens est conformis in natura, et subvenire isti quia ad imaginem Dei est; non tamen constituuntur duo fines aeque primi, quia finis naturae ordinabilis est ad finem gratiae.

PrevBack to TopNext