III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 2, C. 3
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 2, C. 3
UTRUM OMNIS SOLLICITUDO SIT PROHIBITA.
Ad quod sic 1. opponit Augustinus, in Sermone Domini de monte: "Ipse Dominus, cui ministrabant angeli, Matth.4, 11, tamen propter exemplum, ne quis postea scandalum pateretur, cum aliquem servorum eius animadvertissetista necessaria procurare, loculos habere dignatus est, quibus pecunia, unde usibus necessariis quidquid opus fuisset, praeberetur", sumptum est de Ioan. 11.
2. Item, videtur Apostolus in crastinum fuisse sollicitus, cum dixit, I Cor. 16, 1—2: " "De collectis, quae fiunt in sanctus, sicut ordinaviecclesiis Galatiae, ita et Vas facile. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se"ponat, thesaurizans "quod sibi placuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant"".
3. Item, Act. 11, 28-30: " "Surgens unus nomine Agabus, significabat per Spiritum magnam famem futuram in universo orbe, quae facta est sub Claudio". Statuerunt "autem"unusquisque eorum "in ministerium mittere"presbyteris "habitantibus in Iudaea fratribus". Qui "et"miserunt "per manum Barnabae et Sauli"".
4. Item, "naviganti eidem Apostolo Paulo imposita sunt utensilia, quae offerebantur, nec ad unum tantum diem videtur victus ille procuratus", Act. 28, 10: "Naviguntibusimposuerunt quae necessaria erunt".
5. Item, Act. 27, 3: "Humane autem tractans Iulius Paulum, permisit ad amicos ire et curam sui agere". "Ex iis et huiusmodi Scripturarum locis" concludit Augustinus "Dominum nostrumnon hoc improbare, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur".
6. Item, Luc. 10, 41: "Martha, Martha, sollicita es". Ergo sollicitudo non est peccatum, cum sine ipsa non possit duci vita activa.
Respondeo: Est sollicitudo laudabilis et vituperabilis et tolerabilis et miserabilis. Laudabilis est in praecepto, et haec est multiplex. Est enim sollicitudo regendi quantum ad praelatos, Rom. 12, 8: "Qui praeest in sollicitudine" ; et II Cor. 11, 28: "Instantia mea quotidiana, sollicitudo omniumecclesiarum". Item, est sollicitudo obediendi quantum ad subditos, Iosue 23, 6: "Estote solliciti, ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi". Item, est sollicitudo pacifice convivendi quantum ad pares, Ephes. 4, 3: "Solliciti servare unitatem spiritus in vincula pacis", et haec est sollicitudo laudabilis quoad alios. — Item, est sollicitudo proficiendi quoad se, et hoc tripliciter. Primo, recogitandi divina mandata, Deuter. 4, 9: "Custodi temetipsum et animam tuam sollicite", et: "Neobliviscaris verborum et ne excidant de corde tuo". Secundo est sollicitudo declinandi malum; unde Deuter. 4, 15-16: "Custodite animas vestras sollicite. Non vidistis aliquam similitudinem, ne forte decepti faciatis" aliquam "similitudinem". Tertio est sollicitudo fervoris faciendi bonum, Rom. 12, 11: "Sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes". Haec est sollicitudo laudabilis et in praecepto.
Item, est sollicitudo vituperabilis multiplex. Est enim sollicitudo inordinata sciendi sive vana, Eccle. 2, 21: "Cum alius labaretin sapientia et doctrina et sollicitudine", et: "Homini otioso quaesita dimittit, et hoc vanitas et magnum malum". Et est sollicitudo acquirendi divitias ex cupiditate, Eccle. 2, 26: "Peccatori dedit Deus afflictionem et curam superfluam, ut addat et congreget, sed et hoc vanitas etcassa sollicitudo mentis". Item, est sollicitudo custodiendi divitias sive retinendi ex avaritia, Matth. 13, 22: "Sollicitudo huius saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum". Item, est sollicitudo peccandi in adinveniendo genus peccati, Sap. 14, 11, ubi loquitur de inventione idolorum: "Fecerunt imaginemregis quem honorare volebant, ut illum qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine". Item, est sollicitudo peccandi in studio perpetrandi, Dan. 13, 11, 12: "Volentes concumberecum ea, observabant quotidie sollicitius videre illam". Haec est sollicitudo vituperabilis et in prohibitione.
Item, est sollicitudo tolerabilis, et haec est etiam multiplex. Est enim sollicitudo dilectionis naturalis Tob. 10, 1: "Cum moram faceret Tobias" propter nuptias, "pater eius sollicitus erat, dicens: Quare moratur" ? Item, est sollicitudo curae rei familiaris, I Reg. 9, 20: "De asinis quas nudiustertius perdidisti ne sollicitus sis, quia inventae sunt". Item, est sollicitudo necessariae providentiae, Luc. 10, 41: "Martha, Martha, sollicita es" etc. Item, est sollicitudo infirmitatis humanae, I Cor. 7, 33: "Qui cum uxore est, sollicitus estquae sunt mundi, quomodo placeat uxori". Item, est sollicitudo inquisitionis moderatae, Tob. 5, 18: "Ne sollicitam te reddam, ego sum Azarias" etc., et haec est sollicitudo tolerabilis et in permissione.
Item, est sollicitudo miserabilis, et haec triplex. Est enim sollicitudo laboris in operando, Eccle. 2,19: "Detestatus sum omnem industriam meam, in qua studiosissimelaboravi et sollicitus fui". Item, est sollicitudo anxietatis in patiendo, I Mach. 6, 10-11: "Recessit somnus ab oculis meis, et corrui corde prae sollicitudine; et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctustristitiae" ! Item, est sollicitudo timoris in praecavendo, Ierem. 38, 19: "Sollicitus sunt propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldaeus; ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi" ; et Ierem. 42, 16: "Gladius quem formidatis, comprehendet vos in terra; et fames, pro qua solliciti estis". Et haec est sollicitudo miserabilis.
On this page