On this page
Caput 5
Caput 5
Utrum angeli sint omnino in sua substantia corporei
1. Angeli sunt supposita. — Supponendum est primo, cum Angeli sint substantiae quaedam, ut ostensum est, necessarium esse, ut sint supposita quaedam in suis naturis completis subsistentia, sive ab illis distinguantur, sive non, quod postea attingemus. Quod fundamentum ex ipsa nominis Angeli significatione omnium consensu recepta sufticienter probatur. Nam sicut haec vox omo significat rem subsistentem in natura rationali completa, ita et nomen Angelus significat rem in completa natura intellectuali subsistentem, ita enim vox illa in communi usu recepta est, quia eodem modo Scriptura loquitur de Angelis, sicut loquitur de hominibus tanquam de propriis suppositis in suis integris naturis subsistentibus. Potest etiam ratione declarari, quia cum Angelus sit intellectualis naturae, non potest non esse per modum actus, et formae, quia intelligere est magna perfectio, ut statim amphus declarabitur: ergo vel est forma completa, et integra, et sic erit completa substantia, quod intendimus: vel in eo datur actus per modum formae, sicut est anima rationalis, et sic necesse est, ut aliquam substantialem naturam integram per se componat. Illa ergo natura erit completa in ratione substantialis naturae, et in illa subsistet aliquod suppositum, quod sit prima, seu completa substantia. Imponatur ergo illi nomen, non enim erit homo, cum altioris sit naturae, et a fortiori non erit cocelum, aut terra, vel aliquid sensibile illam inhabitans, quia omnia illa sunt homine inferiora, erit ergo altior quaedam substantia, et illam nos Angelum appellamus.
2. Quibus modis natura Angeli possit considerari. — Secundo supponendum est, hanc naturam Angelicam substantialem, et competam variis modis concipi, aut cogitari posse, scilicet vel tanquam compositam ex actu, et potentia substantiali reahter distinctis, sicut sunt naturae corporales. Deinde si simplex sit, cogitari potest vel incorporea, id est, quantitati molis non subjecta, nec habens partium extensionem, quam vel facit, vel requirit quantitas, vel corporalis, et per quantitatem extensa, et tunc necessarium erit, ut sit omnino corporalis, et extensa, quia supponitur esse simplex quoad physicam compositionem essentialem, in re autem aimplici non potest distingui pars corporea, et incorporea, ut per se notum est. At vero si natura Angeli ponatur composita ex actu, et potentia substantiali, tribus modis cogitari potest, primo ut utraque pars sit materialis, et habens extensionem partium ex quantitate, et sub quantitate, sicut habet natura solis, et lunae: secundo ut constet ex materia corporea, et quantitati subjecta, et forma spirituali, sicut est anima rationalis; altioris tamen naturae, et essentialis perfectionis: tertio ut tam forma, quam materia spirituali, et quantitate carente, constet. Potest itaque tribus modis cogitari talis natura, scilicet, vel omnino corporea quoad totam naturae entitatem, vel omnino spiritualis, vel mixta ex corpore, et spiritu. Et duo priores modi possunt subdistingui in naturam simplicem, vel compositam: tertius vero tantum per compositionem cogitari potest. Hic ergo solum agimus de primo modo corporalis naturae, et ideo particulam omnino in titulo addidimus, ut exclude- remus tertium modum naturae corporalis per compositionem: nam licet absolute denominetur corporalis ab inferiori parte, non est tamen omnino, et totaliter (ut sic dicam) corporalis.
3. Prima sententia. — Angelos esse omnino corporeos. —In praesenti ergo puncto aliqui ex antiquis senserunt, Angelos esse omnino corporeos quoad totam entitatem, substantialem suae naturae. Hic error attribui potest antiquis philosophis, qui nihil esse putabant praeter corpora, ut refert Aristoteles, lib. 1 Metaphysicae, et lib. 1 Physicor., per varia capita, et lib. 4 Physicor., text. 52 et 61, et D. Thomas, dicto opusc. 15, cap. 1. Sed isti non tam asserebant Angelos esse corporeos, quam negabant Angelos esse. Et horum errorem (ut ibidem D. Thomas notat) secuti sunt Sadducaei, de quibus dicitur Actor. 23, in eo fuisse errore, ut dicerint, "non esse resurrectionem, neque Angelum, neque spiritum". Ubi Chrysostomus, OEcumenus, Theophylactus, Carthusius, Lyranus, et alii dicunt, eos in universum negasse, dariremspiritualem, etiam Deum ipsum, quamvis credibile non sit, eos negasse. Deum esse, sed hoc affirmando, negasse illum esse spiritum. De Angelis vero non constat, an negaverint omnino illos esse, vel in eodem sensu dicantur eos negasse, quia non spirituales, sed corporeos esse putabant, quos Scriptura 4gelos vocat, quod in re erat veros Angelos negare. Unde Theophylactus ibi idem fuisse pu tat negare Angelos, quod negare spiritus esse. In eodem errore fuit Tertullianus, teste Isidoro, lib. 8, Etymolog., cap. 5, et sumitur ex illo libro de carne Christi, cap 6. Et licet Pamelus, paradox. 2, revocet hoc in dubium, tamen cum alibi Tertullianus non solum animam rationalem, sed etiam Deum corporeum faciat, ut idem Pamelus, paradox. 4, 7 et 15, late refert, non videtur dubitandum, quin idem de Angelis senserit. Unde non solum corporeos, sed omnino corporeos esse consequenter dicere debuit. Quia si Deum credidit esse corporeum, et inde intulit animan rationalem esse corpoream, necesse est, ut de natura angelica, vel simplici, vel de anima ejus, si compositam esse credidit, idem senserit. Et ita illi tribuit Augustinus, lib. 10, Gen., ad ltter., cap. penul. et ult., ubi de illo dicit: 7'imens de nihil esset, si corpus non esset, nec de Deo voluit aliter sapere. Et Epistol. 158, ad optatum multa habet similia.
4. Quid nonnulli ex Catholicis hac in parte sentiant. — Pro hac etiam parte referri possunt nonnulli ex Patribus et Doctoribus Catholicis, qui in hoc differunt a praecedenti errore, quod Deum fatentur esse incorporeum, in eo vero convenire videntur, quod nihil creatum putant esse incorporeum. Nam si id verum est, profecto Angeli, nec incorporei esse, nec partem aliquam, seu formam incorpoream habere possunt, quia quidquid habent creatum est, atque ita fit juxta illud generale pronunciatum, ut sint omnino corporei in sensu supra explicato. Ilud autem principium tradere videtur, Elias, can. 5, in Matth., dicens: Nihil est, quod non in substantia, et creatione corporeum sit, sive in ceelo, sive in terra, sive visibilium, sive invisiDilium elementa formata sunt. Nam et animarum species, sive obstinentium corpora, sive corporibus exulantium, corpoream tamen natauuae suce substantiam fortiuntur, quia omne, quod creatum est, in aliquo sit, necesse sit. Sic etiam dixit Elias, in Orat. 1, Nazianzeni, S Nihil enim mihi. Solus Deus circumscriptionis expers est, quia solus proprie corpore vacat : circumscripti autem Angeli, quia nec incorporei proprie sunt, etiamsi nostri respectu ancorporei dicantur. Et Cassianus, collat. 7, cap. 13: Licet pronuntiemus nonnullas esse spirituales naturas, ut Angeli, anima nostra, et aer subtilis, tamen incorporae nullatenus estimande sunt, habent enim secundum sc corpus, quo subsistunt. Et adducit verba Pauli 1, Corinth. 15, dicentis esse "corpora coelestia, et corpora terrestria", etc. Quibus (ait) manifeste concluditur, nihil esse incorporeum, nisi solum Dewn. Et similis sententia habetur, in lib. de Ecclesiasticis dogmatibus, c. 11 ubi similiter dicitur, nihil esse natura incorporeum nisi solum Deum Patrem, Filium et Spiritum sanctum. Et in cap. 12, additur, Angelos hcet non habeant carnem, esse corporeos, et ratio redditur, quia localiter circumscribuntur. Hujus sententiae videtur fuisse Macharius senior, tom. 4, Bibliothecae, hom. 4, quia non solum Angelos, et daemones, sed etiam animas hominum dlcit esse corpora tenuia, et subtilhia, unde etiam indicat, Angelos esse entitates simplices corporeas, sicut de anima sentit. Imo etiam in eodem sensu Joannes Thessalonicensis, in septima Synodo, relatus dixit, Angelos esse corporeos, quod etiam de anima affirmat, unde plane intellexit, omnino esse corporeos. Cui Patres alii illius Concilii non contradixerunt, quia non de illa re agebatur. Denique Faustus quidam libellum edidit, quo conatur ostendere, creaturis nihil incorporeum inesse, ac subinde Angelos omnino esse corporeos, habe- tur, tom. 4 Bibhothecae. Nam affert tamen argumenta alicujus momenti, et praecipuum est, quod Angeli, et anime sunt locales, id est, intra certos loci, aut corporis terminos inclusi, et consequenter circumscripti.
5. Fera sententia. —Certum est Angelos non esse omnino corporeos.—Nihilominus certum, et extra opinionem esse existimo, Angelos non esse omnino corporeos in sensu declarato. Quem magis explicare libet verbis Augustini, Epist. 28, ubi cum statuisset, animam esse incorpoream, addit: Neverbi controversiam, vel superfluo faciam, vel invitus patiar. S corpus est omni substantia, vel essentia, vel si quod aptius nuncupatur id, quod aliquo modo est in seipso, corpus est anima. ltem si eam solam placet incorpoream appellare naturum, que summe incommutabilis, et ubique tota est, corpus est anima, quoniam tale aliquid ipsa non est. Porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur, vel mocetur, ut majori sui parte majorem locum occupet, et breviore breviorem, minusque sit in parte, quam in toto, on est corpus anima. Quia ergo corpus, vel corporeum proprie non dicitur nisi hoc ultimo modo, utique de entitate hujusmodi extensionem habente, et e converso sola illa res dicitur incorporea, quae hujusmodi extensionis incapax est, ideo in hoc sensu dicimus, Angelos non esse omnino corporeos, sed in sua substantia aliquid habere incorporeum per modum actus, seu formae, sive illa sit tota illorum substantia, sive non. Quam assertionem auctoritate ostendemus in capite sequenti.
6. Probatur ratione primo.— Nunc breviter ratione illam probamus primo, quia Deus secundum fidem est incorporeus dicto modo, ut nunc supponimus, ergo potuit condere aliquam entitatem creatam sibi similem in illa proprietate, ergo aliquam talem condidit, ergo maxime naturam angelicam, vel saltem ex tali entitate substantiam Angeli composuit. Prima consequentia probatur, quia nulla potest ostendi repugnantia, quod creatura illam Dei proprietatem participet inferiori quidem modo, vere tamen, et proprie, tum quoad indivisibilitatem substantiae, et carentiam extensionis, et compositionis ex partibus quasi integrantibus substantiam, tum quantum ad independentiam a materia molis quantitatis capacis; his enim modis, et non aliis rationem incorpore substantiae explicare possumus. Neque illi, qui solum Deum faciunt incorporeum, si in hac proprietate loquuntur, rationem pro- babilem afferunt, qua, repugnare creaturae esse incorpoream, ostendant. Secunda vero consequentia probatur, tum quia Scriptura seepe loquitur de creaturis spiritualibus, illas a corporibus distinguendo, et potest cum proprietate intelligi: tum etiam ex perfectione operum Dei, ad quam spectat, ut fecerit universum sibi maxime simile quoad omnes rerum gradus, ut D. Thomas, 1 part., quaest. 50, art. 1, argumentatur, et nos in dicto loco Metaphysicae latius prosecuti sumus. Ultima vero consequentia probatur, quia creatura, si datur incorporea, ex genere suo perfectior est, quam corporalis, cum Deus incorporeus sit, Angeli vero sunt in supremo gradu creaturarum, ut ex dictis in praecedentibus constat, et ex toto discursu materiae constabit, ergo si aliqua creata substantia incorporea est, maxime Angelica natura esse debet.
7. Probatur secundo. — Error tertia. — Unde argumentor secundo, quia homo non est pure corporeus, sed animam habet incorpoream, ergo multo minus Angelus, sed vel erit purus spiritus, vel ad minimum compositus ex spiritu. Antecedens certum censeo, ac de fide, quia in capite Firmiter, definit Concilium Lateranensi, sub Innocentio III, humanam naturam ex spirituali, et corporali esse compositam. Unde de fide etiam censeo, animam hominis esse incorpoream, et ideo ibi spiritualem vocari. Idemque sumitur ex Concilio Lateranensi, sub Leone X, sess. 8, definiente, animam rationalem esse natura sua immortalem, ac subinde independentem a corpore, et incorpoream. Unde Augustinus, Psal. 145, non longe a principio, Anima ( inquit), res spiritualis est, res incorporea est, vicina substantiae Dei. Et Epist. 157, attingens errorem Tertulliani, qui dixit, animas esse corporeas, et corpulentis seminibus exoriri, addit: Quod perversius quid dici potest * Et addit, Tertullianum ideo in illum errorem incidisse, quia Deum etiam putavit esse corporeum. Et lib. 10, Genes. ad litter., cap. 24, addit, cum anima sit ad imaginem Dei, nihil vaicinus, aut fortasse nilil tam consequens, quam ut credito, quod anima corpus sit, etiam Deus corpus esse credatur. Unde concludit: Nemo audeat dicere, animam, esse corpus. Ac tandem in capitibus sequentibus in Tertullianum invenitur. Et hinc etiam Isidorus, lib. S Etymolog., inter alios haereticos ponit Tertullianos, quod animam corpoream, licet immortalem, esse dicerent. De qua re infra in tract. 3, dicturi iterum sumus, haec vero in praesenti praemittere necessarium fuit, quia ex hoc principio necessario concluditur, quod intendimus.
8. Confirmatur primo. — Confirmatur secundo.—Probatur ergo consequentia in hunc modum, quia si natura angelica est omnino corporea, vel est tanquam composita ex materia corporali quantitati subjecta, et forma illi coextensa, et corporea, vel est ut entitas simplex omnino corporalis: utrumque autem repugnat his, quae de perfectione angelicae naturae fides docet, ergo. Major explicata jam est, nec tertium membrum excogitari potest. Minor quod priorem partem probatur ex dictis, quia forma spiritualis et incorporea perfectior est, quam materialis et corporea, sed ostensum est, animam, quae est forma hominis, esse incorpoream, ergo necesse est formam angelicam (si ulla est) esse incorpoream, quia probatum est, naturam Angeli esse humana perfectionem. Adde demonstratum etiam esse, naturam angelicam esse intellectualem: si autem constat corpore materiali et aliqua forma, non potest esse intellectualis ratione corporis, ut est per se notum, ergo ratione formae: ergo necesse est, formam illam esse incorpoream, quia inde maxime constat, animam hominis esse incorpoream et spiritualem, quia intellectualis, seu rationalis est. Et hinc evidentius probatur membrum aliud de simplici entitate. Primo quia substantia simplex, completa et corporea fortasse non est possibilis, ut de substantiis corporum coelestium communior opinio fert, vel certe si possibilis est, imperfectissima erit, quia maxime potentialis et materialis, ut in Metaphysica, disput. 13, sect. 10, ostendi, hoc autem est contra dicta de perfectione angelicae naturae. Secundo quia talis entitas multo minus esse posset capax intellectualitatis, quam quaelibet corporalis anima. Imo minus esset capax visionis divinae, quam corporalis oculus, juxta discursum Augustini, in dicta Epist. 111. Et propterea merito dixit idem Augustinus: it licet corpus angelicum, inferius est, quam anima, quia sive fingatur corpus, quod sit pars naturae, sive corpus simplex, quod sit tota et integra natura, semper est magis potentiale, et minus capax intelligentiae, et praecipue divinae visionis. Sit ergo omnino certum, et ex principis fidei evidenter consequens, angelicam naturam omnino corpoream non esse.
9. Respondetur ad auctores in contrarium in mun. 3 et 4. — Cur Angeli specie humana depingantur. — Ad auctores vero in priori ordine in contrarium allegatos nihil respondere oportet, nisi eos errasse, quanquam de Tertulliano aliquid statim addemus. Ad posteriores vero primo dicimus, cum circa Deum non erraverint, potuisse sine pertinaci errore circa creaturas errare, quia tunc non erat veritas quoad hanc partem, vel etiam quoad animam rationalem tam manifesta. Quocirca de illo Joanne Thessalonicensi fatemur fuisse illius sententiae, imo etiam sensisse corpora angelica habere figuram, secundum quam depingi possunt, ut in dicta 7 Synodo refertur. Sed quia ibi non de angelicis corporibus, sed de imaginibus agebatur, Concilium assertionem probavit, rationem autem nec probavit, ncc improbavit, nec disputare voluit. Et ideo Tarasius ibidem recapitulando sententiam illius, solum acceptat conclusionem et aliam rationem ab illo tactam, scilicet, quod Angeli depinguntur in forma humana, quia in illa apparuerunt. Unde in eodem Concilio, sessione praecedenti, circa finem, dictum fuerat, ex sententia Athanasin Angelos esse incorporeos, depingi autem symbolice et hoc etiam, quod ad imagines attinet, nihil de ratione asserendo, Concilium acceptavit.
10. Aliqua Patrum dicta pie interpretantur. —Rejicitur Tertullianus. —Addendum vero est, aliquas locutiones Patrum pie posse exponi, ut, verbi gratia, quod Hilarius et Caesarius corporeum vocent omne ens, quod non est purus actus, infinitus et immensus, quomodo solent Angeli materiales vocari comparatione Dei, quia aliquid potentialitatis habent. Quam expositionem indicavit Augustinus in verbis, quae ex Epistola vigesima-octava citavi. Quin potius idem Augustinus, libro de haeresib., cap. 86, etiam Tertullianum hoc modo ab haeresi excusat in eo, quod Deum corporeum esse dixit, quod non proprie de corpore extensionem et molem habente id intellexerit ; sed per quamdam translationem, ut explicaret, non esse aliquid inane, nec alterius qualitas, aut pars, sed ens verum in se existens et ubique totum, guamcis de anima (inquit) priori etium modo corpus esse senserit. Alis vero locis nec a priori errore illum excusat. Neque nos oportet esse de ea re sollicitos, quia et catholicus non fuit, et in hoc satis clare locutus est, ut Pamelus, paradoxo 15, notat. Neque ex eo, quod Paulus coelestia et terrestria corpora distinguit, recte, vel apparenter colligit Cassianus, nihil esse incorporeum, nisi Deum, quia vel Paulus per coelestia, et terrestria corpora nihil aliud, quam coelos incorruptibiles, et corpora corruptibilia intelligit, et non dici, nihil esse in operibus Dei, praeter utraque illa corpora, igitur praeter illa incorporeae substantie creatae esse possunt; vel Paulus loquitur de corporibus hominum, et terrestria vocat haec corpora mortalia, coelestia vero quae in gloria existent, juxta id, quod statim subjungit: S'eminatur corpus animale, resurget autem spirituale, qualitate utique, non substantia spiritualis vere incorporea, vel etiam neutro corpore indigens, ut jam de Angelis dicemus.