Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, C. 3

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, C. 3

UTRUM GRATIA PRAEDICATIONIS SIT MAIOR QUAM GRATIA PROPHETIAE.

Postea quaeritur utrum gratia praedicationis, quae comprehendit praedictas, sit maior quam gratia prophetiae.

a. Et cum gratia prophetiae elevet animam ad contemplationem in speculo aeternitatis et abstrahat ab actibus carnis; unde, sicut dicit Origenes: "Tempore, quo vocatur amplexibus coniugalibus, subtrahitur gratia prophetiae" — gratia vero praedicationis non ita elevat animam vel abstrahit a carne; ergo eminentior est gratia prophetiae.

Contra: 1. Officium prophetiae conceditur viris et mulieribus, sicut Debborae, Iudic. 5 ; officium autem praedicationis interdicitur mulieribus, I Cor. 13: "Mulierem docere non permitto" ; ergo officium praedicationis dignius est; ergo et gratia praedicationis dignior prophetiae. Respondeo: Prophetia est divina revelatio rerum eventus immobili veritate denuntians. In prophetia ergo sunt duo: revelatio et denuntiatio. Quantum ad revelationem, quae est in cognitione, dignior est gratia prophetiae et actus prophetandi eminentior, et maius est prophetare quam praedicare; quantum vero ad denuntiationem gratia praedicationis dignior. Prophetare vero, secundum quod est ad veritatis denuntiationem, minus quam praedicare, quia praedicare est ad salutem animarum et prophetare ad veritatis denuntiationem, et hoc minus est salute animarum.

PrevBack to TopNext