Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 6

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 6

UTRUM OBIECTUM FIDEI SIT VERUM CREATUM VEL INCREATUM.

Postea quaeritur utrum obiectum fidei sit verum creatum et increatum aut increatum tantum.

Ad quod sic: a. Fides est virtus in finem; sed finis est prima Veritas increata; ergo tinis fidei est Veritas increata tantum; sed in virtutibus, quae sunt in finem, idem est obiectum et finis, ut spei finis est beatitudo et obiectum, caritatis finis est summum Bonum et obiectum; ergo fidei erit obiectum similiter tantum Verum increatum.

b. Item, idem est obiectum fidei in via et visionis succedentis fidei in patria, sed differt in medio comprehensio obiecti: nam fide "per speculum in aenigmate", visione per ipsam speciem primae Veritatis. Si ergo visionis sola Veritas increata est obiectum. ergo et fidei.

c. Item, dicit Richardus de S. Victore quod articulus est indivisibilis veritas de Deo; sed veritas de Deo est increata Veritas ; ergo et articulus; sed articulus est obiectum fidei solum; ergo et increata Veritas solum.

Contra: 1. Articulus fidei est quod resurrectio carnis sit futura, et tamen est veritas creata et de creatura. Ergo obiectum fidei sive articulus non est tantum Veritas increata.

2. Item, incarnatio et passio Christi sunt ex tempore. Ergo veritas istorum est veritas creata, et tamen sunt obiectum fidei.

3. Item, fornicationem esse peccatum mortale est tale quod tenemur credere, et si quis pertinaciter diceret contrarium, haereticus iudicaretur. Ergo est credendum fide, et tamen est verum creatum.

4. Item, posset obici de creatione et peccatorum remissione, quae sunt articuli, et tamen non aeterna, sed effectus dicunt temporales.

Solutio: Dicendum quod quaedam sunt obiecta fidei sicut suppositiones, quaedam sicut principia, quaedam sicut conclusiones. Sicut suppositiones obiecta fidei sunt in iis quae fides supponit, ut dictamina iuris naturalis et quae extrahuntur a iure naturali. - Obiecta vero fidei sicut principi a sunt ea quae sunt propria fidei et prima et per se nota secundum fidei acceptionem, quae proprie dicuntur articuli, ut quoniam Deus unus est et trinus, omnipotens et cetera huiusmodi. — Sicut conclusiones obiecta fidei sunt quae sequuntur ex articulis fidei, ut quoniam Deus est ubique, sequitur ex hoc quod Deus est immensus, et carnis resurrectio sequitur ex hoc quod Deus omnipotens et iustus.

Distinguendum ergo quod credendum fide duobus modis dicitur: uno modo, primo et per se, videlicet ipsa prima Veritas per se ipsam; alio modo, quod est in prima Veritate secundum ipsam et per ipsam. Et hoc est duobus modis: nam in ipsa prima Veritate consideratur quod est in dictamine iuris naturalis et iterum quod est in dictamine gratiae. Primo modo obiectum fidei dicitur quod est ipsa veritas, quae est Deus vel de ipso, ut quoniam Deus est omnipotens et immensus et huiusmodi. Secundo modo et tertio ea quae antecedunt articulos fidei et ea quae sequuntur. Antecedunt quae sunt iuris naturalis, ut considerantur in ipsa prima Veritate, quae est lex aeterna, secundum quem modum credendum mortale peccatum esse fornicationem et matrimonium honestum. Sequuntur, ut ea quae sunt dictaminis gratiae ex articulorum ratione, ut, sicut dictum est, Deum esse ubique vel resurrectionem carnis futuram.

Secundum hoc ergo dicendum quod Verum increatum primo et per se est obiectum fidei; per accidens vero et secundario verum creatum, prout scilicet consideratur in ipsa prima Veritate; vel antecedenter ad articulos, ut ea quae sunt iuris naturalis, quae sunt sicut suppositiones; vel consequenter, sicut ea quae sequuntur articulos secundum dictamen gratiae sicut conclusiones.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicit de resurrectione carnis, patet responsio, resurrectio non est obiectum fidei ni tum consequitur ex articulis fidei, scilicet iustitiae Dei et omnipotentiae. Sequitur enim, si Deus iustus est, quod "reddetunicuique secundum opera sua", et ex hoc sequitur quod unusquisque debet recipere in corpore "prout gessit, sive bonum sive malum". Ex quo sequitur quod iustitia sua exigit ut sit resurrectio ; sed sua omnipotentia iacit quidquid iustitia sua exigit; omnipotentia ergo sua faciet resurrectionem. Prout ergo carnis resurrectio consideratur in Veritate prima secundum rationem iustitiae Dei et omnipotentiae, sic est fidei obiectum.

2. Ad aliud vero quod obicitur de incarnatione et passione quod sunt ex tempore, dicendum quod incarnatio et passio sunt obiecta fidei, quia Dei sunt: Deus enim incarnatus est et passus. Cum ergo consideratur incarnatio Dei, et incarnatio temporalis sit, Deus autem aeternus, consideratur temporale in aeterno et veritas temporalis in veritate aeterna, quemadmodum contingit in aliis quae dicuntur de Deo ex tempore, ut Creator, Dominator in huiusmodi autem fides habet Veritatem increatam ut principaliter obiectum, veritatem vero creatam sicut conobiectum, et illud per se, istud per accidens.

3. Ad tertium vero quod obicit de veritate qua creditur fornicationem esse mortale peccatum, patet responsio. Nam istud non dicitur obiectum fidei sicut illud in quod est fides, sed sicut illud quod supponit fides secundum rationem inditam Veritatis increatae.

4. Ad ultimum vero quod quaerit de creatione et peccatorum remissione, patet responsio. Nam isti effectus, ut considerantur in se, non sunt obiecta fidei, sed secundum quod considerantur in causa, quae est Deus; unde proprie obiectum fidei est Deus faciens creationem sive causa creationis, Deus causa remissionis peccati. Et ita per se obiectum fidei est Veritas prima in omnibus per se credendis.

PrevBack to TopNext