On this page
Caput 2
Caput 2
Utrum angeli sint aeterni, vel esse incoeperint
1. Duobus modis potest aliquid esse aeternum. — Hujus puncti resolutio ad complementum quaestionis, an sint Angeli, pertinere videtur, et ideo priusquam ulterius, quid sit, inquiramus, vel explicemus, illam hoc loco expendere visum est. Duobus igitur modis intelligi potest, aliquid esse aeternum, uno modo ab intrinseco, alio modo ex influxu alterius aeterno. Inter quos duos modos inter alias haec est differentia, quod res priori modo aeterna tam a parte ante, quam post, seu tam respectu praeteritae, quam respectu futurae durationis, sive realis, ac verae, sive possibilis, seu imaginariae, aeterna est. Quia cum per se et non ab alio sit, non potest habere initium, cumque a nullo pendeat, privari esse non potest, vel finem durandi habere. Cur enim tale ens, quod a se, seu non ab alio esse dicitur, in tali puncto esse incoepisset, potius quam antea ? vel si aliquando non esset, quomodo inciperet habere esse, nisi ab alio ei daretur ? Est ergo evidens id, quod sine alterius effectione aliquando habet esse, semper, ac necessario illud habuisse, quia non potuit habere, unde de novo pullulaverit, sed ideo sit, quia ex intrinseca et essentiali ratione habet, quod sit ens actuale. Et inde etiam sit evidens, eadem necessitate duraturum in perpetuum, quia semper eamdem habet existendi necessitatem, et quia nec seipsum destruet, nec ab alio pendet, a quo destrui possit. At vero si quares sit non ex se, sed ex beneficio alterius; illa licet supponatur esse aeterna, esse poterit aeterna a parte ante; seu comparata ad praeteritam durationem, licet non sit perpetuo duratura: sicut etiam e contrario esse poterit in posterum aeterna, licet ab aeterno non fuerit, vel juxia modum operandi causae efficientis, et conservantis, vel juxta beneplacitum ejus, si libere agat, utrevera operatur Deus, ex utraque parte aeterna esse poterit. Hic ergo praecipue agimus de duratione aeterna a parte ante, seu in praeteritum: de aeternitate vero Angelorum in futurum, in capite octavo dicemus.
2. Prima conclusio bipartita.—Primo ergo sit certum, Angelos non esse aeternos ab intrinseco, seu essentialiter, neque ex aliqua absoluta necessitate, ac per se. Haec assertio non solum est de fide certissima, sed etiam evidens, supponendo, quod jam ostendimus, Angelos esse in rerum natura. Et prior quidem pars facile probatur, quia non habent illud esse a se, sed ab aliqua efficiente causa, ergo non habent necessitatem essendi a se, ergo nec aeternitatem. Consequentia sunt evidentes. Antecedens autem est de fide, quae nos docet, Deum esse creatorem omnium visibilium et invisibilium, quae non sunt Deus, tales autem sunt Angeli, ut recte probat Athanasius, q. 1, ad Antioch., et Chrysostomus, homil. de Jejun., post homilias in Genes., ex illo Ps. 148: "Laudate Deun omnes Angeli", et infra: "Ipse dixit, et facta sunt", ibi enim inter opera Dei numerantur, et ad Deum laudandum a Propheta invitantur. Et simili modo Daniel, 3, postquam pueri dixerunt: Denedicite omnia opera Domini Domino, etc., addiderunt: Benedicite Angeli Domini Domino. Et ad Coloss. 1, de Christo ait Paulus: "7n ipso condita sunt unicersa, sice throni", etc. Idemque probat D. Gregorius, l. 32, Moral., c. 9, ex illo Job 4: "Ecce Beheoth quem feci tecum". Ac denique inter fidei articulos ponitur Deum esse invisibilium creatorem, ut in Concilio Niceno habetur. Et in sequenti tractatu, libro primo, capite primo, iterum dicemus. Ratione item ostendi potest ex alio principio tradito in Metaphysica, d. 28, sect. 1, et disp. 29, sect. 1, 2 et 3, nimirum ens a se non posse esse nisi unum tantum: ex hoc enim principio evidenter infertur, quidquid est in rebus distinctum ab illo uno ente, quod ex se habet esse, non posse existere, nisi per efficientiam ejus,ut in eadem Metaphysica, disp. 20, deduximus et specialiter de Angelis, in disp. 29, sect. 2, a. n. 29, ergo Angeli ex se non sunt aeterni.
3. Probatur secunda pars.—hesponderi posset, etiamsi ex se non habeant esse, posse illud habere necessario, eo quod necessario a sua causa emanant, atque hoc modo posse habere necessitatem durationis, ac subinde aeternitatem. Sed haec evasio (ut in eisdem locis Metaphysicae notatum est) facile refellitur, simulque probatur altera pars assertionis, quia haec absoluta necessitas est impossibilis. Quoniam nec ex natura etconditione ipsius causae effectricis Angelorum, nec ex natura ipsorum Angelorum oriri potest, et ideo nulla ratione esse potest. Prior pars antecedentis probatur, quia repugnat Deo aliquid agere extra se ex necessitate naturae, tum quia intellectualis est in summa perfectione, ac proinde maxime liber, tum etiam quia nulla re extra se indiget, et ideo nihil extra se ita amat, ut necessario illud esse, aut facere velit, tum etiam quia cum sit omnipotens et infinitae efficacitatis, nihil determinatum agere posset, nisi per liberam voluntatem id determinaret. Nam si ex necessitate naturae ageret, cur potius hos Angelos, quam alios possibiles, vel cur tot potius, quam plures creasset ? Unde facile demonstratur pars altera, scilicet, hujusmodi necessitatem non posse ex peculiari conditione angelicae naturae provenire: tum quia cum sit finitae bonitatis et non sit finis Dei, nec illi aliquid conferat, non potest voluntatem ejus ad se amandum, vel efficiendum ex necessitate determinare, tum etiam quia cum infiniti À ngeli possibiles sint, cur magis illi, qui facti sunt, hanc in Deum necessitatem invexissent, quam infiniti alii, qui facti non sunt? Est ergo evidens non habere Angelos aeternitatem non solum ut proprie dicit durationem per se necessariam, et independentem ab alio, sed etiam ut dicere potest durationem quocumque titulo absolute necessariam.
4. Secunda conclusio. De fide Angeli non sunt ex eeternitate creati.—Secundo dicendum est, Angelos de facto non esse aeternos a parte ante, seu non fuisse ex aeternitate creatos. Hanc assertionem sola ratio naturalis assequi non potest saltem necessaria ratione, quia non potest certa ratione ostendi, esse impossibilem creationem aeternam ex libera Dei voIuntate, ut in Metaphysica, disp. 20, sect. 6. Quod si aliqua est possibilis, maxime Angelorum, qui sunt inter res creatas maxime indivisibiles, ac permanentes, quas duas conditiones aeternitas postulare potest. Unde eorum duratio intrinseca proxime ad aeternitatem accedit, et aevum appellatur, ut theologi docent, et in Metaphysica, disp. 60, sect. 5 et 6, dictum est, et tradit D. Thomas cum expositoribus, in 1. p., 10. Non potest ergo assertio ratione naturali demonstrari, licet suaderi aliquo modo possit, ut infra dicam. Est nihilominus conclusio certa in theologia, in illa enim omnes theologi conveniunt, ut paulo post videbimus. Item Patres tam qui dicunt, Angelos incoepisse cum hoc modo corporeo, quam qui antea extitisse putarunt, omnes in hoc conveniunt, quod Angeli ex aeternitate non fuerunt.
5. Prima probatio. —Ex probari potest primo ex Scriptura, Proverb. 8: Dominus possedit me in initio vciarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, ubà aperte dicitur, Deum, divinamque sapientiam extitisse, antequam aliquid crearet, et consequenter etiam ante Angelos: nam illi etiam sunt ahquid factum. Nec refert, quod Septuaginta loco illorum verborum transtulerint, ad opera sua (qua lectione multi ex antiquis Patribus utuntur,) tum quia vulgata lectio sustinenda est, et ad probationem catholicam sufficit. Tum etiam quia illa lectio possedit me ad opera sua, per aliam declaratur. Possidebat enim Deus sapientiam suam ad opera, etiam quando nihil extra operabatur, sicut dicitur quis habere scientiam ad docendum etiam quando non docet. Tum praeterea, quia Ecclesia catholica sententiam illam sub illis verbis publice decantat, et recipit, veramque sententiam continere credit. Tum denique quod similia fere sunt verba ejusdem sapientiae Eecclesiast. 24: "HEgo ec ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam". Nam perinde dictum est, ante omnem creaturam, ac, antequam quidquam faceret. Praecessit efgo Deus, suaque sapientia ex aeternitate omnem creaturam, ac subinde etiam Angelos: non sunt ergo aeterni.
6. Et ideo Paulus ad Heb. 13, singulariter de Christo dixit: "Heri, et hodie ipse est in secula", tanquam illi sit proprium semper esse, quod Angelis non convenit, ut Ambrosius, lib. 5, de Fide, ponderavit. Quocirca cum Christus Joan. 17, dicit, se habuisse claritatem apud Patrem priusquam mundus fieret, et cum Paulus ad Ephes. 1, dicit: "Flegit nos in ipso ante mundi constitutionem", nomme mundi Angeli comprehenduntur: nam ad universi constitutionem, et complementum pertinent. Propter quod in Concilio Lateranense sub Innocentio HT, capite F'irmiter, dicitur, quod unus solus verus Deus est aeternus, Pater, scilicet, Filius, et Spiritus sanctus, qui coaeterni sunt, vel, non tres eterni, sed unus ceternus, sicut in symbolo Athanasius dixit. Nec potest exponi, quod solus sit aeternus propria aeternitate independente ab omni causa, sed absolute quod solus perpetuo extiterit. Nam inde subinfert, hunc Deum aeternum sua omnipotenti virtute in principio temporis utraque de nihilo condidisse creaturam: unde assertio posita tanquam de fide certa tenenda est.
7. Probatur secundo priori et em congruentiis. — Ratio vero a priori est libera voluntas Dei nobis sufhicienter revelata. Congruentia vero reddi potest, vel quia, ut Dei excellentia, et eminentia super omnem creaturam, et quam libere se ad extra communicet, evidentius manifestaretur, conveniens fuit etiam Angelorum productionem non esse aeternam, sed hunc infinitatis modum productionibus ad intra reservari. Vel secundo, quia omnis creatura, etiam Angelica, mutabilis est secundum operationem, et ideo productio aeterna non est naturae ipsius satis consentanea. Nam res ab aterno producta in ea dispositione, in qua producitur, per infinitam quamdam durationem necessario est per mansura, ut in Physica, et Metaphysica ostenditur. Quoniam quidquid ab aeterno fit, per aeternitatem aliquam, atque adeo per infinitam aliquam durationem permanere necesse est, sive illud, quod producitur, per se primo producatur, sicut substantia, sive cum illa simul in ipsa eeternitate producatur, quia si ahquid tale tantum per finitam durationem permaneret, eo ipso haberet suae durationis initium, ac proinde aeternum non esset. Sicut etiam e contrario, si aliquis Angelus crearetur ab aeterno sine gratia, necessario sine illa maneret per infinitam durationem, et solum in initio alicujus temporis, vel creatae durationis non posset illam recipere. Si ergo Angelus ab seterno crearetur, actum simul eliciens, in illo per infinitam durationem, necessario permaneret: vel si absque actu crearetur, per aeternitatem sine actu maneret. Hic autem modus immobilitatis est praeter naturam Anggeli, et ideo creati sine initio, et novitate essendi, non est consentaneum naturae creatae etiam angelicae, etiam si de potentia absoluta fieri non repugnet.
8. Objectio. — Contra hanc autem veritatem solum video posse objici verba Basilii, hom. 1, Exaem., circa illa verba: In principio creavit, etc., dicentis, credi posse aliquid ante hujus mundi constitutionem fuisse, quod explicans, subdit: Erat sane flatus quidum mundi generatione superior abstractis illis a concretione materiae potentiis mundo preestantioribus pro decoro accommodatus temporis etiam conditione anterior, ceternus nimirum, ac perpes. In quibus verbis haec sola ultima aliquid obscuritatis habent, nam in prioribus solum dicit Basilius, Angelos, quos potentias a materia abstractas vocat, habuisse statum quemdam superiorem, anteriorem tempore, quem habere potuerunt, etiamsi ab aeterno non fuerint: an vero ita fuerint, statim videbimus. Quo vero addit, statum illum fuisse aeternum, non de aeternitate a parte ante, sed a parte post intelligendum puto. Ponderoque non dixisse tantum fuisse ante tempus, sed dixisse, anteriorem temporis conditione fuisse, quasi diceret, statum spiritualium creaturarum ideo du- ratione tempus hoc materiale, et corporale praecessisse, quia etiam in conditione naturali illi superior est. Dixerat enim paulo antea : Quae ea tempore ceperunt, nec ita esse prorsus eadem, quin aliquando de futura sint, et consummanda. Nunc vero ait, Angelos non coepisse ex tempore, utique coelesti, et corporeo, sed ante illud fuisse, quia non sunt defectibiles, sicut res corporeae, sed aeterni, ac perpetui, quem sensum addendo illam vocem perpes, satis explicavit.