III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 1, Praeambulum
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 1, Praeambulum
Cum dictum sit superius quod gratia dicitur communiter gratia gratis data et proprie gratia gratum faciens, inquisitio, quae praecessit, versata est circa gratiam gratum facientem; nunc vero inquirendum est de gratia gratis data, quae non facit gratum, in hunc modum: Primo, an sit ponere gratiam gratis datam non facientem gratum; secundo, quid sit gratia gratis data in hac ratione; tertio, quae sint differentiae gratiae gratis datae; quarto, specialiter de gratia sermonis sapientiae et scientiae ; quinto, de gratia fidei non gratum facientis, ut est fides informis; sexto, de gratia sanitatum et miraculorum ; septimo, de gratia prophetiae; octavo, de gratia discretionis spirituum; nono, de gratiis generum linguarum et interpretationis sermonum.
On this page