III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 1, C. 1
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 1, C. 1
AN SIT PONERE GRATIAM GRATIS DATAM NON FACIENTEM GRATUM.
Ad primum sic: 1. Gratia dicitur donum Spiritus Sancti, quocumque modo accipiatur, sicut dicitur I ad Cor. 12, 4: "Divisiones gratiarum sunt, idem autemSpiritus". Sed, positis donis Spiritus Sancti, ponitur Spiritus Sanctus, sicut habetur ad Rom. 1, 7, super illud: "Gratia vobis et pax a Deo", Haymo: "Spiritus Sancti nomennon posuit, quoniamin donis suis eum comprehendit, id est in gratia et pace. Quia enim per eum honorantur electi, ideo in donis suis intelligitur". Ex hoc ergo arguitur: ergo, cum dona Spiritus Sancti habentur, Spiritus Sanctus habetur ; sed, quandocumque Spiritus Sanctus habetur ab homine, est Deo gratus; ergo, quando donum eius habetur ab homine, est homo Deo gratus. Relinquitur igitur quod, cum donum quodcumque Spiritus Sancti homini datur, gratus Deo efficitur; omnis igitur gratia est gratum faciens.
Contra: a. I ad Cor. 13, 1: "Si linguis hominum loquar, caritatem autem non habeam" etc., Glossa Augustini ; "Suntalia a caritate per Spiritum munera, sedsine caritate nihil prosunt" ; et introducit illud Evangelii, Matth. 25, 29: "Qui non habet, etiam quod videtur habere, auferetur ab eo". "Habet quidemgratiam possidendi nomenchristianum, sed non habet gratiam utendi re nominis, et ideo quod habet auferetur". Ex quo relinquitur quod sunt gratiae gratis datae, quae ibi enumerat Apostolus, ut donum linguarum et prophetiam et huiusmodi.
b. Item, in eodem, super illud: "Si habuero fidem ita ut montes transferam, nihil sum" etc., Glossa: "Id est sine caritate nihil prodest. Habent illa utique mali, quae et confitebuntur in iudicio, Matth.7, 23, quibus nondicetur: non habuistis fidem, sed: Non "novi vos", quia fidem sine caritate habuerunt". Fides igitur sine caritate est gratia gratis data, non gratum faciens.
c. Item, ad Rom. 1, 17: "Revelatur iustitiaDei ex fide in fidem" etc., ibi dicit Glossa quod est "fides informis qualitasmentis, quae sociam non habet caritatem".
Respondeo, secundum quosdam, quod, cum Spiritus Sanctus dicatur Spiritus veritatis, Ioan. 14, 17, et Spiritus adoptionis, ad Rom. 8, 15, secundum quod Spiritus adoptionis, facit nos filios et acceptos Deo per donum caritatis et gratiae gratum facientis; secundum vero quod Spiritus veritatis facit nos participes suae cognitionis vel demonstrationis, quod potest esse gratiae gratis datae et non gratum facientis, sicut patet in prophetia Caiphae et in fide informi, et secundum hoc ponunt gratiam gratis datam. Et ad primum dicerent quod Spiritus Sanctus datur duobus modis per distinctionem: ut Spiritus adoptionis et ut Spiritus veritatis, et primo modo efficitur Deo gratus ille cui datur, secundo modo non necessario.
Contra: Augustinus, XV De Trinitate: "Dominus Spiritus Sanctus, cum datus fuerit homini, accendit eum ad diligendum Deum et proximum". Si ergo homo non accendatur per caritatem, non est ei datus Spiritus Sanctus ; ergo nulla est praedicta distinctio. — Item, Augustinus, in eodem libro De Trinitate: "Spiritus Sanctus non proprie dicitur donum nisi propter dilectionem, quam qui non habuerit, si loquatur omnibus "linguis"et habeat "prophetiam et omnem scientiam et fidem, nihil prodest"", ut dicitur I ad Cor. 13, 1-3. — Item, Augustinus, Ad Dardanum, dicit quod inhabitator quorumdam est Deus nondum cognoscentium Deum, ut parvulorum; quorumdam vero inhabitator est cognoscentium et diligentium; quorumdam vero inhabitator non est, qui scilicet sunt cognoscentes et non diligentes, de quibus ad Rom. 1, 21: "Qui, cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt" etc. Ex quo relinquitur quod non ex quocumque dono gratis dato dicetur Spiritus Sanctus haberi, cum ipsum habere sit Spiritum Sanctum in nobis inhabitare et ipsum nobis dari.
Propterea dicendum quod quaedam dona sunt et Spiritu, sed non cum Spiritu, quaedam vero a Spiritu et cum Spiritu. A Spiritu, sed non cum Spiritu, dantur dona quae non faciunt nos dignos Deo, ut quae dicta sunt, fides informis et prophetia et huiusmodi, et haec sunt dona gratis data. A Spiritu vero et cum Spiritu dantur dona quae faciunt nos dignos Deo, cum quibus gratia deiformitatis infunditur, quae est gratia gratum faciens, quae conformat nos per Spiritum Deo dupliciter: conformitate sanctitatis, ut in parvulis baptizatis, et conformatione caritatis, ut in adultis, iuxta auctoritatem Augustini, Ad Dardanum.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur primo, dicendum quod Spiritus intelligitur in donis suis dupliciter: uno modo sicut principium, alio modo sicut donum. In donis non gratum facientibus intelligitur ut principium, quia ab illo sunt; in donis gratum facientibus, et quia ab illo sunt et cum illis est sicut praecipuum donum. Praeterea, in donis non gratum facientibus est per distributionem operationis ; in donis vero gratum facientibus per participationem suae sanctitatis seu per conformationem suae proprietatis, quae est proprietas amoris. Et hac ratione dicit Augustinus quod quosdam inhabitat non cognoscentes, ut parvulos, per gratiam sanctificationis; quosdam cognoscentes per gratiam amoris; quosdam vero non inhabitat, et tamen sunt participes suae cognitionis et suae operationis, Matth. 7, 22: "Multi dicent: Numquidin nomine tuo prophetavimus, daemonia eiecimus et virtutes fecimus" ? etc.
On this page