Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, C. 4

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 4, C. 4

UTRUM AD AEDIFICATIONEM AUDITORUM SUFFICIAT GRATIA SERMONIS.

Postea quaeritur utrum ad aedificationem auditorum sufficiat gratia sermonis.

1. Et cum habitus gratuiti perfectiores sint habitibus naturalibus et acquisitis, habitus autem naturales et acquisiti sufficienter eliciunt suos effectus, quia, sicut dicit Augustinus, "habitus est quo aliquid agitur cum opus est" ; ergo habitus gratuiti sufficienter suos effectus eliciunt; ergo gratia sermonis fidei sufficienter eliciet suum effectum, qui est aedificare fidem in audiente. Similiter gratia sermonis scientiae est aedificatio discretionis faciendorum in audiente.

Contra: a. Gregorius: "Nisi Spiritus Sanctus corda auditorum repleat, ad aures corporumvox docentium incassum sonat". Item, idem Gregorius: "Formare vocem magistri exterius possunt, sed hanc imprimere interius non possunt". Ex quibus relinquitur quod necessaria est ad aedificationem auditoris alia gratia.

11. Item, Rom. 10, 17: "Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi", ibi Glossa: "Cum exgratia sit auditus, necessaria est alia gratia, quae cor moveat". Respondeo concedendo quod ad aedificationem auditoris necessaria est duplex gratia: una in doctore sive praedicatore, qua sciat dicere convenienter ea quae sunt ad aedificationem; alia vero necessaria est in auditore, qua moveatur ex sermone ad compunctionem vel ad amorem, timorem vel spem et huiusmodi, et hac ratione dicit Gregorius quod in vanum laborat lingua praedicatoris, nisi adsit gratia Salvatoris.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit, dicendum quod actus gratiae sermonis non est aedificare auditorem, sed dicere ad auditoris aedificationem. Unde, sicut in aliis dicitur quod non medicus semper sanat, neque rhetor semper persuadet, sed, si nihil omittant de contingentibus, nihilominus consequuntur effectum operantes secundum artem, ita, si doctor vel praedicator, habens gratiam sermonis, nihil omittat de contingentibus ad aedificationem, consequitur suum effectum. Notandum tamen est quod est effectus essentialis, et hic est effectus in ipso, ut in medico, cum operatur secundum artem, et in praedicatore, cum loquitur ad aedificationem; et est effectus in altero accidentalis, ut in medico, cum sanat, et in praedicatore, cum aedificat.

PrevBack to TopNext