III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 3, Praeambulum
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 3, Praeambulum
Consequenter inquirendum est de discretione intentionis, quae regulatur duobus generibus praeceptorum: prohibitione temeritatis iudicii, cum dicitur: "Nolite iudicare" etc., et praecepto cautelae, cum dicitur: "Attenditea falsis prophetis" etc. Et primum pertinet ad simplicitatem columbinam; secundum pertinet ad prudentiam serpentinam, de quibus dicitur, Matth. 10, 16: "Estote prudentes sicut serpentes, et sint/alias sicut columbae".
Item, nota quantum ad primam prohibitionem indiscretionis sive praesumptionis iudicii, quoniam propter hoc quia infirmitati humanae difficile et quasi impossibile est indiscreta iudicia devitare, ideo ilii prohibitioni de iudicio indiscreto Salvator tria addidit praecepta, Matth. 7, 7: unum de petendo adiutorium gratiae, cum dicitur: "Petite et dabitur vobis" etc.; aliud, de servando aequitatem legis naturae respectu proximi, cum dicitur: "Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et Vos facite illis" ; tertium de conatu ad amorem Dei, cum dicitur: "Intrate per angustam portam", Glossa: "Id est caritatem".
Quantum ad prohibitionem indiscretionis iudicii, cum dicit "nolite iudicare" etc., nota quod aliquis iudicat ex auctoritate, ut iudex constitutus, Deuter. 16, 18: "Iudices et magistros constitues" ; aliquis ex vitae dignitate, I Cor. 6, 2: "Nescitis quod sancti de hoc mundo iudicabunt" ; aliquis ex veritate doctrinae, Levit. 10, 9, de sacerdotibus dicitur: "Omne quod inebriare potest non" bibant, "ut" habeant "scientiam discernendi". Primum praelatorum est, secundum perfectorum, tertium doctorum et praedicatorum. Et secundum hoc accidit indebitum iudicium tribus modis: ex defectu sive abusu auctoritatis in causarum examine; ex indignitate vitae in vitiorum reprehensione; ex deiectu discretionis doctrinae in praedicatione. Et secundum hoc datur triplex praeceptum prohibitionis indiscreti seu temerarii iudicii, Matth. 7. Primo enim prohibetur temerarium iudicium in deiectu sive abusu auctoritatis, cum dicitur: "Nolite iudicare" ; secundo vero reprehenditur iudicium praesumptuosum ex defectu dignitatis, cum dicitur: "Quid vides festucam in oculo fratris" ? et subditur: "Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo" ; tertio, iudicium indiscretum prohibetur in dispensatione eruditionis sive doctrinae, cum dicitur: "Nolite sanctum dare canibus".
De primo praecepto, quo prohibetur temerarium iudicium, quando scilicet iudicamus de iis de quibus non est commissum iudicare, ut de occultis, inquisitum est in Quaestionibus de peccatis, inquisitione de peccatis cordis ; de secundo, quo prohibetur praesumptio iudicandi in reprehensione propter indignitatem vitae, inquiretur intra, inquisitione de iudicialibus Evangelii, Quaestione de correctione fraterna ; de praecepto vero quo prohibetur indiscretio dispensationis doctrinae, quaeretur inquisitione de gratiis gratis datis. Quaestione de gratia praedicationis.
On this page