III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 1, C. 2
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 1, C. 2
QUID SIT GRATIA GRATIS DATA.
Consequenter quaeritur quid sit gratia gratis data. Ad quod inquirendum est utrum gratia gratis data sit idem cum dono naturali et in quo differat ab habitu acquisito et a gratia gratum faciente. Ad quod sic: I. 1. Omne donum datum a Deo sine meritis est gratis datum; sed omne donum naturale est huiusmodi; ergo omne donum naturale est donum gratis datum; ergo dona naturalia sunt dona gratis data et gratiae gratis datae.
2. Item, I ad Cor. 2, 12: "Ut sciamus quae data sunt nobis" etc., Glossa: "Dedit nobis Deus naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem ut intelligeremus" ; et sine praecedenti merito; ergo anima et intelligentia sunt gratiae gratis datae.
Contra: a. I ad Cor. 2, 12: "Aliud accepimus ut essemus, aliud ut sancti essemus", super illud: "Ut sciamus quaenobis a Deo donata sunt". Inde arguitur: gratia dicitur donum, quod accipitur post esse ad bene esse; cum ergo naturalia dona accipiantur ad esse, non erunt gratiae gratis datae.
b. Item, esse gratum est esse acceptum; sed esse acceptum ponit ante se esse, quod est per naturam; ergo donum gratuitum ponit ante se donum naturale.
II. Item, quaeritur an sit habitus acquisitus. a. Ad Rom. 11, 6 arguit Apostolus: "Si gratia Dei, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia". Gratia igitur gratis data non est in nobis ut acquisitum per operationem nostram, sicut est scientia.
b. Item, ad Rom. 12, 3: "Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei", Glossa: "Bona opera fiunt ab homine, fides autem fit inhomine". Fides igitur donum Dei est; sed hoc intelligitur de fide informi sicut de formata; relinquitur igitur quod gratia gratis data non erit donum acquisitum.
c. Item, I ad Cor. 12, 8: "Alii datur per Spiritum sermo sapientiae", Glossa: "Per Spiritum, non per meritum".
Contra: 1. Aggaei 1, 3: "Factum est verbum Domini in manu Aggaei", id est in operatione. Ergo prophetia acquiritur ex merito; sed prophetia est gratia gratis data.
2. Item, ad Rom. 12, 3: "Sicut divisit Deusunicuique mensuram fidei", Glossa: "Id est ea ratione qua Deus dedit unicuique donamensurata, quae fides meretur" ; et enumerat postmodum dona gratis data: "Sive prophetiam secundum rationem fidei sive ministerium" etc.
1. Si dicatur quod per hoc quod ista facit gratum, illa non, quaeritur quid efficiat gratia gratis data in quantum gratia; et sicut albedinis est album facere et iustitiae iustum facere, ita gratiae, in quantum gratia, est gratum facere. In vanum ergo et impropriissime dicitur gratia quae non gratum facit, sicut calor dicitur improprie qui non calidum facit.
2. Item, si dicatur, quemadmodum dicitur, I ad Cor. 12, 7, super illud: "Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem", Glossa: "Divisa sunt dona et non ad meritum hominis alicuius singulariterdantur, sed ad utilitatem Ecclesiae aedificandae; quod ita ait: "Unicuique datur munifestatia Spiritus", id est gratia, per quam patet quod in eo est Spiritus" ; secundum hoc ergo, si accipiatur differentia, ut dicatur, quod gratia gratum faciens datur ad meritum vitae aeternae, gratia vero gratis data ad aedificationem Ecclesiae - contra: sunt dona informia, quae dantur homini propter se, ut fides informis et spes, sicut dicitur, I ad Cor. 13, 13: "Maior autem horum est caritas" etc., Glossa: "Fides et spes sine caritate possunt esse". Ergo non erit illa differentia gratiae gratis datae et gratiae gratum facientis.
Respondeo: Gratia gratis data proprie dicitur donum infusum rationali naturae sine meritis, quantum in se est, disponens ad salutem propriam vel aedificationem alterius. Donum ergo infusum naturae dicitur ad differentiam donorum naturalium, ut est ratio, voluntas, ingenium. Sine meritis vero additur ad differentiam acquisitorum, ut est scientia. Naturae vero rationali dicitur, ad differentiam donorum corporalium et animalium, quae primo et per se dantur naturae irrationali. Disponens vero ad salutem dicitur ad differentiam gratiae gratum facientis, quae non est sicut dispositio ad salutem, quasi distans, sed est dispositio salutis, quia habens illam dignus est salute aeterna, immo gratia gratum faciens est ipsa salus, ad quam disponit gratia gratis data. Ad salutem vero propriam vel aedificationem alterius dicitur ad explanationem. Nam quaedam dona gratis data disponunt hominem ad salutem propriam, quae est in gratia gratum iaciente, ut fides informis et spes; quaedam vero ad salutem alterius, ut gratia sermonis et gratia operationis miraculorum et huiusmodi. Quantum vero in se est additur ad explanationem. Nam, posito quod gratia gratis data remaneat aliqua in damnato sive in obstinato, propter defectum subiecti non est disponens ad salutem, quamvis, quantum in se est, disponat ad salutem, quemadmodum medicina, quae, quantum in se est, disponit ad sanitatem, tamen contingit ex defectu subiecti, ut corruptionis corporis, ut sit dispositio contraria in subiecto et frustretur actus medicinae.
[Ad obiecta]: I. 1-2. Ad primum quod obicitur de donis naturalibus, extendendo nomen gratiae, dicendum quod, sicut dictum fuit supra, Quaestione de gratia, an sit, gratia multipliciter dicitur: communissime, quidquid a Deo datur gratis, et secundum hoc dona indita et naturalia dicuntur gratiae; communiter, donum naturae additum, sive ordinet ad salutem sive non, ut scientiae naturales et speculativae; proprie vero dicitur donum a Deo gratis datum ordinans ad salutem propriam vel alterius, ut fides informis et prophetiae, et hoc modo intelligitur illa auctoritas obiecta de I ad Cor. 2, 12.
II. Ad illud vero quod quaeritur utrum gratia gratis data sit ex acquisitione vel merito nostro, dicendum quod, proprie accepta gratia gratis data donum est supra potestatem naturae rationalis, et ideo ad illud obtinendum non surgit noster actus nec meritum, quantum est de potestate naturae. Quod patet in fide informi et prophetia et gratia miraculorum. Haec enim sunt supra potestatem naturae rationalis: assentire enim veritati, quae non videtur nec ratione convincitur, similiter et praescire futura et facere miracula supra naturam est vis rationalis.
1-2. Quod ergo dicunt auctoritates quod cadit sub merito, dicendum quod intelliguntur de merito interpretativo et non de merito proprie accepto, et sic accipitur illa auctoritas Aggaei: "Factum est verbum Domini" etc. Vei distinguendum meritum dupliciter: meritum, quod elicitur ex virtute naturae solum, et hoc modo gratiam gratis datam non est mereri; et est meritum, quod elicitur a virtute naturae adiuta gratia gratum iaciente, et hoc modo contingit gratiam gratis datam cadere sub merito, ut merito fidei et caritatis potest quis mereri ad utilitatem aliorum prophetiam vel gratiam operationis miraculorum, et hoc modo intelligitur auctoritas ad Rom. 12, 3: "Sicut divisit Deus" etc. Gratia ergo gratis data dicitur ratione illa qua non est in merito virtutis naturae; sub merito vero cadit ratione gratiae facientis gratum; nec istud aufert ei nomen gratiae, quemadmodum nec vitae aeternae, quae cadit sub merito gratiae. Et ratio huius est, quia principium huius meriti principale non est in nobis, hoc est in virtute naturae, sed supra nos, hoc est in gratia gratum faciente.
III. 1-2. Ad ultimum vero quod quaeritur de differentia gratiae gratum facientis et gratis datae patet responsio ex praedictis. Nam gratia gratis data, quantum in se est, disponit ad gratum fieri vel se vel alium; gratia vero gratum faciens gratum facit proprium subiectum et Deo dignum et acceptum. Differunt ergo sicut forma disponens et forma perficiens et sicut donum, quod datur homini propter se semper, et donum quod datur propter alium frequenter.
On this page