III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 2, C. 2
UTRUM POSSIT CONSTITUI INTENTIO SIVE FINIS IN CREATURA.
Consequenter quaeritur utrum intentio possit poni in creatura sicut in fine, ita quod sit finis sub fine aeterno.
Ad quod sic arguitur: a. "Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius", ibi dicit Interlinearis: "Non quod post ista, sed quia summum, quod propter se et extra quod nil petitur". Ex quo relinquitur quod temporalia non possint quaeri sicut finis ordinatus sub iine summo.
b. Item, secundum essentiam bonum et finis idem ; si ergo temporalia non possunt quaeri sicut bonum nostrum, ergo nec sicut finis. — Quod autem non possunt quaeri sicut bonum nostrum, dicit Augustinus, in Sermone Domini in monte, assumens illud: "Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia apponentur vobis": "Hic manifestissimeostendit haec non esse appetenda tamquambona nostra, ut propter ipsa debeamus benefacere sicut facimus, sed tamen esse necessaria".
c. Item, Augustinus, in eodem: "Regnum et iustitiaDei bonum nostrum est, et hoc appetendum, et ibi finis constituendus, propter quod omnia faciamusquaecumque facimus. Sed quia in hac vita militamus, vita sine iis necessariis agi non potest". Ex quo relinquitur quod temporalia non possunt poni finis ordinata simplicitate intentionis.
d. Item, quod quaeritur sicut necessarium itineri, ut baculus vel vehiculum sive viaticum, non quaeritur sicut finis itineris. Si ergo ista temporalia sunt quaerenda solum sicut necessaria itineri ad regnum, non, erunt quaerenda ut finis.
e. Item, res sunt ordinatae secundum superius et inferius, et res interiores ad inferiorem finem, et superiores ad superiorem finem; sed dicit Augustinus, in Sermone Domini de monte quod "rationale animal, sicuti est homo, sublimius ordinatum estin rerum natura quam irrationalia, sicuti sunt aves". Si ergo appetitus irrationalium fertur ad temporale bonum, appetitus rationalium debet ferri supra bonum temporale; ergo inordinatum erit rationali creaturae temporalia appetere sicut bona sua; ergo in temporalibus non poterit ponere finem nec constituere intentionem.
f. Item, dicit Augustinus, in Sermone Domini de monte: "Ipsa cordis intentio, qua facis quod facis, sordidatur appetitu rerum terrenarum ettemporalium atque caecatur". Ergo intentio relata ad terrena sordida est et caeca.
Relinquitur igitur ex iis quod finis non potest poni in temporalibus, manente simplicitate intentionis.
Contra: 1. "Primum quaerite regnum Dei, et iustitiam eius" etc. Cum ergo primum dicatur respectu secundi, si regnum primo quaerendum est et eius iustitia, temporalia erunt secundo quaerenda. Regnum igitur et iustitia debet poni finis principalis et temporalia tinis secundarius.
2. Item, Augustinus, in Sermone Domini in monte: "Quaerendum est primum regnum Dei et iustitiaeius, id est hoc est praeponendum ceteris rebus, utpropter hoc cetera quaeramus". Si ergo illud quod quaeritur finis est, et illud propter quod quaerimus finis est, sed ultimus, ergo temporalia quae quaeruntur sunt finis ad finem, quod est regnum Dei.
3. Item, aliquis laborat in vinea et eo fine ut acquirat sustentationem; sustentari autem vult ad hoc ut serviat Deo, quod est iustum, et per hoc perveniat ad regnum Dei; constans est quod hic sunt intentiones et fines ordinati et laudabiles; sed intentio sustentationis, quae est finis laboris, temporalis est, tamen ex hoc quod refertur ulterius ad regnum Dei et gloriam, laudabilis est.
Relinquitur igitur quod laudabiliter potest homo constituere intentionem et finem temporalem, dummodo non sit finis ultimus.
Respondeo: Aliquid quaeritur quia bonum, aliquid quaeritur quia necessarium. Proprie illud quod quaeritur quia bonum, quaeritur ut finis voluntatis; illud vero quod quaeritur ut necessarium, quaeritur ut adminiculum perventionis ad finem voluntatis. Dicendum igitur quod temporalia quaerenda sunt ut necessaria, non ut bona, et ideo proprie ibi non est constituendus tinis nec motus intentionis: intentio enim dicitur quasi tentio in, scilicet finem. Et hoc est quod dicit Augustinus, in Sermone Domini de monte: " "Primum quaerite regnum Dei"etc.: Cum dixit "primum", significavit quia hoc posterius quaerendum est, non tempore, sed dignitate. Illud, scilicet regnum et iustitia, tamquam bonum nostrum; hoc, scilicettemporale, tamquam nostrum necessarium; necessariumautem propter illud bonum".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur, dicendum quod primum dicitur duobus modis: uno modo, per comparationem ad posterius, alio modo per abnegationem eius quod est prius. Quando ergo dicitur "primum quaerite", si intelligatur per comparationem ad posterius, non intelligetur prius et posterius secundum ordinem, qui est tinis ad finem, sicut dicimus quod finis ambulationis est mansio in ecclesia ad finem orandi Deum: quo modo non potest dici quod finis ordinatae voluntatis sit temporale relatum ad regnum Dei; sed intelligetur prius et posterius dignitate, ut dicit Augustinus, secundum quod dicimus quod prius quaeritur finis, ut ecclesia ambulanti ad ecclesiam. posterius vero vehiculum ut adminiculum perveniendi ad ecclesiam: in quem modum regnum et iustitia Dei prius quaeritur, temporalia vero posterius. - Si vero intelligatur per abnegationem prioris, tunc planus est sensus: "Primum quaerite regnum Dei et iustitiam", id est ante ista nihil quaeratis.
2. Ad secundum patet responsio. Non enim quidquid quaeritur, quaeritur ut finis, immo aliquid quaeritur ut adminiculum actionis sive instrumentum, ut cultellus quaeritur ad incisionem et baculus ad itinerationem: in quem modum quaerenda sunt temporalia. Aliquid vero quaeritur ut tinis, ut incisionis finis est sculptura vel fabrica: in quem modum regnum et iustitia finis debet esse voluntatis.
3. Ad tertium dicendum quod, quamvis sustentatio finis sit laboris, non tamen debet esse finis voluntatis, quia sustentatio non est quaerenda ut bonum rationalis creaturae, sed ut necessarium praesenti vitae, et ideo temporalis sustentatio debet esse in usu, non in intentionis affectu. Unde Augustinus: " "Quaerite regnum Dei, et haec omnia apponentur", id est consequentur sine ullo impedimento, si illa quaeratis". Nec ait, illa dabuntur, sed "apponentur", quia aliud est quod principaliter datur, aliud quod superadditur, quia in intentione aeternitas, in usu debet esse temporalitas, et illud datur, hoc superadditur.
On this page