Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, C. 4

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, C. 4

DE ORDINE VIRTUTUM ET DONORUM AD INVICEM.

Postmodum quaeritur de ordine virtutum et donorum ad invicem.

Ex praedictis iam videri potest: quod ipsae virtutes priores sunt. a. Et ad hoc facit illa auctoritas Isai. 7, 9, secundum aliam translationem: "Nisi credideritis, non intelligetis". Credere enim actus fidei est, quae est virtus; intelligere est actus intellectus, qui est donum; ex quo patet quod ibi praeordinantur ex ratione causandi virtutes ipsis donis: destructo enim priori, destruitur posterius et non e converso; illa vero auctoritas dicit quod, destructa fide, non remanebit intellectus.

b. Item, Iob 1, 19: "Ventus vehemens" etc., Glossa: "Spiritus ante omnia mentem quatuor virtutibus ornat". Quare virtutes sunt priores inter omnes ornatus animae.

Quod si concedatur, contra est 1. illa Glossa supra dicta, Matth. 6, 9, in Sermone Domini de monte, dicit Augustinus: "In precibus est ut impetremus dona; in donis ut operemur mandata; de operatione beatitudines sequuntur". Si ergo adimpletio mandatorum est per opera virtutum, et hic dicitur quod "in donis est ut operemur mandata", ergo in donis est ut faciamus opera virtutum vel ut habeamus ipsas virtutes, et ita erunt dona priora virtutibus. Prius enim est, secundum quod huiusmodi, in quo est ut alterum habeatur quam quod est habitum per illud.

2. Item, Thren. 2, 5: "Praecipitavit omnia moenia eius", Glossa: "In iis rectus ordo servatur, quia, cum peccatrix anima relinquitur, prius ab ea dona virtutum, deinde fidei, spei, caritatis fundamenta evertuntur". Ex quo videtur quod prius auferuntur dona quam virtutes.

Responsio: Dicimus quod secundum substantiam simul dantur dona et virtutes; secundum usum tamen nihil prohibet virtutes esse priores donis, et sic procedunt obiectiones ad partem illam.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur de Glossa Matth. 6, 9, dico quod operatio mandatorum non est ibi appellata pro opere ipsarum virtutum, immo hoc est dicere "In donis est ut operemur mandata", quae eliciuntur ab ipsis donis. Et quod hoc non sit intelligendum de mandatis comparatis ad virtutes, patet, quia in illa Glossa praecedit: "In precibus est, ut impetremus dona" ; sed preces non possunt impetrare, nisi sint in caritate; sed qui habet unam, habet omnes virtutes; oportet ergo quod virtutes praecedant in eo qui precibus impetrat dona. Non tamen est intelligendum quod virtutes praecedant dona secundum substantiam, sed solum secundum usum donorum. Unde sic intelligitur illa Glossa: "In precibus est ut" etc., hoc est, postquam homini datae sunt virtutes, precibus suis potest impetrare usum donorum; "in donis autem est ut operemur mandata", non mandata, quorum exsecutio spectabat ad virtutes, sed ad dona.

2. Ad aliam Glossam Thren. 2, 5, dicimus quod ipsa nihil facit ad propositum. Non enim sequitur: si prius auferuntur dona, ergo priora fuerunt, immo magis: ergo posteriora ; quod enim in constructione posterius fuit, in destructione est primum. Praeterea, adhuc alia ratione illa Glossa non est ad propositum, quia loquitur de donis gratis datis tantum. Quod patet per hoc quod dicit quod "data sunt ad manifestationem spiritus". Et ponit exempla: "Sicut dona prophetiae, genera linguarum, interpretationes sermonum" et operationes miraculorum, de quibus omnibus I ad Cor. 12, 8—10, et haec dona bene possunt esse sine virtutibus et ante virtutes; sed de iis non erat quaestio, immo de gratuitis donis a gratia gratum faciente dictis.

PrevBack to TopNext