Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, C. 2

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, C. 2

UTRUM HUIUSMODI GRATIAE DENTUR EX MERITIS.

Deinde quaeritur utrum huiusmodi gratiae dentur ex meritis.

Ad quod sic: 1. Gratia non dicitur nisi eo quod detur gratis vel ex eo quod gratum faciat ; sed huiusmodi non dicuntur gratiae ex hoc quod gratum faciant; ergo dicuntur gratiae eo quod gratis dentur; ergo non ex meritis.

2. Item, malis datur gratia prophetiae et etiam gratia praedicationis, sicut illis qui dicent: "Nonne in numine tua prophetavimus et in nomine tuo virtutes fecimus" ? etc. Ergo non ex meritis datur vel subtrahitur.

Contra: a. Gregorius, in Moralibus Iob: "Saepe doctori verbum a Domino pro gratia tribuitur auditoris et saepe propter auditoris culpam subtrahitur sermo doctori". Ergo ex meritis aliorum datur.

b. Item, Gregorius, in Moralibus: "Cum praelatus non agit bona quae loquitur, eisermo subtrahitur ne loqui audeat quae non operatur, sicut per Prophetam dicitur: "Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas"?" Item, Gregorius, in eodem: "Deprecatur Propheta: "Ne auferas de ore meaverbam veritatis usquequaque". Perpendit namque quod veritatis verbum omnipotens Deus facientibus tribuit et non facientibus tollit. Qui hoc ergo de ore suo non auferri petiit, quid aliud quam gratiambonae operationis quaesivit? Acsi aperte diceret: utiusto omnipotentis iudicio Deiin bono iam nec linguam habeat qui habere bonam vitam recusat, quatenus, cum mens terrenorum amori intenditur, de terrenis rebus semper loquatur. Undein Evangelio Matth.13, Veritas dicit: "Ex abundantia cordis os loquitur"".

Respondeo: Meritum dicitur proprie et interpretative. Proprie meritum est servitium cui debetur aliquod praemium, et hoc modo nulla gratia datur ex merito in ratione gratiae: nam, si ex merito, iam non est gratia, sicut ostendit Apostolus, Rom. 11, 6. Interpretative dicitur meritum congruitas ad divinum donum, et hoc modo gratia sermonis dicitur dari ex meritis et subtrahi. Unde Gregorius: "Pro auditoris namque gratia daturbonis et malis sermo doctoribus, sicut potuerunt Pharisaeissuppetere verba praedicationis, de quibus scriptum est, Matth.26: "Omnia ergoquaecumque dixerint, facile; secundum vero opera eorum nolite facere". Propter auditorum vero reprobationem bonis etiam doctoribus sermo subtrahitur, sicut ad Ezechielem, Ezech.3, 26, contra Israel dicitur: "Linguam tuam adhaerere faciam palata tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est". Aliquando autem sermo praedicationis propter utrosque datur, aliquando propter utrosque subtrahitur. Propter utrosque enim datur, sicut divina voce Paulo apud Corinthios dicitur: "Noli timere, sed loquere"; et paulo post: "Quia populus multus est mihi in civitate", Act.18,. Propter uirosque vero subtrahitur, sicut Heli sacerdos et pravam filiorum cognovit actionem ei dignam increpationis non exercuit vocem, cum profecto futurum esset ut in mortis supplicio et istos reatus flagitii et illum silentii poena mulctaret".

PrevBack to TopNext