III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 5
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 5
UTRUM OBIECTUM FIDEI SIT COMPLEXUM VEL INCOMPLEXUM.
Videtur quod de complexo, 1. quia dicit Augustinus, super illud I ad Cor. 10, 4: "Omnes eumdem palum spiritualem biberunt" etc.: "Ostendit iustis diversorum temporum eamdem esse fidem; illi crediderunt Christum esseventurum, nos autem Christum venisse".
2. Item, si esset de incomplexo, sufficeret credere sine temporis determinatione incarnationem: sunt enim quidam, Iudaei, qui credunt quod Messias erit Filius Dei, sed non credunt eum venisse. Si ergo intelligatur praeter temporis determinationem, conveniunt nobiscum in fide, et ita essent fideles; quod est falsum.
3. Item, Petrus missus est ad Cornelium ut determinaret et tempus Verbi incarnati ; per quod patet quod non sufficit credere sine determinatione temporis.
5. Item, dicit Augustinus, II Cor. 3, 5, super illud: "Non quod sufficientes simus" etc.: "Credere est cogitare cum assensione". Sed cogitare est conterre unum alteri, consentire vero sententiam super illud inferre; et hoc non fit super incomplexum; ergo etc.
6. Item, si fides esset de incomplexo, sic mors Christi esset articulus. Inde sic: Mors Christi est articulus: ergo mors Christi est, quoniam fides non est nisi de veris; et omne verum est ens et e converso; ergo, si mors Christi est articulus, mors Christi est et e converso; quod est falsum. Patet ergo quod non est fides de incomplexo.
Contra: a. Augustinus, super illud II ad Cor. 4, 13: "Habentes spiritum fidei", Glossa: "Tempora variata sunt, sed fides variata non est". Sed fides non pro habitu ibi accipitur, immo pro articulo; et constat quod enuntiabilia variata sunt secundum tempus; ergo enuntiabilia non sunt articuli, cum fides non sit variata. Vel indirecte concludatur: si fides est enuntiabilia, fides est variata.
b. Item, in Symbolo non ponuntur enuntiabilia; et enumerantur ibi articuli; ergo articuli non sunt enuntiabilia.
6. Item, fides est supra rationem, quia est in intelligentia; sed intelligentia est per modum incomplexionis in accipiendo; ergo et fides.
d. Item, complexio fundatur supra compositionem; quaedam autem sunt in quibus non est vera compositio, ut Deum esse unum in essentia, trinum in personis; sed de iis est vera cognitio fidei in via, et non per modum complexionis; ergo per modum incomplexionis.
2. Item, ipsae res arctant nos ad credendum se, et de Deo sunt et in Deo, ut incarnatio Filii Dei et huiusmodi, et generant in nobis timorem vel amorem Dei. Ergo per locum a definitione ipsae res sunt articuli, et ita incomplexum.
f. Item, simus in instanti passionis Christi; quaeritur quid modo sit articulus de morte. Non potest dici quod Filium Dei mori sit modo articulus, quia ignorantia tacti excusat a toto eos qui non credunt; similiter nec Filium Dei esse moriturum nec Filium Dei esse mortuum modo est articulus de morte Filii Dei, et ita nullum enuntiabile. Restat igitur quod ipsa res, scilicet ipsa mors est articulus, et ita incomplexum.
Solutio: 1. Ad hoc dicunt aliqui quod fides est de complexu ; unde dicunt quod enuntiabilia sunt articuli. Et ad illud quod obicitur quod enuntiabilia mutata sunt, et ita articuli mutati, dicunt quod non est inconveniens ponere articulos esse mutatos, cum de essentia articulorum sit consignificatio temporis. Sed distinguunt duplicem mutationem, scilicet mutationem secundum essentiam, et sic mutati sunt articuli; et mutationem secundum virtutem et utilitatem, et sic mutati non sunt, quia aeque prodest ad salutem credere Christum esse incarnatum sicut Christum esse incarnandum. Sed, cum sit maior mutatio illa quae est secundum essentiam quam illa quae est secundum qualitatem, scilicet virtutem et utilitatem, indecens videtur dicere quod sic mutati sunt. Et hoc modo minus proprie solvunt auctoritatem Augustini quae dicit: "Tempora mutata sunt, fides autem non est mutata".
Alii dicunt quod, licet mutata sint enuntiabilia, non tamen articuli sunt mutati, quia sicut plures voces sunt unum nomen, ut albus, alba, album, ita plura enuntiabilia sunt unus articulus.
Item, sunt alii, qui dicunt quod articuli non sunt enuntiabilia et ponunt articulos esse aliquid quod maneat. Unde, sicut dicitur in alia facultate, nihil est manens in tempore nisi nunc nec in motu nisi mutatum, ita considerant quid esset manens, et illud ponunt articulum, circa quod fit variatio praeteritionis, futuritionis et praesentialitatis, et dicunt incarnationem Filii Dei et passionem et huiusmodi esse articulos. Maxime autem hoc convenit dicere, ut videtur, quia, cum de substantia horum non sit tempus, quorum ordinatio non pendet ex tempore, licet facta sint in tempore, sed tantum ex ordinatione divina, non erunt articuli dependentes ex tempore. Et secundum hoc proprie exponitur auctoritas Augustini: "Tempora variata sunt, fides autem non est mutata", id est articuli ; secundum hoc etiam manifestum est quod de eisdem erit cognitio in patria et cognitio in via, quae est fides.
2-3. Ad illud autem quod obicitur supra, quod non sufficit credere sine determinatione temporis, dicendum quod quandoque sic, quandoque non, quia istud pendet ex praedicatione, quia si non esset apud aliquos determinatum tempus incarnationis Filii Dei, sufficeret credere incarnationem Filii Dei absque consignificatione temporis. Sed haec determinatio variatur secundum diversa tempora, et secundum hoc apparet quod non est de substantia crediti, sed accidit, immo plus se tenet ex parte credentis, cui fit determinatio per praedicationem, quam ex parte crediti. Non sufficit ergo credere articulum simpliciter nisi credatur eo modo quo debet; et quia variatur determinatio temporis, ideo missus est Petrus ad Cornelium, ut determinaret ei tempus, et tunc Cornelius ante determinationem temporis, dummodo crederet incarnationem de Filio Dei, non periret.
4—5. Ad illud quod obicit quod fides est, sicut scientia, de complexa et vero, dicendum quod circa fidem debemus considerare duo, scilicet aenigma sive specularem fidei cognitionem, et sic est de complexo vero; debemus etiam considerare credentis consensum et fidei puritatem, et sic est de incomplexa; primum autem est in ratione, secundum in intellectiva. - Quod autem fides secundum aenigmaticam cognitionem sit de complexo, hoc non est de natura rei cognitae, sed de defectu cognoscentis; quod apparebit in futuro, quando cognitio nostra erit sine complexione et tempore. Unde illa cognitio, in qua maxime assimilamur divinae cognitioni, debet dici esse fidei. — Quod autem sit propter defectum cognoscentis, istud manifestum est per hoc quod ea etiam, quae sunt sine complexione et in pura simplicitate, non comprehendimus sine complexione; et illa complexio non est ex parte rei, quia complexio vera re fundatur supra complexionem veram sicut compositio supra rem; unde ubi non est compositio vera, neque complexio vera. Unde quando cogitamus Deum esse unum in essentia, trinum in personis vel huiusmodi, cum non sit ibi vera compositio propter simplicitatem ultimam, non est ibi vera complexio, sed ea tantum, ut dictum est, quae est ex parte cognoscentis. - Quod si aliquis obiciat: ergo cogitamus aliter quam sit in re vel intelligimus; ergo falso, non sequitur, quia sic cogitans non reponit modum illum in re. Et simile est de intellectu abstractivo, quia abstrahentes falsi non sunt, quia non ponunt modum in re. Et per hoc patet solutio ad illud quod obicit de cogitatione, quoniam ea fit super complexum.
6. Similiter ad illud quod obicit quod, cum mors Christi non sit, fides non erit de morte, quia fides de vero est, dicendum quod non sequitur; est enim veritas rei et est veritas comprehensionis. Veritate rei iutura non sunt vera quae non habent causam in natura; veritate vero comprehensionis, quae est in divina praescientia, erit dicere futura vera, quia verum est dicere aliqua fore futura, quemadmodum praeterita, quae iam secesserunt in non esse, non habent veritatem in rerum natura et tamen habent veritatem in memoria, qua verum est ipsa fuisse. Et omne tale, quod verum est, verum est prima Veritate, apud quam nihil transit nec mutatur, etsi res mutentur. Dicendum ergo de morte Christi quod, quamvis non sit in actu naturae, est tamen in comprehensione vel divinae scientiae vel humanae memoriae, et hoc modo creditur verum.
Inter autem praedictas opiniones potest teneri media, distinguendo obiectum fidei sive articulum dupliciter; in obiectum fidei sive articulum simpliciter et obiectum secundum quid. Primo modo res ipsa, ut est divinitas, incarnatio, passio et huiusmodi, quae abstrahunt a tempore et non mutantur, dicuntur obiecta fidei et articuli simpliciter. Secundo modo enuntiabilia et complexiones, quae concernunt variationem secundum mutationem temporis, dicuntur articuli. Et primo modo sunt articuli per se et semper; secundo modo articuli contingentes, non semper. Articuli per se semper manent articuli, ut incarnatio, passio; articuli vero contingentes fiunt non articuli, ut patet in iis articulis, Christum nasciturum, passurum, qui fuerunt articuli antequam Christus nasceretur et pateretur, modo non sunt.
Et si obiciatur quod non sufficit credere articulo simpliciter in sua forma nisi concernatur tempus: unde non sufficit credere incarnationem nisi credamus incarnationem factam; ergo etc., dicendum quod ad credere requiritur ut credatur quod credendum est et debito modo, nec sufficit credere quod credendum est sine debito modo. Quod credendum est dicit substantiam obiecti fidei sive articuli; modiis vero credendi non est de substantia obiecti, sed magis circumstantia debita ex parte actus credendi, et tamen non sufficit illud sine isto. Ex parte autem modi credendi provenit credere cum determinatione temporis.
Et ad illud quod obicit, est instantia aperta talis: non sufficit credere unum articulum sine aliis, et tamen unus non est de substantia alterius. Similiter non sufficit credere articulos, hoc est passionem et resurrectionem et huiusmodi, nisi cum debito modo credendi, ex parte cuius est determinatio temporis.
On this page