III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, C. 2
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, C. 2
DE COMPARATIONE BONORUM, FRUCTUUM ET VIRTUTUM AD INVICEM.
Ad quod sic: 1. Videtur quod dona sint virtutes: est enim donum bona qualitas mentis etc.; et haec est definitio virtutis ; ergo etc.
2. Si dicatur quod non convenit ei illa definitio quantum ad hanc partem, ut donum sit quo recte vivitur, quia in aliis partibus definitionis non potest instari — contra, ostenditur quod dono recte vivitur. Constat enim quod non vivebatur recte virtute nisi in quantum erat gratuita: erat enim gratia primum vivificativum ; sed sicut virtus est gratuita, sic et donum; ergo sicut virtute, in eo quod gratuita, vivitur, sic et dono. — Quod autem recte, probatur sic: timere est actus qui egreditur a vi irascibili sicut et aggredi; sed quia egredi poterat a sua potentia bene et non bene, ideo habitus fortitudinis, qui erat directivus potentiae ad hoc ut bene procederet in actum, qui est aggredi, dicebatur esse rectitudo quaedam. Quare, si timere potuit egredi ab eadem vi bene et non bene, habitus, secundum quem dirigetur vis ut procedat bene in actum illum, dicetur rectitudo quaedam; hic autem habitus est donum timoris; quare tam ex parte vitae quam ex parte rectitudinis aeque est donum quo recte vivitur sicut et virtus.
3. Item, Psalmus ; "Vox Domini super aquas" etc., Glossa: "Septem virtutes Spiritus Sancti cum magno praeconio numerat" et postea nominat ibi septem dona. Ex quo apparet quod vult dicere quod dona sunt virtutes.
4. Item, Ambrosius, in libro De Spiritu Sancto, et est in III Sententiarum, dist. 34, cap. 1: "Civitas Dei, Ierusalem illa caelestis, non meatu alicuius fluvii terrestris abluitur, sed ex vitae fonte procedens Spiritus Sanctus, cuius nos brevi satiamurhaustu, in illis caelestibus spiritibus redundantius videtur effluere, pleno septem virtutum spiritualium fluens meatu", et loquitur ibi de donis. Ex quo videtur quod dona et virtutes sunt idem.
Contra est, a. quoniam ipsarum virtutum et donorum non sunt eaedem differentiae; quare nec ipsa eadem.
17. Item, Augustinus, in Sermone Domini de monte, Matth. 6, in Glossa, in fine orationis dominicae: "In precibus est ut impetremus dona; in donis, ut operemur mandata; de operatione beatitudines consequuntur". Ergo, si haec ita se habent secundum ordinem, dona et operatio mandatorum, quae fiunt secundum virtutes, quae autem ordinem habent, secundum quod huiusmodi, eadem non sunt, ergo haec non sunt idem.
c. Propter hoc respondent quidam quod secundum illam parabolam, quae legitur Luc. 10, 30-35, homini venienti a Ierusalem in Iericho duo iacta sunt: fuit enim spoliatus et vulneratus. Secundum ergo reparationem istorum duorum deiectuum volunt dicere quod differunt dona et virtutes, dicentes quod in restitutionem spoliorum sunt virtutes, in reparationem vulnerum sunt ipsa dona. — Sed quod hoc nihil sit, arguitur ex hoc quod sicut virtutes indumenta possunt dici, ita et dona. Unde, cum dicitur, Apoc. 16, 15: "Beatus qui custodit vestimenta sua" etc., non solum intelligitur de virtutibus, sed etiam de donis. Similiter, Eccle. 9, 8: "Omni tempore sint vestimenta tuocandida" etc. Praeterea, quod dicitur vulneratus et spoliatus sic exponitur ut dicatur vulneratus in naturalibus et spoliatus in gratuitis. Si ergo dona similiter sunt gratuita sicut virtutes, non different haec ad invicem nec distinguantur, ut alterum sit ad reparationem vulnerum, alterum ad restitutionem spoliorum, immo vel utrumque ad utrumque vel neutrum ad neutrum. Oportet ergo quaerere aliam viam distinguendi.
d. Propter hoc iuerunt quidam, qui voluerunt dicere aliter. Dicebant enim quod post peccatum hominis non potuit amplius quaelibet potentia sive vis procedere ad suum actum, immo inflicta erant ipsi homini quaedam impedimenta quibus impeditae vires non poterant ad actus suos procedere. Et occasionem sui dicti accipiunt ex eo quod dicitur, Iob 1, 19, super illud: "Ventus vehemens irruit" etc., Gregorius ibi: "Contra singula tentamenta mentem septem virtutibus instruit", et loquitur ibi de donis. Unde subdit: "Contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectus, contra praecipitationem consilium, contra timorem fortitudo, contra ignorantiam scientia, contra duritiam pietas, contra superbiam timor". Ex hoc volunt dicere quod ad remotionem ipsorum impedimentorum inflictorum proprie sunt dona, quae, remotis impedimentis, dirigunt ipsas vires in actus proprios eliciendos; unde in actus expediendos dona, in actus vero eliciendos virtutes sunt. Unde volunt dicere quod ipsa dona erant quasi remedia solum contra illas difficultates, ipsae vero virtutes erant directivae virium. — Sed quod illud non sit verum potest ostendi sicut prius. Constat enim quod, quando homo peccavit, tam virtutibus quam donis indiguit et indispositus et inhabilis fuit ad utrumque. Propterea, sicut ex ipsis virtutibus eliciuntur actus, sic ex ipsis donis. — Quod patet: per donum enim timoris elicitur actus, qui est timere; per donum pietatis actus, qui est misereri vel compati. Ergo non est dicere quod sint solum remedia contra impedimenta, immo etiam erunt directiva in actus; nec etiam erit causa quare magis debeant dici ipsa dona remedia quam virtutes. Sunt praeter haec alia, quae dicentur infra, in speciali Tractatu de donis.
Et quod virtutes fructus sint, videtur, 1. quoniam ad Gal. 5, 22: Fructus spiritus etc., ibi Glossa: "Nominat haec fructus, quia propter se petenda sunt". Si ergo quod propter se petendum est, est fructus, et virtus est propter se petenda, ergo etc. — Minor patet, secundum illud Philosophi, in Ethicis: Tribus existentibus in fugis et tribus in voluntatibus sive appetibilibus, bono, conferente et delectabili, virtus sub bono reponitur ; bonum autem ibi dicitur quod propter se appetendum est: bonum enim ibi tenet rationem honesti contra alia duo divisum; honestum autem dicitur quod vi sua ad se nos trahit et dignitate sua nos allicit. Est itaque virtus propter se petendum, et ita fructus.
2. Si autem dicatur quod non propter se solum appetitur virtus, sed propter beatitudinem — hoc nihil est, quia tunc eadem ratione fructus non diceretur propter se petendum, cum illud propter se non excludat ordinem, qui est ad beatitudinem.
3. Praeterea, numquid inter tructus, ad Gal. 5, 22, numeratur ipsa caritas, quae maxima virtus est, et etiam fides? Ergo idem est fructus et virtus.
III. Consequenter obicitur de comparatione donorum ad alia. 1. Si enim est donum datio irreddibilis, sicut dicit Philosophus, virtutes autem et fructus sunt dona irreddibilia, erunt idem.
2. Praeterea, numquid ordinatur vis per ipsos fructus et redditur apta ad opera? Quod si verum est, cum hoc ipsum faciunt virtutes et dona, ergo erunt fructus. Si autem fructus illud non faciunt, restat quaestio ad quid necessarii sunt.
IV. Similiter obicitur ex parte beatitudinum. 1. Videtur quod non differant a virtutibus, quia Luc. 6, 20, super illud: "Beati pauperes" etc., Glossa: "Quod apud Matthaeum per octo beatitudines dicitur, hic apud Lucam per quatuor virtutes cardinales comprehenditur". Quare secundum hoc videntur: esse idem in re beatitudines et virtutes.
2. Item, Matth. 5, 6: "Beati, qui esuriunt" etc. Constat quod iustitia virtus est. Similiter ibi dicitur: "Beati misericordes" ; et misericordia virtus est; in nullo ergo videntur differre beatitudines, fructus, dona et virtutes.
11. Quod si concedatur, in contrarium est quoniam istorum omnium species et differentiae diversae sunt; quare et ipsa diversa.
[Solutio]: Ad haec omnia intelligendum est quod haec quatuor, virtutes, dona, fructus et beatitudines; possunt dici dupliciter: communiter et proprie. Si communiter accipiantur omnia, non est inconveniens quod omnia omnibus conveniant. Secundum enim quod virtus dicitur "bona qualitas mentis qua" etc., vel dispositio perfecti ad optimum, sic etiam dona- possunt dici virtutes. - Similiter, si donum dicatur datio irreddibilis, non est dubium quin omnia possint dici dona. — Similiter, si fructus dicatur omne illud quod propter se est appetendum, non est dubium quin omnia sint fructus, sicut obiciebatur. Unde, si accipitur fructus ab eo quod est frui, secundum quod definitur frui, in principio Sententiarum et in X libro De Trinitate: Frui est "cognitis, in quibusvoluntas delectata conquiescit", vel illud secundum quod dicitur frui esse uti cum gaudio, sic omnia possunt dici fructus. — Eodem modo est de beatitudine: si enim dicatur beatitudo viae communiter omne illud cui succedit beatitudo patriae, sic omnes sunt beatitudines et possunt dici. Unde in Psalmo: "Beati omnes qui timent Dominum". Ecce quod donum dicitur hic facere beatum, communiter dicendo. Secundum hoc ergo procedunt rationes quae supra positae surit.
Aliter autem accipiuntur haec omnia in rationibus propriis vel appropriatis, et tunc nullum istorum erit alterum et sic differunt, et sortitur quodlibet illorum nomen-proprium ex congruitate suae rationis. Quidam dixerunt quod vires rationales ordinatae erant ad movere et moveri; movere autem concernit agere, moveri concernit pati. Vires ergo rationales motivae ordinatae sunt ad agendum; nihilominus tamen ordinatae sunt ad patiendum, propter hoc quod, cum haberi possent actus vel passiones ex ipsis viribus et elici possent bene et non bene, indigebant dispositionibus directivis in utraque via. Quae ergo dirigunt vires ad agendum, virtutes sunt; et recte competit hoc nomen huic dispositioni sive habitui: dicitur enim unaquaque res esse magnae virtutis per relationem ad magnam actionem. Quae vero disponunt ipsas vires ad recte patiendum, dona dicuntur; et congruit huic habitui recte nomen doni: ita enim dicitur communiter de aliquo, qui aliquid potest excellenter pati, quod hoc est magnum donum; unde quasi illud, quod dicebat virtus in agendo, dicit donum in patiendo. Huiusmodi autem actionibus sive passionibus bene egressis ab ipsis viribus et recte, sequitur delectatio ex ipsis. Et haec est duobus modis: quia aut est delectatio in ipso actu aut in ipso pati, et haec proprie dicitur fructus; hoc enim sonat ratio ipsius fructus, scilicet delectationem in ipso actu virtutis vel doni. Unde caritas dicitur delectatio prout est fructus, quae quidem delectatio est in actu caritatis ut virtus est, prout ille actus est respectu Dei, gaudium vero respectu sui, pax respectu proximi. Similiter posset dici de quolibet aliorum fructuum, si ad hoc esset nobis intendendum. Est autem alia delectatio in fine actus, et haec est pertecta delectatio post fecisse vel tactum esse, secundum perfectionem quae est possibilis in via. Et haec proprie dicitur beatitudo prout est in via: dicitur enim beatitudo status perfectus congregatione omnium bonorum. Unde recte convenit nomen illud, ut beatitudo sit in fine actus delectatio, quemadmodum fructus erat delectatio in ipso actu, et ideo, ad Gal. 5, 22, recte dicit Glossa quod fructus sunt opera propter se petenda: frui enim est ipsis in quibus voluntas propter se delectata conquiescit.
Quamvis autem istud veritatem, habeat, sicut intra, Domino dante, ostendetur, distinguuntur ista secundum quod est distinguere actus virium completus ab incompletis et completa a completissimis. Appropriato ergo nomine virtutis, virtutes respiciunt primos actus, dona sequentes, fructus completiores, beatitudines completissimos.
On this page