On this page
Caput 4
Caput 4
Ubi angeli grrati fuerint
1. Prima opinio Angelos fuisse creatos in calo empyreo.—In hoc puncto nihil nobis est aperte revelatum in Scriptura, vel definitum in Conciliis, vel communi consensu a Patribus traditum. Unde varii sunt dicendi modi. Primo enim scholastici communiter docent, omnes Angelos fuisse creatos in coelo empyreo, quia inde ceciderunt mali Angeli, ut colligitur ex testimoniis supra citatis, et cum casus fuerit fere immediate post creationem, non est verisimile alibi fuisse creatos, et illuc postea translatos fuisse, antequam peccarent; unde colligitur etiam sanctos Angelos ibi fuisse creatos, quia ubi mali peccaverunt, boni restiterunt et cum illis praeliati sunt, eosque vicerunt, et inde expulerunt. Ita sentit divus Thomas, dicta quaest, 61, art. 4, et alii cum Magistro, in 2, de 2, Alensis 2 part., quaest. 19, membr. 3, art. 2, cum Glossa initio Genes., et Hugone in summarum sententiarum tractatu 2, cap. 1, et Beda, in principio Exaemer., tom. 4, (quod opus alii Junilio ascribunt ): cujus verba supra allegavi, idemque sumi potest ex Hieronymo, lib. 6, in Isaia, cap. 14, dum sentit, Luciferum ab illo coelo cecidisse, dicens: Unde ille descendit per superiorem, posse nos ascendere per Iumilitatem.
2. Secunda opinio Angelos fuisse creatos in aere. Tertia opinio Bonos Angelos in colo, malos in aere creatos fuisse.—Quarta opinio. — Aliorum vero opinio praecedenti omnino opposita est, Angelos fuisse creatos sub omnibus coelis in regione aeris. Ita Rupertus, lib. 1, in Genes., cap. 11, quem sequitur Eugubinus, lib. 7, de perenni Philosophia, cap. 38. Sed illi ducuntur alia falsa sententia, quod Angeli corporei sunt, et quoad corpus ex aere formati; quod fundamentum postea evertemus. Alii vero non omnes Angelos in eodem loco creatos esse censent, sed bonos in coelesti loco, malos in hoc aere inferiori. Quam sententiam tractat Augustinus 3, Genes. ad litter., c. 10 et non improbat, sed tantum sub conditione dicit, si ita est, intelligendum id esse de altissima regione aeris, ad quam terrae exhalationes non ascendunt, et quae sub nomine coeli in Scriptura comprehendi solet, et consequenter dicendum esse, ab illa regione Angelos malos fuisse ejectos, et in inferiorem cecidisse. Denique alii docent, superiores Angelos in empyreo coelo creatos esse, ab illis vero discernunt Angelos inferiores, qui vel mortores sunt orbium, vel elementis praesunt, quos in propriis locis inferioribus singulos creatos esse putant, quod sentit D. Thomas, dicto art. 4, ad. 2.
3. Prima conclusio.—Angeli fuerunt creati intra hunc mundwun corporeum. —n re dubia unum videtur certum intra latitudinem opinionis, nimirum Angelos fuisse creatos intra hunc mundum corporeum, et in aliquo corpore, id est, cum praesentia, et indistantia ab aliquo determinato corpore. Probatur primo, quia in hoc conveniunt omnes dictae opiniones, ac subinde Doctores omnes. Secundo quia, qua ratione, vel congruentia non fuerunt creati ante corpora, debuerunt etiam intra mundum corporeum creari: nam est eadem ratio, scilicet, ut ostenderetur unitas, et perfectio unitas, et perfectio universi ex omnibus constantis, et quia cum aliquo ordine praesidentiae, vel causalitatis ad corpora creabantur.
4. Secunda conclusio.—Angeli omnes fuerunt creati in eodem loco.—Secundo yerisimilius est, omnes fuisse creatos in eodem loco, seu in eadem regione, sive coeli, sive aeris. Probatur primo, quia haec est communior sententia. Secundo, quia creati sunt per modum unius rei publicae, et corporis mystici, et cum subordinatione inter se, sunt enim omnes ejusdem generis, et gradus, et fingere in hoc diversa genera Angelorum voluntarium est, ut in simili dixit Augustinus, lib. 11, Genes., ad litter., cap. 19. Tertio, quia nulla ratio probabilis disparitatis, aut differentiae constitui potest. Nam inter bonos et malos ante commissum peccatum non debuit in hoc fieri discretio, tum quia illa fuisset quaedam poena imposita ante culpam, quod merito absurdum judicat Augustinus, lib. 11 Genes., cap. 17, tum etiam, quia locus confertur ab auctore naturae, secundum naturae, aut gratiae conditionem, vel dignitatem, et inter malos Angelos fuerunt multi perfectiores in naturalibus, et gratia, quam boni. Nec etiam oportuit, Angelos, qui praesunt coelis inferioribus, aut elementis, in eis creari, quia secundum propriam dignitatem, et naturam creari debuerunt, et postea distribui, quando reciperent ministeria. Maxime, cum neque motus coelorum, neque formatio elementorum simul incoeperit.
5. Tertia conclusio. — Non videtur probabile Angelos fuisse creatos in aere. — TVertio non videtur probabile, Angelos vel omnes, vel aliquos fuisse creatos in aere. Probatur, quia non est probabile vel omnes, vel aliquos habere corpora, maxime aerea, quod est contrariae opinionis fundamentum, quo destructo ruit sententia. Quia cum Angeli sint nobilissimi spiritus, in nobiliori loco creari debuerunt. Unde Theophylus Alexandrinus, in Epist. 1 Paschali, circa medium, pro certo statuit, Principatus, et Potestates in coelorum regione conditas esse, quamvis in particulari, quos coelos intelligat, non declaret.
6. Quarta conclusio. — Angeli non fuerunt creati in colo empyreo.—OQuarto verisimile satis est, Angelos non fuisse creatos in coelo empyreo. Quoad hanc partem non displicet opinio Ruperti, nec ejus conjectura sumpta ex comparatione ad hominem. Nam sicut homo non fuit creatus in paradiso terrestri, quia quodammodo superabat naturam ejus, sed extra illam, et postea in illum fuit translatus, ut beneficium speciale agnosceret: ita Angeli non debuerunt creari in loco proprio gloriae, qui est veluti spiritualis paradisus, sed extra illum, ut postea juxta sua merita in illum transferrentur. Accedit, quod ad illius loci excellentiam et dignitatem pertinet, ut semper fuerit ab omni labe peccati, purissimum, et consequenter quod in illo neque Angeli peccaverint, ac subinde ut in illum ingressi non fuerint, donec in statu impeccabili constituerentur, ergo maxime ob hanc rationem non debuerunt in illo loco creari. Et potest hoc confirmari ex verbis illis Luciferi, / caelum ascendamn, etc., ut jam declaro.
7. Quinta conclusio.—Angeli fuerunt creati in calo proximo sub empyreo, vel in sidereo. — Ultimo videtur satis verisimile,creatos fuisse in coelo sidereo, vel in eo, quod sub empyreo proxime collocatum est. Hanc opinionem secutus est Lorinus in 2, Petr. 2, et videtur posse sumi ex Hieronymo, quem citat libr. 6, in Isaiam, cap. 14, circa illa verba: "Zn celwn ascendam", quae prius dicit posset referri ad primum Angelorum lapsum. Et deinde interrogat: /S? adhuc in ceelo positus, quomodo dicit: "Ascendam in ceelum" ? Et respondet: Sed quia legimus "celum celi Domino", cum esset in celo, id est, in firmamento, in coelum, ubi soliun Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. Sentit ergo non peccasse in coelo empyreo. Nos autem supponimus, ubi peccavit, ibi fuisse creatum propter brevissimam moram, et quia nec ab alio mutari debuit, nec a se potuit, quia in prima de- liberatione peccavit. Consequenter autem idem sequitur de caeteris, juxta dicta. Favet Innocentius III, super Psalm. 5 Poenit., circa id: "Sicut opertorium mutabis eos, et mwtabuntur", ubi dicit, Angelos peccasse in coelis, in quibus sunt sidera, et luminaria, et ideo probabile esse, illos etiam coelos esse immutandos , et purificandos, quod de empyreo dici non potest. Denique juxta hanc sententiam cum omni proprietate, et facilitate intelliguntur Scripturae, cum dicunt, et Luciferum cecidisse de coelo, et appetiisse ascendere in coelum. Sic etiam convenienter factum esse intelligitur, ut Angeli prius locum naturae suae consentaneum habuerint, postea vero suis meritis condignum receperint. Neque in hoc dicendi modo aliquid diflicile, vel incongruum occurit. Nam quod aliqui objiciunt, quia solum empyreum coelum est immobile, alii vero moventur, nihil prorsus interest: tum quia Angelus non ita est in corpore aliquo, ut ad illius motum necessario feratur, cum locum corporeum non occupet, tum etiam, quia nunc possunt esse in coelis etiam inferioribus, et ad illorum motus non moveri: tum denique quia in illo primo momento, quando creati sunt Angeli, nondum coeli movebantur, licet sidereum coeelum immediate pest fuerit motum, quod nihil creationi, vel existentiae Angelorum in ipso potuit obstare: nam motor ejus unus ex Angelis fuit, et tamen cum illo motus non fuit. Est ergo haec sententia verisimillima.