III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 8, C. 2
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 8, C. 2
UTRUM FIDES FUERIT IN ANGELIS ANTE CONFIRMATIONEM ET LAPSUM.
Ad quod sic: 1. Sicut dicit Augustinus, super Gen.: "Factum est vespere et mane", in angelis fuit cognitio matutina et vespertina. Cum ergo vespertina cognitio dicatur illa cognitio quae est in diminutione lucis, cognitio autem talis est aenigmatica, hoc est in obscuritate, ergo in angelis erat cognitio aenigmatica. Cum ergo, posito assensu veritatis, quae cognoscitur aenigmatice, ponatur fides, in angelis autem, constat, ponitur assensus veritatis, et, sicut dictum est, cognitio aenigmatica veritatis, ergo in ipsis ponenda est fides.
2. Item, cum, sicut dicit Augustinus, fidei sit "credere quod non vides", cum angeli ea quae futura erant non viderent, quia ipsa nondum erant, et multa talia erant quae pertinebant ad salutem, ut de beatitudine bonorum et supplicio malorum, ergo, cum talia ante lapsum et confirmationem angeli comprehenderent, comprehendebant fide.
3. Item, cum in angelis spes fuerit ante confirmationem et lapsum, beatitudinis, quae non videbatur, quoniam spes, "quae videtur, non est spes", eadem ratione iuit in eis fides. Dicit enim Hugo: "Neque data est angelis cognitio eorum quae futura erant super eos, ut liberam haberent electionem voluntatis suae sine terrore et cum spe".
Contra: a. Hugo de S. Victore dicit: "Quia homo oculum contemplationis non habet, Deum et quae in Deo sunt videre non valet, ideo fides necessaria est, qua credanturquae non videntur". Cum ergo ante confirmationem et lapsum angeli haberent oculum contemplationis, non erat eis fides necessaria.
b. Item, Augustinus, Super Genesim, dicit quod videbant angeli res in Verbo, et haec erat cognitio matutina. Ergo maxime ea, quae pertinebant ad salutem, videbant cognitione matutina; ergo videbant in luce; non ergo aenigmatice.
Solutio: Dicendum quod in angelis non fuit fides primae Veritatis, sed fuit quaedam scientia Imperfecta respectu cognitionis beatae post confirmationem. Ad quod intelligendum possunt poni tres gradus ex parte cognitionis intellectivae, quemadmodum nos invenimus ex parte cognitionis sensitivae. Est enim quaedam cognitio de dulci per auditum, quaedam per visum, quaedam per gustum. Cum auditur de re quia dulcis, si interveniat credulitas, fides est; si vero adveniat visio, cognitio est quaedam, sed speculativa; si vero adveniat gustus, experientia est et completa cognitio de dulcedine. Ita et per intellectum acceptio quaedam est primae Veritatis quasi per auditum, cum non videtur, et est fidei; quaedam vero Veritatis quasi per visum, cum scilicet per quamdam speculationem lux eius percipitur, sed non dulcedo; quaedam vero est acceptio quasi per gustum, cum scilicet non sola speculatione lucis, sed sensu dulcedinis plene et perfecte percipitur. Prima cognitio non est ponenda in angelis ante confirmationem et lapsum, sed ponitur in angelis post lapsum, prout dicuntur daemones habere fidem informem; tertia vero ponenda est in angelis bonis post confirmationem; media vero ponitur in angelis universaliter ante confirmationem et lapsum.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit, dicendum quod cognoscere rem in obscuritate dicitur duobus modis: aut propter defectum lucis in obiecto aut propter defectum lucis in medio, et etiam tertio modo propter delectum lucis in organo. Propter defectum lucis in obiecto, sicut cum res videtur in obscuro; propter deiectum lucis in medio, cum deest lux sufficiens in qualibet parte aëris medii ; vel propter defectum lucis in organo videndi, ut cum debilitata est et obscurata virtus oculi sive vis visiva. Primo modo dicitur cognitio vespertina visio in obscuritate: illa enim est visio, qua videntur res, in proprio genere, quia, comparatione tacta cognitioni rei, secundum quod cognoscitur in se et secundum quod cognoscitur in causa, quae est Deus, est sicut visionis rei in obscuro et visionis rei in luce, et ideo dicitur illa cognitio vespertina, ista vero matutina. Secundo modo dicitur cognitio aenigmatica, quae est in fide, visio in obscuritate: non enim ibi est deiectus lucis ex parte obiecti, quod est ipsa Lux, sed est defectus ex parte medii per quod videtur et ex parte videntis, quasi ex parte organi, et ideo dicitur ab Apostolo: "Videmus per speculum in aenigmate", ut in hoc quod dicit "per speculum" monstret detectum ex parte medii, in hoc quod dicit "in aenigmate" detectum ex parte videntis.
2. Ad secundum dicendum quod res cognoscuntur dupliciter: in se et in causa. Ea quae non sunt non cognoscuntur in se visione, sed, si futura sunt, cognosci possunt in causa, ut est videre in iis quae habent causam in natura, ut in eclipsi solis, cuius causa est proxima ,interpositio lunae, causa vero remota et necessaria ordinatus motus solis et lunae ad talem punctum caeli vel ad tales partes caeli, in quibus interponitur luna inter nos et solem: unde ille qui scit ordinem motus habet scientiam eclipsis futuri tali tempore. Secundum hoc dicendum quod, quamvis angeli non viderent in re futuram bonorum beatitudinem et malorum supplicia, tamen videbant ipsa in causa, id est in ipsa prima Veritate secundum rationem divinae iustitiae, quae reddit bonis praemia, malis supplicia; et hanc rationem non videbant aenigmatice, sed in luce, et ideo haec cognitio non erat fidei, sed magis scientiae, secundum modum qui dictus est.
3. Ad ultimum dicendum quod, cum videre tribus modis sit - primo videre rem ut est; secundo modo, videre in imagine rei, quae est eius similitudo; tertio modo, videre in speculo, hoc est in similitudine similitudinis rei — videre Deum sicut est, est videre gloriae in rationali creatura beata; videre Deum in imagine, quae est in ipsa rationali creatura, est videre notitiae, quae est in angelis ante confirmationem et lapsum; videre vero in speculo est videre fidei rationalis creaturae post lapsum, quod intra declarabitur. Quod ergo dicit Apostolus quod spes est rei quae non videtur, dicitur respectu visionis Dei sicut est, quae dicitur visio per speciem, non respectu visionis in imagine vel in speculo. Propterea, quamvis ponatur spes in angelis ante confirmationem respectu beatitudinis, quae non videtur per speciem, non sequitur quod ponatur fides in eisdem, quia fides fundatur super visionem, quae est in speculo et in aenigmate, non super visionem, quae est in imagine; spes vero, quae est exspectatio beatitudinis, quae non videtur per speciem, potest fundari super utrumque.
On this page