Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 3

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 3

UTRUM PROPRII EFFECTUS GRATIAE SINT IUSTIFICARE, EXCITARE, MOTUS MERITORIOS ELICERE.

Consequenter quaeritur utrum isti tres actus, scilicet iustificare, excitare, motus meritorios elicere, sint per se actus ipsius gratiae.

Et ostenditur quod sic: A. - Primo videtur quod excitare sit effectus gratiae per se.

a. Bernardus, De gratia et libero arbitrio, dicit: "Liberi arbitrii conatus ad bonum otiosi sunt, si a gratia non iuventur; nulli, si aMa gratia non excitentur". Ex quo relinquitur quod gratiae est excitare liberum arbitrium sive motum voluntatis ad bonum.

b. Item, in quadam Collecta Ecclesiae habetur: "Excita, Domine, potentiam tuam, et veni" etc. Sed haec excitatio, quam petit Ecclesia, non est nisi per gratiam nec venit Deus nisi per gratiam ; ergo gratiae est excitare.

Item, Apoc. 3, 20: "Ego stoad ostium et pulsa". Ostium appellatur liberum arbitrium sive voluntas; sed pulsatio ista non est nisi per gratiam excitatio quaedam voluntatis ad bonum; si ergo Deus non pulsat ad ostium nec excitat ad bonum nisi per gratiam, patet quod gratiae est excitare.

Contra: 1. Homo existens in infidelitate, quia in peccato mortali, excitatur ad bonum; unde ad Ephes. 5, 14: "Surge qui dormis; exsurge a mortuis, et illuminabit teChristus". Unde patet quod Deus movet et excitat corda et voluntates eorum ut considerent et cognoscant statum suum, et per hoc convertantur ad bonum et timeant de statu suo. Sed, dum homo est in peccato mortali vel in infidelitate, non habet gratiam; ergo prior est excitatio ad bonum in anima quam gratia; sed nullus effectus praecedit causam suam; ergo excitare ad bonum non est effectus gratiae.

B. — Item, ostenditur quod iustificare sit actus gratiae.

11. Ad Rom. 3, 34: "Iustificati gratis per gratiam ipsius". Ergo gratia iustificat nos.

17. Item, super illud ad Rom.: "Omnes peccaverunt" etc., Glossa: "Haec estgratia, sine qua nec infantes nec grandes salvi fieri possunt" ; et post, super illud: "Iusiificati gratis", Glossa: "Ipsa est qua iustificatur impius". Ergo per se est iustificare effectus gratiae.

Coutra: 1. Sicut se habet caritas ad amantem facere et fides ad credentem tacere, ita se debet gratia habere ad gratificare et iustitia ad iustificare. Si ergo solius caritatis est amantem facere et solius fidei credentem, ergo solius gratiae est gratificare et solius iustitiae iustificare; non igitur est gratiae iustificare.

C. - Item, ostenditur quod opus gratiae sit actus meritorios producere.

a. I Cor. 15, 10: "Gratia Dei sum id quod sum, et gratia Dei in me vacua non fuit". Vult ergo dicere quod gratia Dei in ipso fructificaverit; sed fructificatio ista attenditur quantum ad meritum; ergo gratia producit opus meritorium.

b. Item, ad Philipp. 2, 13: "Ipse operatur in nobis velle et perficere" bonum. Sed ipse Deus non operatur nisi per gratiam in nobis; ergo gratia elicit a voluntate opus bonum, et ita meritorium.

c. Item, Augustinus, Ad Valentinum: "Cogitare vel agere secundum Deum nulla ratione sine gratia Dei possumus; propter quod Dominus, cum de fructu iustitiae loqueretur, ait discipulis: "Sine me nihil potestis facere"", Ioan. 15, 5. Si ergo gratia est principium in nobis cogitandi secundum Deum et agendi, ergo ipsa est quae opus meritorium producit.

Contra: 1. Virtus est ad recte agere; si ergo omne meritum attenditur quantum ad recte agere, virtutis, in quantum virtus, est omne meritorium elicere; non ergo per se est gratiae.

Respondeo: Intelligendum est quod gratia comparatur ad animam ut vita et ut motor et ut lux. quia gratia est similitudo summae Veritatis, et sic comparatur ut lux; est etiam similitudo summae Bonitatis, et sic comparatur ut vita; est etiam similitudo potestatis et virtutis, et sic comparatur ut motor arbitrii ad animam. Potentia autem attribuitur Patri, veritas Filio, bonitas Spiritui Sancto, et ideo gratia similitudo est totius Trinitatis et assimilat nos toti Trinitati. Secundum autem quod comparatur ut lux, eo quod est similitudo primae Veritatis, sumuntur tres effectus gratiae; secundum quod comparatur ut vita, eo quod est similitudo summae Bonitatis, sumuntur tres alii effectus; secundum vero quod comparatur ut motor, scilicet eo quod est similitudo summae potestatis sive virtutis, sunt eius effectus tres, scilicet iustificare, excitare, motus meritorius elicere. Et hoc per comparationem ad liberum arbitrium, quia, sicut dicit Bernardus, De libero arbitrio, liberum arbitrium gerit similitudinem divinae potestatis, eo quod non potest cogi; unde circa ipsum fiunt isti tres effectus gratiae. Sed hoc diversimode, quia liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis ; excitare vero est effectus gratiae circa liberum arbitrium quoad rationem, iustificare, quoad voluntatem, motus meritorios elicere quoad facultatem. Unde gratia movet voluntatem per iustificationem, quia, sicut dicit Anselmus, iustitia est rectitudo voluntatis; et ideo iustificatio est ipsius voluntatis, excitatio est ipsius rationis, motus meritorios elicere ipsius facultatis sive potestatis. Unde tria haec, bonum cogitare, velle, perficere, facit gratia in nobis, sicut dicit Bernardus, De gratia et libero arbitrio: "Gratia immittendo bonam cogitationem nos praevenit; immutandomalam voluntatem sibi per affectum iungit; ministrando consensui facultatem, foris per opus apertum internusopifex innotescit". Et hoc planum est in iustificatione adultorum; qualiter autem sit in parvulis, iam patebit.

[Ad obiecta]: A. — 1. Ad primum ergo dicendum quod gratia dupliciter est, scilicet gratum faciens et gratis data, et haec non est gratum faciens, sed tamen disponens. Similiter excitatio dupliciter est: vel a gratia gratum faciente vel a gratia gratis data sive disponente. Dicendum ergo quod in existentibus in peccato mortali non est excitatio a gratia gratum faciente, sed a gratia disponente vel gratis data, quia habent fidem infamem, quae excitat eos ad cogitandum de divino iudicio et de divina misericordia ad hoc ut timeant et doleant de peccatis. Similiter in infidelibus est ipsa recta ratio, quam appello gratiam gratis datam sive disponentem, quia, licet insit naturaliter, tamen gratis datur a Deo, et etiam quod moveat ad bonum gratis datur a Deo. Haec autem facit eos cogitare et cognoscere quod Deus creator est et quod bonus est et quod ab ipso habent quidquid habent et quod ipse colendus est, et sic excitat eos ad cogitandum quod nihil possunt habere nisi ab eo, et sic excitat eos ad amorem et timorem ipsius; alia autem excitatio est quae est a gratia gratum faciente.

B. — 1. Ad aliud quod obicitur quod iustiticare debet esse actus iustitiae, non gratiae, dicendum quod iustitia dicitur particulariter et proprie et generaliter. Iustitia specialiter dicta dicitur specialis rectitudo animae, per quam rectificatur anima ut reddat proximo quod suum est; unde haec est rectitudo animae per comparationem ad proximum; et haec est iustitia quae est una de virtutibus cardinalibus. — Iustitia vero generaliter dicta est generalis rectitudo animae per comparationem ad Deum et proximum et ad se ipsum ; et haec rectitudo est conformatio voluntatis nostrae ad voluntatem divinam et ab hac dicitur generaliter iustus, quae iustitia est in conformatione voluntatis ad Deum. Haec tamen iustitia aliter est in parvulis, aliter in adultis, quia sicut iniustitia, quae est in parvulo, non inest ei ex actu sui arbitrii, immo est iniustitia quae ei fit ex alia operatione; in adulto vero est iniustitia, quam sibi facit et ad quam cooperatur: similiter iustitia datur parvulo per sacramentum Ecclesiae sive per passionem Christi, ipso nihil cooperante sive non consentiente; iustitia autem est in adulto ex eius consensu et cooperatione: Unde de adulto loquitur Bernardus, cum dicit: "Immutando malam voluntatem sibi per consensum iungit". Unde huiusmodi iustitia in parvulo est secundum habitum, in adulto vero secundum actum, quia ad illam cooperatur, et sic, cum ista iustitia sit idem re quod gratia, patet quod gratiae est iustificare.

C. - 1. Ad illud quod obicitur de opere meritorio, visum est quibusdam quod opus meritorium dupliciter producitur a voluntate, scilicet secundum rationem particularem vel secundum rationem generalem. Si secundum rationem particularem, sic producitur meritorium a qualibet virtute particulari; unde sic producitur secundum distinctionem virtutum: quaelibet enim virtus secundum unam rationem particularem producit, sicut fortitudo producit ipsum in aggrediendo terribilia et sic de aliis. — Secundum rationem generalem producitur opus meritorium tripliciter, quia haec ratio generalis est tripliciter secundum triplicem rationem causalitatis, scilicet finalis, exemplaris, efficientis. Secundum rationem finis, quia finis est summa Bonitas, gratia in caritate producit omne meritum; unde considerando finem, scilicet summam Bonitatem, sic omne meritum est ex caritate sive ex gratia in caritate, et secundum hoc dicitur caritas mater virtutum. Secundum rationem exemplaris, sic gratia in fide producit omne meritum in omni virtute, quia fides est exemplar sive ars quae monstrat cognitionem finis ad quem tendendum est, et ideo dicitur fundamentum omnium virtutum. Secundum rationem efficientis, sic gratia in ratione gratiae producit omne opus meritorium, quia comparatur ad animam ut motor. Et sic patet quod aliter producit gratia opus meritorium et virtutes secundum distinctiones virtutum sive secundum rationes particulares.

PrevBack to TopNext