III, P. 3, Inq. 2, Praeambulum
III, P. 3, Inq. 2, Praeambulum
Post Tractatum de virtute in genere inquirendum est de speciebus virtutum secundum praeassignatam differentiam, ut primo agatur de virtutibus theologicis, quae sunt virtutes in finem, ut fides, spes, caritas, de quibus I ad Cor. 13, 13: "Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec" ; consequenter vero de virtutibus cardinalibus, quae sunt de iis quae sunt ad finem, ut prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia. Primo ergo quaeritur de fide; secundo, de spe; tertio, de caritate.
Cum autem quaeritur de fide praeintelligendum est, sicut dictum est prius, et habetur, secundum Augustinum, super illud ad Rom. 1, 17: "De fide in fidem", quod fides dicitur duobus modis: quod creditur et quo creditur. Fides autem quo creditur, est habitus credendi, qui accipitur duobus modis: cum caritate et sine caritate. Si sine caritate, sic est fides informis, de qua dictum est prius, cum quaerebatur de gratiis gratis datis. Praesentis igitur inquisitionis erit inquirere de fide secundum alias duas acceptiones, ut primo quaeramus de fide, qua creditur, formata, hoc est de habitu credendi; secundo vero de fide quod creditur, hoc est de credibili.
On this page