III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 4
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 4
UTRUM OBIECTUM FIDEI SIT VERUM NECESSARIUM AUT CONTINGENS.
Ad quod sic: a. Augustinus dicit quod alius fuit modus nostrae liberationis Deo possibilis. Ergo aliter potuit contingere, et ita contingens.
Contra: I. Videtur quod verum necessarium sit obiectum fidei, quia dicit Augustinus quod "nullus alius modus nostrae miseriae sanandae fuit convenientior". Ergo Christum esse incarnandum fuit ordinatissimum secundum summam Sapientiam; sed summa Sapientia et summa Potentia, cum sit ordinata, non potest facere nisi ordinatissimum; quare, cum hoc sit ordinatissimum, non potuit aliud facere.
2. Item, de eisdem est cognitio fidei de quibus est cognitio patriae; sed cognitio patriae non est de vero contingenti, sed de necessario; ergo nec fides.
Solutio: Dicendum quod aliud est iudicium de hoc Christum esse incarnandum, secundum quod accipitur pro hoc ordinatum est quod Christus incarnabitur, et aliud, secundum quod pro hoc Christus incarnabitur. Nam primum est necessarium; de secundo autem ostendetur qualiter contingens sit secundum quid et necessarium secundum quid, et ita fides semper est de necessario secundum quid vel de necessario simpliciter: non enim fides respicit illud ex parte contingentiae quam habet. Nota ergo quod necessarium opponitur impossibili et diversificatur secundum quod diversificatur impossibile. Impossibile autem et possibile respicit potentiam; potentia autem dicitur vel potentia prima simpliciter vel potentia ordinata. Quocumque autem modo accipiatur potentia, necessarium est Christum esse incarnandum, secundum quod accipitur pro hoc ordinatum est quod Christus incarnabitur. Sed si accipiatur pro hoc Christus incarnabitur, distinguendum est, scilicet quod duplicem habet comparationem: unam ad res, et secundum hoc habet contingentiam ; alteram ad potentiam ordinatam, et secundum hoc habet necessitatem. Et non valet ista argumentatio: eius oppositum est possibile Deo; ergo ipsum est contingens, quia hoc non sufficit: debet enim addi et habet contingentiam in subiecto sive in materia, vel non est contrarium potentiae ordinatae. Habet contingentiam in subiecto ponitur propter illud Ezechiam esse moriturum. Nam, licet eius oppositum esset possibile Deo, ut patuit, tamen ipsum non fuit contingens, quia hoc habebat necessitatem in subiecto vel in materia quantum ad cursum naturae. Quod non sit contrarium potentiae ordinatae, dico propter illud Christum non esse incarnandum sive Christus incarnabitur. Et nota quod non loquimur hic de ordinatione divina, ut dicamus quod ordinatione divina ordinatum est quod Christus incarnabitur, et deinde quod possit contingere quod Christus non incarnetur, quia hoc non erit verum cum illo. Sed loquimur de ordinatione quae est secundum rei exigentiam, de qua Leo Papa, in quadam homilia de Pascha: "Potentia Filii Dei, quae eadem est quae estPatris, potuisset genus humanum alio modo a dominatu diaboli eruere, nisi negotio congrueret ut perquod vicerat diabolus, vinceretur".
On this page