III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, C. 1
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, C. 1
UTRUM GRATIA SERMONIS SAPIENTIAE, SCIENTIAE ET FIDEI SIT GRATIA UNA.
Ad primum sic: 1. Gratia est una quae est ad unum finem; si ergo gratia sermonis sapientiae et scientiae et fidei sint ad unum finem, scilicet ad aedificationem proximi in iis quae pertinent ad salutem, ergo una est gratia.
2. Item, gratia una dicitur ad unum actum; sed unus specie actus est loqui vel sermocinari; gratia igitur sermonis una erit.
Contra: a. Gratiae, quae separantur in diversis subiectis, non sunt eaedem; sed gratiae sermonis sapientiae, scientiae et fidei separantur in diversis subiectis, quia sicut dicit Apostolus. I Cor. 12, 3: "Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii sermo fidei; ergo sunt gratiae differentes".
Respondeo quod gratiae sunt differentes; differunt autem per differentes fines proximos et per differentes actus proprios. Nam gratia sermonis fidei est ad aedificandam fidem veritatis in auditore; gratia sermonis scientiae ad aedificandam discretionem agendarum, quae pertinent ad activam; gratia sermonis sapientiae ad aedificandam contemplationem aeternorum, quae pertinent ad vitam contemplativam. Separatim autem dantur istae gratiae pluribus, quamvis alicui dentur simul.
On this page