Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Quando angeli creati fuerint

CAPUT III. QUANDO ANGELI CREATI FUERINT.

1. Certum est mundum corporeum non precessisse Angelos.—Heaec quaestio ad praecedentis complementum necessaria est, et ideo visa est huic loco accommodata, quamvis a D. Thoma, in q. 61, versus materiae finem tractetur. In puncto autem proposito de initio creationis Angelorum unum est indubitatum apud omnes, nimirum, mundum hunc corporeum nunquam nec per momentum sine Angelis fuisse, ac subinde coelos non fuisse ante Angelos creatos, seu Angelos non fuisse post corpora factos. In hoc enim omnes theologi et Patres allegandi conveniunt, et quae afferemus, a fortiori id convincent. Nuncque sufficiunt verba, Job 40, ubi Behemoth, id est, Daemon, seu Lucifer initium varium Dei dicitur, quia vel ipse ante omnes, vel saltem nullus ante ipsum creatus est. Ita enim de initio creationis communiter ille locus intelligitur et optime de temporis, seu durationis- initio exponitur a D. Thoma ibi et aliis, vel saltem etiamsi de initio dignitatis intelligatur, ibi consequenter etiam creationis, seu existendi initium includitur. Contra hanc vero assertionem citari possunt Gennadius et Rupertus qui significant, Angelos saltem post aliqua corpora fuisse creatos, sed illorum sententiam in discursu capitis exponam et refutabo. Citatur etiam Acacius apud Lypom., in Catena super Genes., sed locum invenire non potui.

2. Dubitatur vero an Angeli preecesserint.— Prima opinio quam tradiderunt Patres Greeci. —bifficultas ergo est, an fuerint Angeli ante mundum corporeum creati, id est, ante illud momentum de quo dicitur: "/n principio creavit Deus caelum et terram", velin eodem puncto. In hoc ergo fuit antiqua opinio, Angelos fuisse ante coelum et terram creatos. Ita docuerunt ex Graecis Origenes, hom. 4, in Isa., ubi con- fuse dicit, fuisse quaedam ante mundum. Tract. vero 9, in Matt., circa finem, aperte dicit: Angelos esse antiquiores non solun homine post creato, sed et omnt creatura propter eum creata. Unde quod in Prooemio Periar., in fine, dicit, non constare, quando Angeli creati sint, intelligi potest, quia non constat, quando ante mundum facti sint. Apertius hoc docuit BasiIius, dicta hom. 1, Exaem, et idem repetit in secunda, a medio, ubi sub conditione loquitur, dicens, quod si Angeli fuerunt ante hunc mundum, non fuerunt in tenebris, sed in spirituali et divina luce. Et Basilium, illum referendo, secutus est Anastasius Synaitas, l. 1. Exaem, in principio. Eamdem sententiam secutus est Nazianzenus, orat. 38, de Nativit., et orat. 42, in Pascha. Et eam magis probat Damascenus, 1. 2, de Fide, c. 3, et secutus est Nicetas, in orat. 39, Nazianzenus, S Quoniam autem. Eamdem docuit Chrysostomus, l. 1, de Provid., prope initium, ait enim Deum sine ullo substantiae suae principio fuisse,antequam Angelos conderet, deinde Angelos, aliasque incorporeas substantias, postea vero hominem, totumque hunc mundum creasse. Idemque indicat, hom. 22, in Gen., quatenus non solum ait, peccasse Angelos antequam homo crearetur, sed etiam quod diabolus et ejus cohors olim a gloria alla eaciderant, et ignominiosi fucti erant, per quem loquendi modum magnan antecessionem indicat. Idem tradit Moses, Episcopus Syrus, in Commentarus de Paradiso, p. 2, c. 7, quamvis dicat: Syros contrarium tenuisse, negando Angclos ante mvundwm corporeum extitisse.

3. Qui ex Latinis eamdem significent. —Ex Latinis Patribus significat Clemens papa, l. 8, Const., c. 12, dicens: Deus, qui ante omnia Cherubim et Seraphim fecisti secula et exercitus, virtutesque et potestates, principatus et ironos, Archangelos, et Angelos, et qui fabricatus es post luec omnia hunc mundum, qui cernitur et omnia, quae in eo continentur. Clarius id docuit Ambrosius, lib. 1, Exaem, c. 5, dicens: Licet Augeli aliquando caperint, erant tamen jam, quando lic mundus est factus. Et Propheta in Psalmo ait, ante initium cecinisse Seraphim Sanctus, Sanctus, etc. Et Hilarius, l. 12, de Trinit., post medium, dixit, Angelorum originem terrae creatione antiquiorem inveniri. Idem tenuit Hierony mus, ad Tit. 1, et Cassianus, collat. 8, c. 7, neminem fidelium de hoc dubitare asseverat. Citatur et:am Isdorum,1 1, de sum. Bono, cap. 10, sed seipsam in alio sensu exponit, ut infra dicam.

4. Gennadii absurda emistimatio in proposito. — Rejicitur. — Addi etiam solet a nonnullis Gennadius, 1l. de Ecclesiast. dogmat, cap. 10, alii vero non recte citari contendunt. Tlle tamen, judicio meo, singularem, et valde absurdam habuit sententiam. Non enim posuit Angelos creatos ante omnia corpora, imo sentit, terram, et aquam tenebris coopertam ante Angelos factam esse, et nihilominus indicat, Angelos per multa saecula ante lucem corpoream factos esse: ac subinde sentit, inter illud principium, in quo Deus fecit coelum et terram, et punctum, in quo dixit: "Fiat huvr", multa secula interposita fuisse. Verba Gennadii sunt: Et cum adhuc tenebrae ipsam aquam ocultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt Angeli, et omnes coelestes viriutes. In quibus verbis satis indicat, factos fuisse Angelos post praedicta corpora, et existentibus tenebris in mundo corporeo, ac subinde ante materialem lIucem. Quod autem haec antecessio fuerit per multa secula, declarat, reddendo rationem creationis Angelorum his verbis: Ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet, in qualus ver multa ante spatia bonitatem suam ostenderet. Quae ratio frivola esset, vel potius locum non haberet, si lux paulo post tenebras fuisset creata: nam tunc licet non crearentur Angeli, durantibus tenebris, non esset otiosa Dei bonitas per multa spatia. At vero utraque pars hujus sententiae improbabilis est. Prior quidem, quia nullo fundamento nititur, quia potuit Deus creare Angelos ante lucem, et nihilominus creare simul illos cum mundo tenebris operto: nec est, cur dilata fuerit Angelorum creatio. Verum est, Gennadium non expresse id affirmare, nam posset exponi, factos esse Angelos, cum adhuc tenebrae essent, quia cum illis creati sunt, nam particula adhuc, licet minus proprie, hunc sensum permittit. Alia vero pars de duratione tenebrarum per multa seecula, seu spatia ante creationem lucis, repugnat narrationi Gennadii ut ex professio in sequenti tractatu dicetur, et ideo si Angeli simul cum coelo, et terra creati supponantur, certum est, non potuisse ante lucem per multa spatia temporum existere.

5. Suadetur ipsa prima opinio ex Scriptura. — Suadetur ratione. —bicta vero sententia de Angelorum creatione suaderi solet aliquibus Scripturae sacrae locis. Primus est Job 38: "Ubi eras, quando ponebam fundamenta terree" ? Et infra: "Cum me laudarent simul astra matutina", id est, Angeli, de quibus subditur, ef "Jubilarent omnes filii Dei", id est, Angeli Dei, ut alia littera habet. Erant ergo jam Angeli, quando Deus corpora creavit. Secundus est Job 40, ubi de Behemoth dicitur: 7pse est principiwn viarun Dei, id est, creaturarum, ergo Lucifer, qui postea factus est Behemoth peccando, fuit principium creaturarum: ergo ante mundum hunc factus: eademque ratio est caeteris Angelis, nam totus Angelorum exercitus a capite nominatus est. Tertius est ad Tit. 1: "Quam promisit, qui non mentitur Deus, ante tempora seecularia", nam aliquem esse oportuit ante omnia tempora, cui Peus promitteret, non potest autem aliquid excogitari praeter Angelos. Quarto additur ratio, quia videtur a divina bonitate, et gloria alienum, quod per infinita saecula sine ulla communicatione ad extra, et sine laudentium creaturarum consortio quasi solitarius existeret.

6. Vera sententia Angeli creati sunt simul cum anundo corporeo. — Refellitur ratio Theodoreti. — Nihilominus dicendum est, Angelos non fuisse creatos ante mundum corporeum, sed simul cum ipso. Hanc sententiam theologi communiter amplexi sunt. D. Thomas 1, quaest. 61, art. 2, et ibi Cajetanus, et omnes moderni, reliqui scholastici cum Magistro in 2, d. 2, Alensis, Altissiodorensis et alii, qui de hoc disputarunt. Eamdem tradiderunt antiqui Patres, ex Graecis, Epiphani, haeres. 65, ubi ait, clare indicare Scripturam, Angelos non fuisse ante coelum, et terram: Cum palam (inquit) intransmutalile sit verbum hoc, quod ante celum et terram nihil erat ea creatis. Consentit Theodoretus, quaest. 3, in Genes. Debili tamen utitur ratione, scilicet, quia Angelus indiget loco, in quo reciperetur; Quia si non sit ( inquit) in rerum natura, quod comprehendat, quomodo erit, quod comprehendatur ? Sed nunc de ratione non curamus, nam Angelus per se corporeo loco non indiget, ut est notum. Procopius item, Praefat. in Genes., utramque referens sententiam, hanc praefert, dicitque Moysen nomine caeli comprehendisse Angelos, cum dixit: "In principio creavit Deus celwn et terram", ubi continens pro contento etiam ponitur.

7. Qui latini Patres eam docuerint. — Ex Latinis vero hanc sententiam docuit Augustinus, lib. 11, de Civit., cap. 6, 9 et 33. Dicit tamen in 32, si quis aliter sentiat, non esse cum eo contendendum, dummodo Angelos coaeternos Deo esse non dicat. Et idem significat, lib. 22, cont. Faust., cap. 10, et in Imperfecto, super Genes., cap. 3, et l. 2, Genes. ad litter, cap. 8, et in id Ps. 88: "Priusquam montes fierent, aut formaretur terra", etc. Unde quod inl. de Deit. et Incarnat., t. 6, num. A4, dicitur, quando Angeli creati sunt, vel quales, aut quomodo sint, non satis in manifesto distingui, hcet liber non sit Augustini, tamen ab ejus mente non discrepat. Tenuit enim Augustinus istam sententiam ut probabiliorem, non ut certam. Et illum secuti sunt Gregorius 32, Moral., cap. 9, alias 10, ubi dicit, Deum simul spiritualia, atque corporalia condidisse. Et idem significat in c. 18, alias 24, magisque in. 206, cap. 7, alias 14, ubi de natura rationabilium spirituum credi ait, primam in tempore fuisse conditam, ubi pondero, particulam in tempore, loquitur enim aperte de tempore nobis noto et vocat primam vel dignitate, vel negative, quia nulla prior creata est, quamvis illa cum aliis in tempore creata sit. Unde in lib. 27, cap. 24. alias 25, exponens verba illa Job 37: "Tw forsitan cum eo fabricatus es calos", per coelos intelligit Angelos, cum tamen Job loquatur de tempore primae creationis. Unde addit Gregorius, etiam Moysen, cum dixit, fecisse Deum coelum et terram in principio, per coelum Angelos intellexisse.

8. Beda etiam consentit. — Ruperti emcessus in hac sententia. — Consentit Beda, tom. 4, in Examer, dicens, Angelos in principio cum coelo et terra conditos esse, et ideo Moysen de terra dixisse, in principio fuisse inanem et vacuam, quia fructibus et habitatoribus carebat: non dixisse autem id de coelo, quia moa creatum suis incolis, hoc est, beatissimis Angelorum spiritibus repletum est. Et tom. 8, lib. Quaestion. in Genes., per modum dialogi interrogante discipulo de ordine rerum factarum in principio, respondet: In ipso quidem principio conditionis facta sunt caelwmn, terra, Angeli, aer et aqua. Et nihilominus, l. Variar., quaest. in 9, dicit in principio ante creationem mundi Angelos esse creatos. Sed intelligendum necessario est, vel quod prius dicantur creati ordine preelationis, non temporis quantitate, ut ipse statim subjicit, vel quod dicantur creati ante creationem mundi, utique consummati et formati, sicut per sex dies formatus est, non enim est sibi contrarius, praesertim quia in discursu ejusdem quaestionis Angelos cum coelo creatos fuisse saepe insinuat. Allegari etiam pro hac sententia solet Rupertus, lib. 1, in Genes., cap, 11, qui sine dubio docuit, Angelos non fuisse creatos ante mundum et significatos esse putat nomine lucis, cum dixit Deus: Fiat lua et facta est lua. Sed excedit, quia significat, non in ipso temporis initio cum coelo et terra fuisse creatos, sed paulo post in primo die ex aere crasso et humido, qualis jam erat, cum tenebrae erant super faciem abgyssi. Sed in hoc erravit, quia de substantia Angelorum quoad corpora, quae illis tribuit, non bene sensit, ut infra videbimus. Et nihilominus dicere potuisset, Angelos simul cum coelo et terra, aqua et aere fuisse creatos, etiamsi corpora haberent aera, quia non erat necessarium, ut ex jam creato aere formarentur, sicut corpus hominis ex terra fuit formatum, sed posset simul cum spiritibus Angelicis creari. Denique bene confirmat eamdem sententiam Hugo de Sancto Victore 1, l. 1, de Sacram., p. 1, c. 5, et p. 5, per quinque prima capita.

9. Probatur jam ev Scriptura. — Locus Scripture adductus rem non conficit. — Ex Scriptura solet haec sententia praecipue probari testimonio Sapientis Ecclesiast. 18: "Qui vivit in eternum, creavit omnia simul". Propter quod testimonium docuit Augustinus, lib. 4, Genes., ad lit., cap. 33 et 34, Deum in uno momento universas res mundi tam spirituales, quam corporales creasse. Sed quod attinet ad corporalia, non oportet intelligi de omnibus speciebus eorum formaliter et in seipsis, ut ita dicam, quia non omnia mixta simul creata sunt, ut est evidens et in tractatu sequenti dicetur, sed dicuntur omnia corpora creata simul, vel quoad illa, quae per propriam creationem fiunt, ita ut praedicatum determinet subjectum, id est, quia omnia corpora, quae immediate sunt ex nihilo producta, simul facta sunt: vel virtute dicuntur omnia creata simul, quia simul facti sunt coeli et elementa, in quibus alia virtute et quasi in semine continebantur, et ex illis postea facta sunt. Ut exponit Gregorius 32, Moral., 29, D. Thomas, 1 p., q. 14, a. 2, ad 2. Uterque autem videtur particulam simul de duratione intelligere et ita simul spiritualia cum corporali mundo fuisse creata. Et quia res spirituales non fiunt una ex alia, vel ab alia, in illis non habet locum illa expositio, sed intelligenda necessario est de omnibus Angelis, sive genere, sive specie, sive numero distinctis, omnes enim et singuli simul cum mundo corporeo creati sunt. Aliter vero solet exponi, ut dicantur omnia facta simul, non mathematice, id est, in eodem indivisibili momento, sed humano modo, quia brevi tempore, scilicet, sex diebus, omnia sunt facta. Sed imprimis quando nec necessitas, nec ratio urget, non oportet a proprietate verbi recedere. Deinde ex hoc etiam sequitur, Angelos non fuisse multo tempore ante mundum corporeum creatum, quod tamen vult prior sententia, et loquitur consequenter: nam superfluum et omnino sine ratione, vel congruentia est, antecessionem brevis temporis fingere. Ac denique in illo sensu Sapiens per particulam simul ad sex dies primae creationis alludit. Unde etiam sentit, Angelorum creationem intra illos dies fuisse factam, etiamsi non cogamur ex vi illorum verborum in primo instanti creationis factum fuisse. Nihilominus tamen, ut ibi notat Jansenius, hic locus non cogit, ut particula simul de duratione dicatur, ita ut prius, vel posterius ab illa excludat, quia potest optime significare collectionem, vel communitatem: nam vox Graeca illi respondens civz, hoc significat et verti posset pariter, vel per negationem, quae exceptionem excludat, scilicet, omnia, nulla redempta, seu pariter omnia. Et in hoc sensu dicitur etiam Psal. 13: "Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt", et Psal. A8: "S'imul insipiens et stultus peribunt".

10. Prima probatio. — Secundo probari solet haec sententia ex illo Genes. 1: "7n principio creavit Deus celum et terram". Nam perinde fuit dicere in principio, quod ante omnia, ergo ante creationem coeli et terrae nihil Deus creavit. Ita inducit testimonium hoc Augustinus 11, de Civit., cap. 6, dicens: S littere sacrae mucimeque veraces ita dicunt, in principio fecisse Dewn caelum et terram, ut nalil antea fecisse intelligatur, quia hoc potius in principio fuisse diceretur si quid fecisset ante cetera cuncta, que fecit, procul dubio non est factus mundus in tempore, sed cum tempore, et in virtute infert, nihil antea fuisse factum. Dices, hoc testimonium non cogere, tum quia particula illa in principio multas habet expositiones, ut tractatu sequenti videbimus, et una esse potest in principio temporis, utique corporalis et coelestis, quod absolute vere vocatur principium temporis, sive res aliae et alterius durationis prius creatae sint, sive non; tum etiam quia illud in principiorefertur ad coelum et terram, quae tunc creata dicuntur, unde licet neget antecessionem aliarum rerum, commode posset de corporalibus intelligi, de quibus Moyses ibi locutus est. Sed licet verum sit, testimonium hoc non facere rem certam, est nihilominus maxime probabile.

11. Moyses Angelorum creationem non omnino omisit. — Praesertim quia verisimillimum est, Moysen non omnino praetermisisse rerum spiritualium creationem, sed illam sub coelis comprehendisse: quia cum in illo libro et sequentibus saepius Angelorum mentionem facturus esset, oportebat, eos aliquo modo sub creatione mundi comprehendere, ne res increatae esse putarentur, de qua re iterum in sequenti tractatu, capite sexto, sermo redibit. Nunc solum addo, quod Moyses implicite dixerat, videri exponi a Davide, Ps. 148, ubi primum coelestia in generali ad laudem Dei invitat, dicens: "Laudate Dominum de caelis, laudate eum in eccelsis". Deinde declarat, quid nomine coelestium comprehendat, dicens: "Lamudate Dominum omnes Angeli ejus, laudate Deum omnes virtutes ejus", "laudate eum sol et luna, laudate eun omnes stellae et lumem", "laudate eum cali celorum et aque omnes, quae super celos sunt", "laudent nomen Domini". Actandem subdit: "Quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt", alludens profecto ad verba Genesis: "7n principio creavit Deus coelum et terram", quia non ahter creavit, nisi dicendo et imperando, ut per verbum fiat in eodem Genesi declaratur. Ergo in his locis simul junctis et inter se collatis satis indicat Scriptura, omnia illa sub nomine coeh et terrae fuisse comprehensa, ac subinde simul fuisse creata, vel (quod perinde est) ante illam creationem non fuisse Angelos creatos.

12. Tertia probatio. — Quid Ferrariensis de citato tevtu sentiat, quid item Vasquez. — Tertio probari solet assertio ex Concilio Lateranensi, in capite Firmiter de Deo dicente: Qui sua omnipotenti virtute simul, ab initio temporis, utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet, et mundanam, et deinde humanam, etc., per quae verba non solum praedictam veritatem docere, sed etiam dicta Scriptura testimonia in dicto sensu interpretari videtur. Nam cum prius dicat simul, et postea addat, deinde humanuam, indicat plane particulam simul excludere successionem, et opponi ad postea, seu deinde. Addendo vero in initio temporis ita intelligendum esse locum Genesis, et in illo initio Angelos fuisse creatos, significat. Propter quod testimonium Ferrariensis, 2 cont. Gent., c. 83, in fine, docet, veritatem hanc nunc pertinere ad fidem, quia jam est ab Ecclesia definita. Vasquez autem, 1. p., dip. 224., c. 3et 4, docet, non solum definitam non esse, sed neque potuisse definiri ab Ecclesia, quia nec in Scriptura, nec in traditione fundamentum talis definitionis invenitur; Ecclesia autem non definit per novas revelationes, sed per Scripturam sacram, vel traditionem, aut eviden- tem ex illis deductionem. Imo addit, sententiam hanc nullam ex illo decreto accipisse certitudinem, sed intra ordinem opinionum probabilium, vel probabiliorum permanere. Quia existimat, particulam simaul in dictis verbis Concilii non excludere successionem, nec dicere durationis simultatem, sed communitatem, collectionem, et parilitatem (ut sicdicam) in dependentia a Deo per creationem. Et similiter existimat, Concilium, cum dixit, in initio temporis, non fuisse locutum de hoc nostro tempore, seu duratione sive angelica, sive humana, ita ut perinde dictum fuerit, in initio temporis, ac dicere, non ab aeterno.

13. Rejicitur Vasquez. —Ergo vero imprimis censeo, posse Ecclesiam hanc veritatem definire, quia licet non sit evidens, in Scriptura contineri, nihilominus est evidens secundum aliquem sensum verbis Scripturae consentaneum in ea contineri, ut ex dictis circa Scripturae testimonia manifestum est. Post autem Ecclesia, si oportuerit, quando sensus intentus a Spiritu sancto in aliquo loco Scripturae dubius est, nos docere, et definire, quis ille sensus fuerit. Ergo etiam in praesenti puneto cum illa particula simul dubia sit in priori testimonio, et in posteriori particula $ initio, potuit Ecclesia certum aperire sensum, vel ex collatione cum aliis Scripturae locis, vel etiam ex communi sensu Ecclesiae, quae a Spiritu sancto paulatim de pluribus rebus edocetur, et quod in uno tempore fuit dubium, postea paulatim clarescit, dum tota Ecclesia in aliquam partem unanimiter paulatim conspirat. Deinde in verbis Concilii intelligo, particulam simaul durationis simultatem significare, et ducor valde ponderatione supra facta, et comparatione ad subsequentem particulam deinde, quae posterioritatem temporis significat, et illi particula simul opponitnr. Nec refert, quod Concilium sub particula deinde solum humanam naturam addat: nam potuisset quidem etiam alia mixta recensere, quia vero illa non sunt composita ex corpore, et spiritu, sicut homo, ideo illum tantum commemoravit. Et simili modo opinor, cum Concilium dixit in principio temporis, de tempore communi, et noto, quo ut communi mensura utimur, fuisse locutum, quia verba accipienda sunt in sensu usitato, et communi, nec est verisimile Concilium de tempore angelico nobis satis ignoto cogitasse.

14. Refellitur Ferrariensis. —Et nihilominus judico, non fuisse mentem Concilii hanc sententiam definire de fide, etiam si secundum illam tanquam probabiliorem locutum fuerit. Ita sumitur ex D. Thoma, 1. p, q. 61, art. 3, ubi sententiam priorem dicit, suo tempore non fuisse erroneam, cum tamen jam tunc Concilium Lateranense fuisset celebratum. Et licet Ferrariensis supra verbis eludat hoc dictum D. Thomae, distinguendo inter ea, quae sunt de fide directe, vel indirecte, frustra laborat: tum quia ut propositio sit erronea, satis est, quod si contraria veritati fidei sive directe, sive indirecte, tum etiam, quia si haec assertio esset a Concilio in se definita, jam esset directe de fide: utrumque enim in materia de Fide ostendimus. Alii dicunt, D. Thomam non habuisse notitiam illius Concilii. Sed hoc gratis, et divinando dicitur, et incredibile est, quia non solum Innocentius IlI, sed etiam Gregorius IX, cujus auctoritate Decretales compilatae sunt, per aliquot annos D. Thomam praecesserunt. Unde incredibile est D. Thomam non habuisse Decretalium notitiam, aut primum earum titulum non legisse, eo vel maxime quod D. Thomas, opusc. 23, Decretalem illam exposuit, et tamen ibi nihil de hac definitione dixit. Atque ita partem hanc secuti sunt Cajetanus, dicto art. 2, et ibidem alii moderni, et Xistus Senensis, libro 5, Biblioth., annot. 5. Et ratio est, quia Concilium, non ex instituto ad id definiendum, sed obiter, et quasi aliud agens id dixit. Non enim in eocapite intendebat Concilium, nova dogmata definire, sed antiqua profiteri, et ita illud explicuit D. Thomas, in dicto opusc. 23, et ita etiam est communi sensu Ecclesiae receptum:

15. Contra propositam sententiam opinari, temerarium. — Addo vero, ex illis verbis Concilii non parum auctoritatis accessisse huic sententiae, atque adeo non carere temeritate contra illam nunc sentire. Ita censent Valentius, tom. 1, quaest. 12, punct. 2, in fine, et Bannez, dicto art. 3, dicens, esse communem sententiam modernorum theologorum. Ita ergo de hac assertione judicandum est, sicut de assertione, quod Angeli sint incorporei, omnes censent. Nam licet illud idem Concilium tractando doctrinam fidei, vocet Angelos incorporeos et spirituales, quia non ex instituto, sed obiter id dicit, non censetur illam veritatem definivisse, quamvis ita illam approbaverit, ut infra videbimus. Unde cum in illa controversia utrumque Vasquez concedat, disp. 1€8, cap. 3, non video, cur dicat in praesenti, si dicta verbi Concilii de simultate et initio nostri temporis intelligantur, necessario sequi, ut non de fide definierit: et cum etiam fateatur temerarium nunc esse contradicere illi Concilio in priori sententia de incorporeitate Angelorum, non est, cur in praesenti hoc neget, quia modus ille loquendi Concilii ostendit sensum Ecclesiae valde communem, cui postea concors sententia scholasticorum et posteriorum Patrum accessit, et ideo merito temeritatis argueretur, qui nunc oppositum doceret. Neque per hoc fit injuria antiquioribus Patribus, quia illis temporibus res erat magis controversa, minusque declarata. Potestque uno tempore propositio aliqua non esse temeraria et postea esse, interveniente Ecclesiae auctoritate et communi conspiratione, ac consensu.

16. Suadetur ultima ratione. — Theodoreti argumenta frivola in contrarium. — Ulimo possumus ratione suadere hanc veritatem, quae non potest esse demonstrativa, quia res pendet ex voluntate DET, et sine ulla cubitatione potuit Deus Angelos ante corpora creare, si voluisset et hoc negare, erroneum, et contra Dei omnipotentiam esset. Quia ex parte effectus nulla potest repugnantia cogitari, cum Angelus a corporibus non pendeat, ut optime divus Thomas docuit, quaest. 3, de Potentia, art. 19. Et ideo dixi supra, num. 6, frivolam esse Theodoreti rationem, arguentis, Angelos non fuisse ante corpora creatos, quia non habuissent loca, in quibus reciperentur. Ac si indigeret Angelus loco corporali ad existendum, aut sine illo esse non posset. Quinimo etiam in corporibus est invalida illa ratio, alioqui nec coelum empyreum creari posset sine alio, in quo contineretur. Neque est efficacior alia ejusdem Theodoreti ratio, quod Angeli ante corpora non fuissent administratorii spiritus, quia non essent res corporales, quibus ministrarent, cum tamen Paulus dicat illos esse administratorios spiritus. Invalida (inquam) est ratio, quia esse administratores actu (ut sic dicam) non pertinet ad naturam Angelorum, sed ad summum aptitudine, quia natura sua sunt intellectuales, Deo subditi et homine superiores, ex quibus aptitudo ad illud ministerium consurgit, in quo sensu dixit Chrysostomus, hom. S, in Gen., omnes Angelos esse ministros, et homil. 28, in Matth., addit, hanc esse proprietatem Angelicae natura, utique aptitudine. Nam actuale ministerium pendet ex voluntate Dei: et ideo potuit illos creare ante mundum, quando necessarium, vel etiam possibile non erat eorum ministerium, quia et tunc poterant Deum laudare, et pro tempore a Deo definito ad ministrandum esse parati. Alioqui neque ante hominem fuissent creandi, quia Paulus dicit esse administratorios spiritus in ministerium missos propier eos, qui heereditatem capiunt salutis, cum tamen certum sit, antea fuisse creatos, quia non propter homines, sed propter se creati sunt.

17. Hatio ostensiva ex D. Thoma.— A posteriori confirmatur. — Ratio ergo propria est, quam attigit D. Thomas, quia Deus creavit hoc universum per modum unius perfecti artificii, ex variis partibus constantis: hoc autem universum, ut perfectum sit, ex corporalibus et spiritualibus rebus constare debet, ergo utrasque produxit Deus ut partes universi, ideoque non produxit unam partem ante aliam, sed simul universum perfectum ex utraque constans. Et haec sola ratio potest quasi a priori reddi ex parte intentionis Dei, ejusque omnipotentiae. Potestque ad hanc rationem confirmandam aliqua congruentia ex praecedentibus sumi, ut videre licet in Alense, 2 p., queest. 19, memb. 3, art. 1. A posteriori vero id ostendi potest, quia quando Angeli peccaverunt, jam coeli creati erant, sed Angeli peccaverunt paulo post suam creationem, ergo non fuerunt ante coelum creati. Consequentia evidens est, tenetque etiam de caeteris Angelis, qui non peccaverunt, tum quia omnes simul creati sunt, nulla enim est probabilis ratio ponendi inter eos successionem in sua productione, tum quia primus Angelus inter peccantes creditur esse primus et perfectissimus in naturalibus inter omnes creatos, et ideo licet esset prius et posterius in Angelorum creatione, non esset verisimile, aliquem ante primum Angelum peccantem fuisse creatum, unde initium viarum Dei dicitur in Job: tum denique quia quando mali Angeli peccarunt, jam boni Angeli erant, quia illis restiterunt, et inter illos praelium ortum est, ut juxta unum sensum probabilem in Apocalypsi dicitur. Minor principalis argumenti supponitur ex infra dicendis de peccato Angelorum, ubi ostendemus, brevissimam fuisse morulam inter creationem et lapsum malorum Angelorum.

18. Post creatum celum peccarunt Angeli.— Major autem sumitur ex variis Scripturae locis. Nam Luc 10, ait Christus: Videbam Satanam tanquam fulgur de ceelo cadentem. Quem locum de ruina Angelorum, cum peccarunt, et de coelo corporeo, a quo ceciderunt, exponit Hieronymus, lib. 3, in principio, et l. 6, in Isa., circa illa verba, cap. 14: Quomodo cecidisti de calo, Lucifer, quae de eadem causa Angeli intelligit, et de coelo ad terram fuisse dicit, tacite de coelo corporeo ea interpretans, et de eodem ait, fuisse locutum Salvatorem, Luc 10, et ideo non dixisse, video, sed videbam. Estque haec communis Patrum expositio, Cypriani, de cardinal. Christi operib., c. de Jejun. et tentat. Christi, et Gregorii, 23. Moral., c. 4, alias T. Et Origenes, l. 1, Periar., c. 4, Prosper, in dimid. temp., c. 3, et Theodoretus, lib. 5, haeret. fabular., c. de diabolo, et sumitur ex Chrysostomo, hom. 3, de verb. Isai., et homil. 10, de Ponitent. Favet Isidorus, lib. 1, de summo Bono, cap. 10, de diabolo dicens: Moa ut creatus est, in superbiam eruyit, et precipitatus est de calo. Praeterea hoc modo exponunt plures scholasticorum praelium magnum, quod in coelo factum dicitur, Apocalyps. 12, supponentes et Angelos malos peccasse in coelo, et sanctos Angelos eis restitisse, quod potuit etiam intendi in illo loco Apocalypsis, licet alius sensus de praelio, quod in Ecclesia gerunt Angeli pro salute hominum, magis litteralis sit. Hinc etiam Patres communiter sentiunt, Angelos creatos fuisse in coelo, ut in fine capitis dicam.

19. Confirmatur secundo.—Simile argumentum sumi potest ex loco, in quem detrusi sunt Angeli, qui de coelo ceciderunt, et a poena, quam statim senserunt. Dicit enim Petrus, 2 epist., cap. 29: "Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos intartarum tradidit cruciandos". Quod alis verbis dixit Judas: "Vinculis eternis sub caligine reservavit". Ubi per infernum corporalem locum in hoc inferiori mundo constitutum Patres omnes intelligunt, sive ille sit proprius infernus sub terra existens, quem nomen tartari magis indicat, sive hunc aerem caliginosum, in quo daemones versantur. Utroque enim modo a sanctis exponitur, et uterque locus habitatio daemonum est, infernus quasi propria et perpetua, hic vero aer ad tempus ex permissione propter exercitium hominum. Erant ergo jam isti loci inferi, quando Angeli peccaverunt. De poena vero aperte dicit Christus, Matt. 25: "7fte in ignem eternum, qui paratus est diabolo el Angelis ejus". Unde constat, statim punitos fuisse poena ignis, imo indicat Christus, a principio fuisse paratum ignem illum pro his qui peccarent. Ita haec loca exponit Augustinus, 11, de Civ., c. 33, et 1. 21, c. 23, dicens peccasse Angelos, et in lngjus mundi ima detrusos fuisse.

20. Ad primum testimonium in contrariwm in mumero quinto. — Ad fundamenta contrariae sententiae facilis est responsio. Ad primum enim testimonium Job, Theodoretus, dicta q. 3, in Genes., admittit, inde colligi, creatos fuisse Angelos, antequam astra fierent, ita enim ipse locum illum legit: Quando creabam astra, laudabant me Angeli mei: et Cassianus qui in illo testimonio fundabatur, ita legit: Quando facta sunt simul sidera, laudaverunt me voce magna omnes Angeli mei. Respondet autem Theodoretus inde non sequi, Angelos fuisse creatos ante mundum, quia astra facta sunt quarto die, et Angeli creati fuerunt in principio, et ita potuerunt optime laudare Deum, cum astra creabat. Quod non solum verum est, sed etiam addere possumus, etiamsi astra creata fuerint a principio (quod probabile est de substantia eorum, ut tractatu secundo videbimus) nihilominus Angelos laudasse Deum in siderum creatione, quia ad hoc satis est, ut simul creati fuerint, quia laudatio opus est, quod in instanti fit, et ideo sicut vere dicetur sol illuminasse, quando creatus fuit, ita etiam est verum, Angelos laudasse Deum, quando creata sunt astra, vel coeli, aut Iumen, imo, quod se creasset, statim Deum laudarunt. Verba autem illa, ut sunt in Vulgata, non egent expositione, quia non habent: Quando facta sunt astra, sed, Cum me laudarent astra, ec. Unde per astraipsi Angeli intelligi facile possunt, qui etiam filii Dei dicuntur, ut videtur probabilius. Nihilominus tamen ex his verbis cum praecedenti contextu conjunctis clarecolligitur, adfuisse Angelos, et laudasse Deum in ipsa rerum creatione et mundi formatione. Et ideo etiam hoc modo accommodanda est dicta responsio. Sic enim probant recte illa verba, fuisse creatos Angelos saltem, cum mundo corporeo, non vero ante illum.

21. Respondetur ad secundum testimonium .— Ad secundum testimonium ex Job 40, licet diversae sint opiniones, an ibi sit sermo ad ltteram de iucifero vel de Elephanto, nunc admittimus loqui Deum de creatione Luciferi, quae est etiam communior Patrum expositio, quos in illo loco copiose refert Pineda. Quo posito respondetur primo, Behemoth vocari principium viarum Dei, vel ordine durationis vel dignitatis, vel utraque ratione simul. Priori modo intelligendum est principium negauve, quia nihil ante illum creatum est. Quia vero hoc non esset satis, ut ille diceretur principium potius, quam res aliae cum illo concreatae, merito additur altera ratio, quia inter ea, quae in primo initio creata sunt, ille nobilior ac dignior fuit. Et sic dixit Gregorius, l. 32, Moral., c. 18, alias 24: Principium viarum Dei Behemoth dicitur, quia cum cuncta creans ageret, hunc primntimn condidit, quem reliquis Angelis eminentiorem fecit. Idem habet Beda, dicta quaest. 9, ex variis. Prius (ait) creatus extitit ordinis preelatione, non temporis quantitate. Quae verba sumpsit ex Isidoro, dicto c. 10, l. 1, de Summo bono, ubi simul dicit, et Angelos ante omnem creaturam, et diabolum ante caeteros Angelos creatum esse: et statim declarat, dignitate intelligendum esse, non temporis quantitate, quod ad utramque comparationem referendum est.

22. Respondetur ad tertium testimonium. — Tertium testimonium ex capite primo ad Titum, exponendum est per aliud ejusdem Apostoli 2, ad Tim. 1: "Secundum propositum suwum et gratiam que data est nobis in Christo Jesu ante tempora seecularia". Quod enim hic vocat propositum, ibi promissionem appellavit. Nam propositum Dei propter suam firmitatem, et certitudinem vim promissionis habere censetur. Et ideo sicut propositum Dei non supponit creatam rem, cum benefacere proponat, ita nec dicta promissio. Et ita exponunt ibi Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus et Augustinus 12, de Civit., cap. 16. Accedit, quod illa verba, ante tempora secularia, significant antecessionem ad omnia tempora, ac subinde aeternitatem, quia ante omnia tempora non est nisi aeternitas. Unde Chrysostomus, homil. 2, in 2, ad Tim., exponit, hoc est, absque ullo principio: et sequuntur Teophylactus, ac Theodoretus, Ambrosius, et caeteri, et Angustinus, lib. 3, Hypognosta, cap. 6, tractans locum ad Tim.: Audis (inquit) tempora secularia, quando in Dei preescientia erat homo et non in seculo, quia nondum erat seculum. Dicitur ergo Deus promisisse ante tempora saecularia, id est, et aeternitate, ergo non potuit Angelis promittere, cum omnes supponamus, illos non fuisse in tota aeternitate. Promisit ergo Deus sapientiae suae (ut sic dicam) et immutabili veritati suae, quod idem est, ac praedefiniendo, seu praedestinando proposuisse.

23. Pauli locus etium de promissione propria acceptus non concludit. — Sed demus sermonem esse de propria promissione ad extra, certe non posset etiam hoc modo intelligi de propria promissione Angelis facta, nullibi enim legimus, Deum promisisse Angelis, sed daturum gratiam, aut vitam aeternam hominibus, neque talis promissio ad Angelos, eorum ve statum pertinebat. Promisit autem hominibus statim in principio mundi, cum spem salutis et Redemptoris Adae revelavit et Evae dixit: "Ipsa conteret caput tuum". Quod si velimus de hae promissione locum exponere illud ante tempora secularia, non ita est accipien- dum, ut aeternitatem significet, neque etiam, ut indicet aliqua tempora, quae fuerint ante totum nostrum hoc tempus, sed ita, ut saecularia tempora dicantur omnia saecula et curricula annorum, quae in toto praeterito tempore fuerunt. Sic enim dixit Augustinus, lib. contra Priscilianistas, cap. 6, dicta esse ibi tempora saecularia illa, ante quae nulla tempora praecesserunt. Dicetur autem illa promissio facta ante omnia ista saecula, non quia fuerit facta ante initium eorum, sed quia in ipso initio facta est, antequam aliquod hujus temporis saeculum decurrisset. Haec enim significatio non est extra illius phrasis proprietatem, quae ambigua est propter variam significationem vocis Graecae dv, quae et seculum, et aevum, et aeternitatem significat, ut latius tradit Augustinus 16, de Civit., cap. 26, et latius tractatum est in disp. 50 Metaphysicae.

24. Respondetur ad rationem in eodem mumero quinto. — Denique ratio ultimo loco inducta, qua Cassianus utitur vel probat, Angelos fuisse aeternos, vel nihil probat. Unde cum primum etiam a Cassiano et aliis non admittatur, immerito illa ratione utuntur, ut Theodoretus, dicta quaest. 3, recte notavit. Major probatur, quia si Angeli in alicujus temporis initio creati sunt, etiamsi illud fuerit ante principium nostri temporis, ad illam creationem Angelorum praecessisset aeternitas; ergo per totam illam et per infinita saecula, quae in illa esse potuissent, fuit Deus quasi solitarius sine laudatoribus, et sine suae bonitatis communicatione. Si ergo hoc reputatur inconveniens, dicantur Angeli creati ab aeterno, si autem inconveniens non est, nullum etiam erit, quod Angeli non extiterint usque ad mundi corporei creationem; quia licet antea fuissent creati, solum esset per finitam durationem, quae ad infinitatem aeternitatis quasi nihil reputatur. Praesertim quia quocumque initio tam Angelorum, quam coelorum dato, vel concepto, ante potuisset Deus tam Angelos, quam homines creare et sola Dei voluntate tale, vel tale initium determinatur. At vero supposito, quod nihil ab aeterno creare Deus decrevit, nihil interest in hoc, vel illo puncto, priori, vel posteriori, in tanta, vel tanta duratione nostro concipiendi modo, res creaverit. Et ideo congruitas creandi Angelos simul cum mundo, vel ante illum, non ex parte Dei petenda est, sed ex parte ipsarum creaturarum; quia Deus tam bonus, ac beatus, sibique sufliciens est, quando se ad extra non communicat, sicut dum creat et quando est sine sociis, quam cum mi- riades illorum habet, ut in simili dixit Augustinus 2, de Civitate, cap. 5.

PrevBack to TopNext