III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, C. 3
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, C. 3
PROPTER QUID HAEC OMNIA NECESSARIA SINT.
Et arguitur sic: 1. Virtus est ultimum potentiae ; ergo per virtutes sunt ipsae vires in suo ultimo; si ergo ultra ultimum nihil est, ad nihil videntur esse necessaria dona et alia quae sequuntur.
2. Item, virtus est dispositio perfecti ad optimum ; habens ergo virtutem perfectum est; definitur enim virtus: quae subiectum perficit et actum eius bonum reddit. Quare, si perfecto non est possibilis additio, videtur quod in qualibet vi debeat sufficere unus habitus. unius solum virtutis.
3. Praeterea, non est habitus elicitivus unius actus tantum, immo quasi infinitorum; si ergo virtus est habitus potentiae vel vis, secundum virtutem poterit potentia elicere omnes actus suos; ex quo neque dona neque ea quae sequuntur videntur necessaria esse.
1. Quod enim dicitur quod ultra perfectum nihil est, intelligendum est in illo genere in quo illud ultimum est.
2. Similiter, et quod perfecto non est possibilis additio, intelligitur in illa via qua perfectum est solum.
3. Similiter, quod dicitur quod habitus potest regulare potentiam ad eliciendum, non tantum unum actum, sed omnem, hoc intelligitur de omni actu sui generis, et non de omni quod potest elicere potentia; aliter esset hoc falsum, quia secundum diversos habitus potest eadem potentia diversos actus elicere, in quos utrosque non sufficeret alter illorum habituum. Dicimus ergo quod in eadem potentia diversa sunt ultima. Et, ut melius videatur, potest sumi exemplum in ipsa rationali, et sicut dicetur in hac, potest intelligi in aliis. Dicimus ergo quod, etsi in genere fidei est ultimum assentire primae Veritati propter se, tamen, quia assentire dicit motum formatum proprie ex affectu, requirebatur ulterius ultimum ex parte cognitionis, videlicet ut videret et gustaret, et hoc fuit per dona intellectus et sapientiae. Ulterius dico quod, si in videndo et gustando sit delectatio, tamen ipsum videre vel gustare non est ipsum delectari, et ideo necessaria erat delectatio ultra ipsa dona. Sed haec potuit esse dupliciter, ut praedictum est: vel in ipso actu, et sic est fructus; vel in fine actus, et sic est beatitudo, quae est ultima et consummatio inter habitus qui sunt in via, et ideo necesse est haec quatuor esse. Et sicut: positum est exemplum in hac, potest intelligi in aliis. Non ergo sequitur ex praedictis argumentis quod alia a virtutibus superfluant, sed hoc verum esset, si non essent ad alios actus vel alios modos eliciendos quam sunt actus virtutum.
On this page