III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 8, C. 1
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 8, C. 1
IN QUA VI ANIMAE SIT FIDES.
Ad primum sic: 1. Dicit Augustinus, II ad Cor. 3, 5: "Non quod sufficientes simus" etc.: "Credere est cumassensione cogitare". Cum ergo cogitare sit ex vi cognitiva, erit similiter et credere. Inde arguitur: ad eamdem vim pertinet actus et habitus, ex quo elicitur actus; cum ergo credere sit vis cognitivae, et fides similiter erit vis cognitivae.
2. Forte dicet aliquis, iuxta Hugonem de S. Victore, quod fides in cognitione habet materiam, in affectione substantiam, et secundum hoc est actus duplex fidei: cogitare, quod est vis cognitivae, et assentire, quod est vis attectivae. — Sed si hoc dicatur, contra: intellectus speculativus non solum cogitat veritatem, cum inquirit, Immo ipsi veritati assentit, cum ipsam scientia comprehendit; intellectus igitur speculativi est cogitare et assentire. Assentire autem veritati potest duobus modis, scilicet proprio testimonio, cum ipsam videt; testimonio alieno, cum ipsam non videt; et secundum Augustinum, Ad Paulinam, De uidendo Deo, assentire primo modo pertinet ad scientiam sive ad scire; assentire secundo modo ad fidem sive credere. Secundum ergo utrumque actum, cogitare scilicet et assentire, fides est in intellectu speculativo.
3. Item, unius potentiae unus habitus; si ergo fides unus habitus est, in una potentia erit; aut est ergo in cognitiva tantum aut in affectiva; non igitur secundum unum actum, qui est cogitare, erit in cognitiva, et secundum alium, qui est assentire, erit in affectiva.
4. Item, ad eamdem vim pertinet fides et eognitio succedens fidei in gloria; sed cognitio succedens est in intelligentia, quae est vis contemplativa veritatis; ergo fides est in intelligentia sive in vi contemplativa.
5. Item, anima rationalis nata est ad perfectionem beatitudinis et gloriae, non solum secundum vim affectivam, immo secundum intellectivam; sed illo eodem ordine, quo nata est ad gloriam, nata est ad gratiam et meritum; nata est igitur anima ad perfectionem gratiae secundum partem intellectivam sicut secundum affectivam. Praeterea, nata est ad merendum secundum vim intellectivam sicut secundum vim affectivam; si ergo gratia merendi virtus est vel in virtute, in intellectu speculativo erit virtus; et, si aliqua, haec erit fides.
6. Item, finis intellectus speculativi est verum et maxime Primum; similiter tinis habitus fidei est primum Verum; ad eumdem ergo finem est intellectus speculativus et fides; ergo fides est habitus intellectus speculativi.
7. Forte dicetur quod est considerare verum ut verum et verum ut bonum; tinis autem speculativi intellectus est verum ut verum, finis fidei verum ut bonum, et Inde est quod fides est virtus. — Sed contra: scientiae moralis finis est bonum, quia, sicut dicit Philosophus, non intendimus illi scientiae ut sciamus, sed ut boni fiamus. Si ergo ratio tinis boni dat habitui quod sit virtus, secundum hoc scientia moralis esset virtus. — Item, quamvis scientiae moralis finis sit bonum, nihilominus scientiae habitus est intellectus speculativi. Ergo pari ratione, licet virtutis fidei finis sit verum ut bonum, nihilominus erit habitus intellectus speculativi.
Contra: a. Actus involuntarii non sunt laudabiles nec vituperabiles, actus vero voluntarii laude vel vituperio digni sunt. Si ergo credere debite actus laudabilis est, ita ut dicat Dominus quod omnia possibilia sunt credenti, Marc. 9, 22, et "qui crediderit salvus erit", Marc. ultimo, 16; credere autem indebite vel discredere est actus vituperabilis; est igitur credere actus voluntarius; est igitur credere actus potentiae volendi. Si ergo ad eamdem vim pertinet actus et habitus, fides erit habitus potentiae volendi; ergo fides est in potentia animae affectiva, non in cognitiva.
b. Item, contingit cogitare enormia peccatorum ad detestationem, ut a sancto viro; iterum, contingit eadem cogitare ad delectationem, ut a peccatore. Sed primo modo cogitare est bonum et meritorium, secundo modo malum et demeritorium; sed omnis actus, circa quem contingit esse meritum et demeritum, est actus voluntarius; ergo cogitare voluntarius actus est. Ergo, cum credere sit cogitare, erit actus voluntarius, et inde ut prius.
c. Item, cogitare multipliciter est: aliquando enim cogitamus aliquid ut sciamus, aliquando vero ut illud faciamus vel vitemus vel ut ad illud perveniamus. Primo modo cogitare ordinatur ad scientiam, secundo modo ad actionem vel finem. Utroque modo cogitare est in potestate nostra, quia, si volumus, cogitamus ea quae pertinent ad inquisitionem sive studium scientiae, si nolumus, non cogitamus; similiter, si volumus, cogitamus aliquid ad faciendum vel non faciendum, eligendum vel fugiendum; semper igitur cogitare voluntarius actus est. Sed magis est voluntarium cogitare cum assensione quam cogitare absolute; ergo cogitare cum assensione, quod est credere, est omnino actus voluntarius; ergo fides est habitus voluntarius.
11. Item, ad hoc facit auctoritas Augustini, qui dicit: "Cetera potest homo non volens, credere autemnon potest nisi volens".
e. Forte dicetur quod sicut scire est actus involuntarius, cum per manifestissima veritatis cogitur intellectus rem scire, ita credere actus involuntarius est, cum per probabilia maxime cogitur intellectus ad iidem: sicut enim scire est per manifesta necessaria, sic credere per manifesta probabilia. — Sed istud, quod ipsi dicunt, non obsistit; quod ostenditur duplici ratione. Prima est, quia credere, de quo loquimur, non est respectu probabilium, sed respectu improbabilium naturali rationi; credere autem et fides, quae est respectu probabilium, difficultatem non habet nec laudem; ergo talis fides non est virtus nec credere virtuosum, quia virtus et actus virtutis circa difficile est laudabile ; credere autem et fides improbabilium difficultatem habent et laudem, cum est ex obedientia Veritatis divinae; ergo talis fides erit virtus et credere virtuosum; tale autem constat quod voluntarium est.
f. Item, non simili modo cogitur intellectus ad opinari et scire. Ad scire enim cogitur ex apprehensione necessariorum verorum, quae sunt ei nota et impossibile est aliter se habere, et ideo necesse habet intellectus assentire. Opinari vero acceptio est ex apprehensione aliquorum quae apparent nec sunt pervia intellectui, sed quia apparent, probabilia sunt ei, et ideo intellectus illis non praestat omnimodum assensum, immo sic accipit unam partem ut formidet alteram; unde opinio est acceptio unius partis cum formidine alterius ; ideo opinari voluntarium erit, quamvis scire sit involuntarium, sicut quidam posuerunt; ergo credere, quod sequitur opinari, quod scilicet probabilium est, voluntarium erit. Si ergo magis cogitur intellectus ad fidem probabilium quam improbabilium, credere improbabilia magis voluntarium erit.
Solutio: Dicendum quod fides sicut et ceterae virtutes est in parte animae sive in vi quae est motiva, et haec est liberum arbitrium, quod est, sicut dicit Augustinus, facultas rationis et voluntatis. Sunt ergo virtutes in vi rationali, quae est libera arbitrio, duobus modis: quaedam ad habilitandam facultatem rationis, quaedam ad habilitandam facultatem voluntatis. Facultas rationis est ad duo, scilicet ad discernenda ea quae sunt ad finem ut fiant vel non fiant, et ad discernendum et tendendum in finem. Similiter facultas voluntatis dupliciter est: in appetitu et electione eorum quae sunt ad finem et in appetitu finis. Erunt igitur virtutes, quae sunt habitus sive habilitates, quaedam ad ordinandum iudicium rationis, quaedam vero ad ordinandum appetitum voluntatis. Illae, quae sunt ad ordinandum iudicium, cognitionem habent pro materia; quae vero appetitum voluntatis, affectionem. Sunt igitur habitus facultatis rationis fides et prudentia; sed prudentia ad ordinandum iudicium in iis quae sunt ad finem, fides ad ordinandum iudicium in ipsum finem. Et secundum hoc ratio cadit in differentiam superioris et interioris. Pars superior est secundum intentionem rationis in finem, quam informat fides; pars inferior secundum intentionem rationis in iis quae sunt ad finem, quam informat prudentia. Similiter ex parte facultatis voluntatis, secundum quod est in finem, informatur vel habilitatur per virtutes, quae sunt spes, caritas; secundum vero quod est in iis quae sunt ad finem, habilitatur per fortitudinem et temperantiam, ut ex utraque parte distinguatur appetitus voluntatis secundum irascibilem et concupiscibilem, secundum partem superiorem, quae est in finem, appetitum irascibilem informat spes, appetitum concupiscibilem caritas; secundum partem inferiorem, quae est in iis quae sunt ad finem, appetitum irascibilem informat fortitudo, concupiscibilem temperantia. De iustitia vero quaestio est, quae suo loco determinabitur.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur, dicendum quod, cum differat ratio et intellectus per hoc quod apprehensio intellectus est absoluta, rationis vero collata — intellectus enim apprehendit hoc esse vel non esse, ratio vero ex hoc esse aliud esse, ut quoniam si hoc est, illud est, vel hoc est idem illi vel aliud ab illo — sicut apprehensio intellectus absoluta dicitur intelligere, ita apprehendere rationis dicetur cogitare; cogitare enim dicitur quasi coagitare: unde cogitatio est coagitata, id est collata rationis apprehensio. Ratio autem duobus modis est: est enim ratio speculativa et est ratio affectiva, et secundum hoc cogitare duobus modis est. Rationis speculativae est cogitare de re utrum sit vel non sit; rationis vero affectivae, quae est liberi arbitrii, est cogitare de re utrum fiat vel non fiat, si est in iis quae sunt ad finem; vel utrum in ipsum tendat vel quiescat, si sit in finem. Cogitare primo modo non est fidei nec virtutis; sed cogitare secundo modo virtutis est, in quantum ordinat debite vel in iis quae sunt ad finem vel in finem ; et hoc modo accipit Augustinus cogitare, cum dicit quod "credere est cogitare".
2. Ad secundum, quod obicit de assensione, dicendum quod sicut cogitare dupliciter est, ita assentire. Sicut enim est cogitare rationis speculativae de re utrum sit vel non sit, ita assentire est eiusdem, cum scilicet assentit quod sit vel non sit. Et cum assentit, quia videt secundum veritatem ita esse, scientia est; cum vero assentit, non quia videt ita esse, sed quia habet idoneum testimonium, fides est; cum vero assentit, quia sic ei apparet, tunc opinio est. Primus assensus, qui est scientiae, ex parte assentientis habet securitatem, ex parte veritatis, cui assentit, evidentiam. Secundus assensus, qui est fidei, securitatem habet ex parte assentientis, defectum vero evidentiae ex parte veritatis cui assentit. In tertio assensu, qui est opinionis, formido est ex parte assentientis, sed apparentia quaedam est ex parte rei cui sic assentit. - Similiter ex parte rationis affectivae, quae est liberi arbitrii, sicut est cogitare de re utrum fiat vel non fiat, si est in iis quae sunt ad finem, ita et assentire est ex eadem parte ut fiat vel assentire ut non fiat, et sic virtutis prudentiae est cogitare et assentire. Simili modo cogitare de fine, utrum in ipsum tendatur, habet assentire, et hoc modo cogitare secundum primam rationem finis, quae est intentio veri, et assentire sunt fidei-virtutis; et hoc modo dixit Augustinus quod "credere est cogitare cum assensione". In hac ergo parte cogitare et assentire virtutis sunt actus, sed cogitare actus imperfectus et materialis, assentire pertectus et formalis. Ex alia vero parte cogitare et assentire non sunt actus virtutum, nec fides virtus est sicut nec opinio vel scientia.
3. Ad tertium patet responsio quod, quamvis actus fidei ponatur cogitare et assentire, et cognitio pro materia, affectio pro substantia, ad eamdem vim pertinet cognitio et affectio, cogitatio et assensus, scilicet ad vim rationalem motivam, quae est libera arbitrio, et ita habitus fidei non est in differenti vi, sed in una, prout dictum est.
4. Ad quartum dicendum quod cognitio succedens fidei non est cognitio veritatis speculativa, sed cognitio affectiva. Cognitio enim speculativa imperfecta est, quoniam non est de re secundum suam perfectionem: speculativa enim cognitione consideramus rem quoniam est absolute. Cognitio vero affectiva perfecta est, quia non solum est de re, quia est absolute, sed est de re cum sua perfectione et bonitate. Quia ergo visio succedens fidei est visio beatitudinis et perfecta, affectiva erit cognitio non speculativa; similiter cognitio fidei affectiva erit et vis animae affectivae.
5. Ad quintum dicendum quod quaedam vires sunt inferiores, quaedam superiores, quaedam supremae. Et in via merendi suprema vis est vis imperans motus, ut liberum arbitrium; vires vero sequentes sunt vires rationales exsequentes motum, quae sunt imperatae, ut irascibilis, concupiscibilis humana et rationalis speculativa; vires vero inferiores sunt vires complentes motum in actibus corporalibus, ut vires sensibiles. Similiter in via remunerationis et beatitudinis est ordo consimilis, ut sicut merendi ratio dependebat a vi suprema, ita perfectio remunerationis et beatitudinis descendit a vi suprema in alias. Dicendum ergo quod vis speculativa intellectus nata est ad beatitudinem, sed mediante vi suprema, in qua primo et per se collocatur virtus et meritum.
6. Ad aliud dicendum quod finis intellectus speculativi est verum ut verum, hoc est cognitio rei absoluta sine suo actu; finis vero fidei non est verum ut verum, immo verum ut bonum. Unde fides attendit primum Verum, non abstracte ab actu et bonitate, immo primum Verum considerat cum suo actu, in ratione misericordiae et iustitiae. Unde apprehensio fidei de primo Vero generat timorem propter rationem iustitiae et maiestatis quam in ipso Vero considerat; generatd spem et amorem propter rationem misericordiae et bonitatis quam in ipso Vero attendit.
7. Ad ultimum dicendum quod est considerare verum ut verum et est considerare bonum ut verum et est considerare verum ut bonum et bonum ut bonum. Speculativarum scientiarum finis est verum ut verum ; scientiae moralis bonum ut verum; virtutum cognitivarum, ut sunt fides et prudentia, verum ut bonum; virtutum vero affectivarum, ut est caritas et temperantia, bonum ut bonum. Inde est quod, cum scientia moralis finem habeat bonum, quia habet ipsum finem ut verum est, non est virtus. — Et ad illud quod obicit, secundum Philosophum, quod ipsa est, non ut sciamus, sed ut boni fiamus, dicendum quod hoc dicit ratione virtutis, cuius scientiam intendit, virtus vero ad bonum est. Immediatus ergo tinis scientiae moralis est cognitio virtutis, hoc est boni ut veri; mediatus vero opus virtutis, et per accidens vel per aliud: proprie enim et per se tinis scientiae verum est, Virtutis vero bonum. — Et ad illud quod obicit quod, licet fidei finis sit verum ut bonum, tamen nihilominus erit habitus intellectus speculativi, dicendum, sicut iam pater, quod intellectus speculativi finis non est nisi verum, vel verum ut verum, vel bonum ut verum; fides vero finem habet verum ut bonum, et ideo non est habitus intellectus speculativi.
On this page