Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 3

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 3

UTRUM SCITUM POSSIT ESSE OBIECTUM FIDEI.

Postea quaeritur utrum scitum potest esse obiectum fidei.

Et videtur quod sic, a. quia "Petrus tempore passionis videbat Christumpati oculis corporeis; ergo scientia sensitiva sciebat istum pati" et idem credebat; ergo idem erat scitum et creditum.

b. Item, "Petrus scit quoniam, si Iesus patitur, iste patitur", demonstrato Christo, qui est Filius Dei; "sed Petrus scit" Iesum "pati; ergo scit ipsumpati".

c. "Praeterea, credit istumpati, quoniam credit Filium Dei pati; et iste est Filius Dei; ergo credit istum pati; et ita idemscit et credit".

d. "Item, sint hic Petrus et Iacobus et Christus, et iste homo est certificatus quod aliquis de istis est Christus Filius Dei, sed nescit quis". Demonstrato Christo, proponitur "ei haec propositio: iste homo est Christus Filius Dei. Constat quod non potest respondere verum estvel falsum est, quia uescit utrum demonstretur ei Dei Filius annon. Respondebit ergo: proba. Inde sic: iste respondet probaad istam propositionem et secundum conscientiam; ergo dubitat illam esse veram; ergo" ipse "dubitat eius dictum, et ita iste dubitat istum hominem esse verum Dei Filium; sed ipse idem credit, quiaest fidelis; ergo idem est creditum et dubitatum ab isto; ergo eadem ratione poterit idem esse scitum et creditum".

e. "Item", posito quod aliquis philosophus habeat "scientiam" Dei "per naturales rationes", sicut dicitur, Rom. 1, 20: " "Invisibilia Dei"etc.". et postmodum recipiat illuminationem fidei a Deo, "constat quod non obliviscitur rationes" quas "prius sciebat" ; sed prius sciebat per rationes Deum esse; ergo et nunc scit; ergo idem est scitum et creditum.

f. Item, sicut: "dicit Tullius: Vox omnium est vox naturae; sed Deum esse est vox omnium; ergo Deum esse est naturaliter scitum ab omnibus" ; et est creditum per fidem, quia est articulus fidei; ergo idem est scitum et creditum.

"Contra: 1. Superveniente maiori lumine, cessat minus lumen quantum ad actum suum", sicut patet in lumine "solis" respectu luminis "lunae et stellarum. Ergo multo magis, adveniente lumine Solis! iustitiae" per gratiam fidei "in anima hominis, cessabit lumen" - rationis naturalis sive scientiae; ergo "non" poterit "idem" esse "scitum et creditum".

2. "Item, per fidem assentit humo primae Veritati propter se et super omnia; ergo non,assentit propterrationes humanas; ergo rationes non faciunt cognosci primam Veritatem", ubi "est fides" ; ergo non est possibile idem esse scitum et creditum.

3. "Item, siego diligo Deum propter temporalia, adveniente caritate, cessat illa dilectio. Ergo" a simili, si ego cognosco Deum esse per naturales rationes, "adveniente fide", cessabit illa cognitio.

[Solutio]. Ad hoc dixerunt quidam "quod cognitio Dei" multiplex est. Est enim cognitio innata et est cognitio superaddita; cognitio innata "est naturalis", superaddita "accidentalis". Innata sive naturalis cognitio dupliciter est in homine: ante peccatum, ut in "Adam" erat cognitio, secundum quam "aperte cognoscebat Deum in creaturis; post peccatum, ut in nobis, qui "per speculum"et "in aenigmate"" Deum videmus. Et assignant differentiam inter cognitionem hanc et illam, "qualis est inter suppositionem et dignitatem. Dignitas enim non indiget aliqua probatione vel persuasione", sicut est hoc principium omne totum maius est sua parte, in Geometria; "suppositio" vero "indiget ad minus levi persuasione", sicut ista propositio in Geometria a puncto usque ad punctum rectam lineam ducere. Sic dicunt differre cognitionem de Deo innatam in homine ante peccatum et post peccatum. — Cognitio autem superaddita animae est tribus modis. Est enim cognitio, "quae acquiritur per naturales rationes, qualem habuerunt philosophi. Et est cognitio, quae innititur testimoniisScripturarum vel miraculorum", sicut dicunt esse in fide informi. Et cognitio, "quae estper illuminationem" a Deo, quae innititur primae Veritati tendens in illam, et haec est fidei formatae. Non est ergo inconveniens quod idem sit scitum cognitione innata et creditum cognitione superaddita; sed inconveniens esset quod idem esset scitum ei creditum cognitione innata vel superaddita, quia in eodem genere cognitio certior evacuat minus certam.

Alii dixerunt aliter quod, "cum fides sit de non apparentibus, impossibile est idem enuntiabile scitum esse et creditum".Et ad illud quod de Petro obicitur, "dicunt quod haec est falsa: Petrus scit istum pati, de dicto, immo tantum credit, quoniam dicunt quod hoc pronomen iste, positum substantive, personale est et idem est acsi diceretur: Petrus scit hanc personam pati. Sed bene concedunt eam secundum quod intelligitur de te. — Ad" aliud "obiectum dicunt quod haec est falsa: Petrus scit quod, si Iesus patitur, iste patitur, quoniam Petrus scit antecedens, sed non scit consequens, et ideo nescit illud, quoniam si hoc pronomen istetenetur substantive, falsa est, quoniam secundum hoc est personale; si adiective, vera est, et secundum hoc dicunt quod non valet ista argumentatio: Petrus scit istum hominem pati, ergo scit istum pati. — Ad ultimo obiectum dicunt quod iste dubitat hanc propositionem esse veram etdictum eius esse verum, non tamen dubitat hoc dictum, quoniam nescitquod hoc sit dictum eius, quoniam nescit significationem: nescit enim utrum demonstretur Dei Filius vel non, sicut aliquis bene respondet probaad istam propositionem Marcus est Tullius, ignorans utrum illa nomina sint nomina eiusdem an diversorum, et tamen non dubitat dictum huius propositionis".

"Sed quod haec solutio nulla sit probatur multipliciter. Primo sic: Petrus videt istum, demonstrato Christo, et videteius passionem; ergo videt hoc totum Christum pati, et ita scit hoc totum; ergo scit hoc enuntiabile Christum pati. Praeterea, cum dicitur: Petrus scit istum pati, hoc pronomen isteaut significat aliquam formam circa suumsuppositum aut nullam. Si aliquam, aut divinam aut humanam. Non est ratio quare potius divinam quam humanam vel e converso; sed constat quod non significat utramque; ergo nullam, maxime cum sit pronomen substantiam meresignificans. Ex hoc sequitur quod haec est vera: Petrus scit istum pati, ex quo non significatur ibi aliqua forma Dei. Item, Petrus scit, si chimera patitur, ipsa patitur; item, scit quod, si brunellus patitur, ipse patitur, et sic de omnibus aliis rebus. Ergo pari ratione scit quod, si Iesuspatitur, ipse patitur; quod tamen ipsi negant".

"Propter hoc" dicunt alii "quod ista solutio non valet, et" dicunt "quod in hoc casu idem est scitum et creditum", et dicunt quod "Petrus scit istum pati", demonstrato Christo, "sive intelligatur de dicta sive de re, et credit idem. Sed secundum aliam apprehensionem credit, secundum aliam scit, quoniam, secundum quod apprehendit istum sub formis visibilibus, scit istum pati; secundum quod apprehendit ipsum sub forma divina, credit ipsum pati, sicui solet dici de illo qui interfecit patrem Platonis et aufugit, sed post multum tempus rediit ita alteratus quod Plato non cognovit eum et adeptus estfamiliaritatem Platonis. Secundum hoc verum est quod Plato odit et diligit istum, sed secundum diversas apprehensiones, quoniam, secundum quod apprehendit eum in statu in quo est, diligit istum; sed, secundum quod apprehendit cum sub imagine, in qua viditeum quando interfecit patrem, sic odit eum, et ita eumdem diligit et odit secundum diversas apprehensiones. Eodem modo idem scitur et creditur".

Haec opinio concordat cum prima. Illa tamen opinio falsa est in hoc quod dicit quod fides informis innititur auctoritati Scripturae et miraculis, quia, sicut ostensum est supra, Quaestione de fide informi, fides informis innititur primae Veritati propter se ei assentiendo, quamvis non moveatur in illam; quantum vero ad cetera, utrum habeat veritatem, patet ex capitulo praecedenti.

Dicendum ergo plenius quod non est inconveniens idem esse scitum et creditum secundum alium et alium modum, nec idem creditum esse et sensatum secundum alium et alium modum, sicut non est inconveniens quod idem sit sensatum ct intellectum secundum modum alium et alium. Unde Petrus idem sensit videndo et credidit secundum modum alium et alium, quia persona Christi, considerata in forma hominis, videbatur, sed secundum formam divinam credebatur; idem ergo videbatur et credebatur, sed modo alio et alio. Similiter in philosopho veniente ad iidem idem est scitum et creditum, sed scitum per comparationem ad rationem, creditum per comparationem ad primam Veritatem, cui innititur propter ipsam: scitum est quantum ad speculationem, sed creditum quantum ad hoc quod innititur primae Veritati.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud ergo quod obicitur de adventu maioris luminis et ad illud quod secundo obicitur quod per fidem assentit homo primae Veritati propter se, patet responsio ex praedictis.

3. Ad ultimum vero quod obicitur de dilectione propter temporalia, dicendum quod haec dictio propter potest notare causam motivam, non finalem, et hoc modo falsum est quod dilectio Dei propter temporalia cesset, adveniente caritate, cum ipsa temporalia sint causa motiva per modum incitantis ad dilectionem Dei. Eodem modo rationes naturales sunt causa motiva in habente iidem per modum incitantis ad assentiendum primae Veritati propter se, non tamen cum innixione ad illas. - Vel potest notare causam finalem, et hoc modo verum est quod, adveniente caritate, cessat dilectio Dei propter temporalia. ita etiam, adveniente fide, cessat cognitio Dei per rationes naturales, quia non constituitur in illis finis; cessat ergo in quantum constituebatur in illis finis.

PrevBack to TopNext