Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, Praeambulum

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, Praeambulum

Inquisito de gratiis gratis datis homini propter se, quaerendum est de gratiis gratis datis homini ad honorem Dei et ad utilitatem proximi. Et primo de gratiis sermonis sapientiae et scientiae et fidei. Gratia autem sermonis est gratia praedicationis et doctrinae. Circa quod quaeruntur quatuor: Primo, utrum gratia sermonis sapientiae et scientiae et fidei sit gratia una vel differentes gratiae; secundo, utrum detur vel subtrahatur ex meritis; tertia, quae maior sit, gratia sermonis an gratia prophetiae; quarto, an sufficiat ad aedificationem gratia sermonis.

PrevBack to TopNext