On this page
Caput 6
Caput 6
Utrum angeli sint corporei tanquam ex corpore et spiritu compositi
1. Prima sententia affirmans suadetur ex Patrilus Graecis. — Prima sententia affirmat, Angelos esse corporeos, non quia nihil spirituale habeant et incorporeum, sed quia sine corporibus non subsistunt, etiamsi spiritum etiam habeant. Ita ex Graecis sensit Origenes in Periarchon. Nam in proemio dicit, daemones habere corpora subtilia et tenuia, celut aura,, et in lib. 1, cap. 7, ait, astra esse animata, illisque insertum spiritum, et lib. 2, cap. 2, inuniversum impossibile putat, penitus incorporeas remanere rationabiles naturas, sed necesse est (ait) eas semper conjunctas esse corporibus. Loquitur autem de creatis naturis, nam de divina, cap. 1, ostenderat, esse omnino incorpoream, et in dicto, cap. 2, lib. 2, concludit, impossibile esse affirmare, quod praeter Patrem et Filium, et Spiritum sanctum ulla alia natura sine corpore vivat, et cap. S, dicit, Angelos esse animatos et habere animas, quas sine dubio sentit esse incorporeas, tum quia ita dixerat de anima humana, in lib. 1, cap. 1, tum quia in dicto cap. 2, lib. 2, idem sentit de omnibus rationibus naturis, quas dicit, 10» esse penitus corporeas, quia incorporeas animas habent, licet sine corporibus non subsistant. Ejusdem plane sententiae est Caesarius, Dialog. 1, post medium, in fine operum Nazianzeni, dicens, Angelos secundum suam naturam habere corpora subtilia, crassae ma teriae nostrae expertia. Item Elias, in orat. 1, S Nihil enim mihi. Citari etiam solet pro hac sententia Basilius, libro de Spiritu sancto, cap. 16, ubi ait, sicut cauterium non intelligitur sine igne, cum aliud sit subjecta materia, aliud ignis, ita in coelestibus virtutibus: Substantia quidem earum (ait) spiritus est acreus, aut ignis immateridlis, sicut scriptum est: "Qui facti Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis". Et enaration., in cap. 13 Isaiae, circa illa verba: Omnis anima hominis eapavescet, dicit additum esse hominis, quia nec anima Angeli expavescet propter excellentiam, nec anima bruti propter incapacitatem: unde sentit, Angelum esse anima et corpore compositum. Additur Athanasius, libro de communi essentia Patris, in fine, quia definit, Angcelum esse animal rationale expers materiae hymnis dicendis aptum, immortale. Et in Epistola ad Serapionem. Quod Spiritus sanctus non sit creatura, Angelos dicit circumscribi loco, quod proprium corporum est. Denique allegatur Methodius, serm. de Resurrectione.
2. Confirmatur eax Patribus Latinis.— Secundo ex Patribus Latinis interdum docuit sententiam hanc Augustinus, ut videre licet in lib. 83 Quaesonum, quaest. 47, ubi tribuit sanctis Angelis lucidissima et aetherea corpora. Quem locum recognoscens, lib. 1 hetract., cap. 26, non retractat, quod de Angelis dixerat, sed corrigit comparationem, quam fecerat de corporibus hominum resurgentium, dicens, illis simihla esse futura. Et lib. 7, Genes., ad litter., cap. 17, tribuit daemonibus corpora subtilissima; et lib. 3, cap. 10, vocat eos aerea animalia, quia corporum aereorum natura vigent. Et lib. 9, de Civit., cap. 12 et 13, referens eamdem sententiam ex Platone, non reprobat; imo addit, sanctos Angelos habere corpora eetherea, et in universum definit, Angelum esse animal rationale mortale. Idem de daemonibus repetit, lib. 11, cap. 23. In libro vero 13, cap. 16, referens opinionem Platonis, quod dii sint compositi ex corpore, et anima, ac proinde mortales ex se, licet beneficio creatoris immortales, eam non reprobat, sed aliis discutiendam remittit. Et lib. 91, cap. 11, etiam de daemonibus dubiam relinquit quaestionem, an daemones possint ab igne cruciari, quia sua habent corpora, vel quia licet sint spiritus. Deus potest facere, ut igne crucientur. Praeterea, lib. 3, de Trinitate, cap. 10, inter res coelestes, quas non investigamus, ponit corpora Angelica secundum propriam dignitatem, et eorum actionem corporalem. Et lib. 3, de libero Arbitrio, ait, non locis, et male corporun, sed pariltate affectuum jungi, et disparitate sejungi possunt spirituales creature, quamvis corpora q«ceque possideant. Idem, Epist. 111, corporales oculos Angelis sanctis tribuere videtur, et in 115, Angelos vocat animalia aerea et ethereu, utique propter ma- los et bonos. Et Psalm. 85, circa id: Zruisti animam mpecam esx inferno inferiori, a, corpus nostrum in gloria futurum esse, qualia sunt corpora Angelorun.
3. Hinc D. Bernardus, serm. 5, in Cant., proponens quaestionem satis distincte, dicit, Patres in hoc diversa sentire, et se, quid verius sit, ignorare, et in lib. 5, de Consideratione, cap. 4, cum eis corpora tribuisset, addidit: Sài quis dicerit, id inter opinabilia esse ponendum, non contendo. At vero Bupertus Bernardo aequalis ex professo hanc sententiam, defendit hb. 1, de Trinitate et operibus ejus, in Genes., cap. 11, ubi sentit, Angelos infra coelum, et ex aere quoad corpora conditos fuisse. Et expressuis id defendit, lib. 1, de victoria Verbi, cap. 38, etlate Claudianus, lib. 3, de statu Anim., circa medium, tom. 4, Bibliothecae, impugnando Faustum supra citatum, docet, Angelos non esse omnino corporeos, sed mixtos, seu compositos ex corpore, et forma incorporea. Eamdemque sententiam tribuit Fulgentio Vasquezo, disputat. 193, cap. 2, num. 4, dicens, putasse Fulgentium, Angelos corporeos esse, tametsi corpora eorum ex clementis non sint. Sed non refert alium locum, praeter cap. 3, ce Fide ad Petrum, ubi sententiam illam non invenio, et quae ibi dicit, alium habent sensum, ut dicam libro sequenti, capite quinto. Ex modernis autem hanc sententiam secuti sunt loquentes praecipue de daemonibus, Eugubius, lib. 8, de perenni Philosophia, cap. 27, 30 et 4t, qui plures philosophos adducit, quos secuti sunt ctiam Niphus, de Daemonibus, cap. 3, Franciscus Georginus, lib. 1, Problematae, cap. 57 et 74, et lib. 6, cap. 335, et Cajetanus ad Eph. 9.
4. Probatur eadem sententia em Scriptura. —Fundamenta hujus sententiae ex aliquibus locis Scripturae male intellectis sumuntur. Praecipuum est illud Genes.: "Cum ingressi essent filii Dei ad filias hominum", ubi Septuaginta legunt, Angeli Dei. Unde multi ex antiquis Patribus de propriis Angelis locum intelligendo, inde colligunt, habere Angelos corpora, quibus foeminas cognoscere, et gigantes gignere potuerunt. Ita sensit Tertullianus, multis in locis, quae Pamelus, in paradox. 1, congerit, illisque adjungit Justinum, Clementem Alexandrinum, Athenagoram, Methodium, Eusebium, Lactantium, Cyprianum et Josephum. Inter quos Lactantius, lib. 2, divinorum Institutorum, cap 14, latius sententiam declarat, dicens, Angelos ilios fuisse ex coelestibus missos ad hominum custodiam, fuisseque a daemonibus deceptos, et illectos, ut in concupiscentiam foeminarum exardescerent, et sic peccasse, et ideo exclusos a coelo, et in infernum demissos fuisse, gigantes vero ab eis genitos neque Angelos, neque homines fuisse, sed inter eos medios, quos terrestres daemones appellat, ut eos a prioribus daemonibus, qui in principio peccaverunt, distinguat. lrenaeus vero, lib. 4, cap. 70, omissis tot fabulis solum dicit, Angelos transgressores commixtos fuisse foeminis, atque ad eumdem modum loquuntur alii. Et ex Hebraeis philo., lib. 4, de Gigantibus, de malis Angelis id interpretatur, multa vero fabulosa de Angelis, quos animas, vel animantia aerea vocat, comminiscitur, tum ibi, tum lib. de Somniis. At Josephus, lib. 1, antiq., cap. 4, alias 5. Angelos dicit accessisse ad foeminas: quomodo autem vel qui fuerint, non exponit. :
5. Confirmatur. — Confirmari hoc potest. Primo, tum daemones dicuntur rebus sensibilibus, ut bonis odoribus, et aliis delectari, sicut ex antiquis philosophis refert Augustinus 8, de Civit., cap. 16, et lib. 9, cap. 16, et lib. 10, cap. 11. Item Cyrillus, lib. 4, contr. Julian., et Theodoretus, lib. 3 et 7, Graecor. affect., haec autem sine corporibus pati non possunt. Secundo induci solet illud ad Hebr. 1: "Omnes sunt administratorii spiritus", etc., quia non essent apti ad hoc ministerium, si non essent corporei, quia non possent huc, illucque discurrere, ingredi, et exire, loqui, tangi, videri, depingi et similia, quae illis in Scriptura tribuuntur, ut Bernardus, dicto serm. 5, argumentatur. Tertio argumentatur Cajetanus philosophica congruentia, quia ad complenientum universi pertinet, ut sicut in eo dantur gradus viventium, sine sensu, et sentientium sine motu locali proprio et sentientium, ac se moventium cum ratione, ita etiam detur gradus animantium et intelligentium ac se corporaliter moventium sine sensu: in hoc ergo ordine constituendi sunt Angeli.
6. Prima conclusio. — Angeli sunt omnino spirituales. — Locus Psal. 103, minus certus pro conclusione. —Nihilominus dico primo, Angelos esse substantias omnino spirituales et incorporeas, id est, in sua naturali et intrinseca constitutione, compositionem substantialem ex corpore et parte incorporea non habentes. Hanc assertionem hoc tempore fere certam esse judico, propter communem Ecclesiae consensum, cum definitione fere manifesta et in Scriptura, et Patribus fundata. Probatur ergo primo, quia haec sententia est magis consentanea Scripturae, in qua Angeli frequenter vocantur spiritus: nomen autem spiritus cum proprietate sumptum rem incorpoream significat, ergo non est ab illa proprietate extrahendum, nisi circumstantia loci cogat, quae necessitas in talibus locis non occurrit. Major probatur de sanctis Angelis, ex illo Actor. 8: "Spiritus Domini rapuit Philippum", ibi enim Angelum significari optime exponit Dydimus, lib. 3, de Spirit. sanct., parum a medio, ubi addit illud ad Hebr. 1: "Omnes sunt administratorii spiriLus in ministerium missi", etc., ubi de eisdem exponit illud Psal. 103: "Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem". Sed in hoc loco Psalmi non constat aceipi spiritum pro substantia spirituali. Nam Theodoretus ibi, et D. Thomas ad Heb. 1, per spiritus ventos intelligunt, et comparative locum exponunt, id est, facit suos Angelos ministros veloces ut ventos, et efficaces ut ignem. Estque expositio satis apta, ut Genebrardus, Bellarminus et alii ibi tradunt. Non est tamen contemnenda expositio Patrum, qui exponunt, Deum suos spiritus facere Angelos, id est, nuntios, ut in principio hujus libri ex Augustino, et Gregorio retuli et est consentaneum Paulo, qui hac ratione vocat Angelos Administratorios spiritus. Vel etiamsi exponamus, Deum ipsos Angelos facere spiritus, potest intelligi proprie et substantialiter de spiritus immateriali, id est, suos ministros facit spirituales substantias et essentias, et efficaces in operando. Quam expositionem ex Latinis et Hebraeis Genebrardus refert. Et si attente legatur, eam tradit Damascenus, lib, 2, de Fide, cap. 3, et Nazianzenus quem infra referam, qui verbum /acit, exponit, id est, conservat. Et sic non dicitur Deus facere Angelos spiritus, quando eos mittit, sed quando eos creavit spiritus, ut sibi apti ministri essent.
7. Efficacior locus es Apocalypso 1 et 5. — Expressus vero Angeli, qui Deo assistunt, spiritus vocantur. Apocal. 1. Septem spiritus dicuntur esse i conspectu throni Dei, ei cap. 5, septem spiritus dicuntur missi in ommem terram, qui aliis locis septem Angeli esse declarantur. Per quos vel multitudo Angelorum omnium sanctorum significatur, ut Lyra, et alii volunt, vel septem principales Angeli, qui ad procurandam hominum salutem Deo assistunt, ut egregie Ribera cum Clemente Alexandrino 6, Stromat., interpretatur et Viegas sequitur. Sancti ergo Angeli spiritus absolute dicuntur in Scriptura. De malis autem sunt in Evangeliis frequentissima loca. Matth. 8: "Ejiciebat spiritus verbo", et cap. 10, vocantur spiritus immundi, et Luc. 10: "Spiritus subjicientur volis", et cap. 11: "Assumit alios septem spiritus nequiores se", et alibi saepe, circa quae loca videndus est Dydimus, loco supra citato.
8. Spiritus proprie rem incorpoream significat.— Jam vero quod nomen spiritus proprie sumptum rem incorpoream significet, ex Actor. 23, apertecolligitur, ubi dicitur Sadducaeos negasse dari spiritum, quia negabant dari rem incorpoream, ut sic negabant, Angelos, vel animam esse incorporea. Deinde ex duobus extremis spiritibus (ut ita dicam) sufficienter id probari potest. Nam Deo hoc maxime tribuitur nomen, vel absolute, et per antonomasiam, ut Joan. 4: "Spiritus est Deus, et in spiritu, et veritate debet adorari", vel cum addito dicitur Spiritus sanctus, vel spiritus Dei. Aliud extremum est anima nostra, quae spiritus etiam vocatur, quia immateriahs est, et incorporea, ut Jacob. 2. "Corpus sine spiritu mortuwm est", id est, sine anima, et 1, Corinth. : "Tradere hujusmodi Satane in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini", id est, ut anima salvetur, et 1, Corinth. 1: "Nemo novit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est". Ergo simili modo Angeli, qui inter Deum, et hominem medii sunt, spiritus dicuntur, quia incorporei sunt. De quibus, simulque de animabus hominum recte intelliguntur universales locutiones Scripturae: "Omnis spiritus laudet Dominum", Psalm. 150 et Daniel 3, distincte dicitur: Penedicite spiritus et animme justorum Domino. Ubi etiam ponderari potest cum Augustino, lib 1, Retract., cap. 10 et 16, et lib. 2, cap. 14. Angelos in Scriptura nunquam vocari animas, sed vocari simpliciter spiritus, quia non sunt sicut spiritus hominum, qui simul sunt animae, quia sunt spiritus incompleti, et imperfecti, Angeli vero nunquam dicuntur animae, quia sunt spiritus tantum subsistentes, non autem corpora informantes. Unde neque invenitur in Scriptura, quod animas habere dicantur, sicut homines. sed esse spiritus Deo assistentes, aut ministrantes, aut ipsum laudantes, per quae omnia significantur esse spiritus integri, et omnino incorporei. Denique quod in hac proprietate nominis spiritus servanda nullum sit inconveniens, per se notum videtur, et ex rationibus quibus haec veritas probabitur, fiet manifestum.
9. Probatur secundo eas Ecclesiae definitione. — Rejicitur opinio Ruperti. —Secundo proba- tur ex Ecclesiae definitione, nam Concilium Lateranense, sub Innocent. II, quod etiam refertur in capite Firmiter, de Summ. Trinit. dicit: Simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem, et corporalem angelicam videlicet, et mundanam, et deinde lumanam quasi communem ea spiritu, et corpore constitutam. Ex quibus verbis imprimis intelligimus, Angelos esse creaturas spirituales, id est, incorporeas; condistinguuntur enim a corporalibus. Deirde intelligimus, sicut corporales creaturae condistinctae ab hominibus mere corporales sunt, et non mixtae ex spiritibus, ita e contrario Angelos ut condistincti tam ab hominibus, quam a tota mundana creatura, esse puros spiritus, et non ex corpore et spiritu mixtos. Tertio colligimus, sicut creaturae corporales a Deo creatae sunt integrae substantiae, et supposita, creationem simpliciter terminantia, ita Angelos esse integras substantias, et supposita omnino spiritualia. Quarto ex dictis verbis reprobatur opinio Ruperti, et aliorum dicentium, Angelcs creatos esse ex aere: nam Concilium aperte definit creatos esse ex nihilo, ac proinde non esse corporeos, cum ex nullo corpore facti sint, sed a corporibus omnino in sua creatione distinguantur. Denique pondero, sub creatione creaturae corporalis comprehendi aerem, quantumvis subtile corpus, et invisibile sit, ac proinde Angelos vocari spiritus, ut distinguitur a vento, et ab omni corpore, quatumvis tenui, et invisibili, ac proinde esse proprie spiritus incorporeos. Propter quae jam fere omnes fatentur, hanc fuisse illius Concilii sententiam.
10. Quod si quis objiciat, hinc sequi, dogma hoc jam esse de fide, cum tamen etiam post illud Concilium multi catholici contrarium senserint, ut Cajetanus, Eugubinus, etc., possemus respondere, eos non satis verba Concilii ponderasse. Sed adhuc obstat, quod fere omnes scholastici postea scripserunt, et nihilominus non docent hoc tanquam de fide. Unde Bartholomaeus Carranius, in Annotat., ad 7, Synod., act. 5, simphiciter asserit, controversiam hanc nondum Ecclesiae censura terminatam esse sentiens praedicta verba Concillii vim definitionis non habere, cujus nullam rationem praebet. Idem sentit Cano, lib. 5, de Locis, cap. 5, in fine, q. 4, Xystus Senensis, lib. 5, Biblioth., anno $, et rationem reddit, quod mens Concilii directe solum fuerit definire, Deum initio temporis omnia condidisse, et reliqua obiter dixerit, communiorem sententiam sequendo. Alii vero dicunt, Concilium solum voluisse definire, Deum esse auctorem rerum omnium, reliqua obiter, et probabiliori modo dixisse. Ita fere docent moderni interpretes D. Thomae 1, part. 5O, art. 1. et q. 4, art. 1. Qui nihilominus propter ejusdem Concilii auctoritatem docent, non posse hanc sententiam sine temeritate negari. Quibus in hac ultima parte indubitanter assentior: nec audeo contra eos dicere, illam esse fidei definitionem, praesertim quia video, non esse in hoc gradu ab Ecclesia receptam. Nihilominus tamen pondero Concilium ita incepisse: Firmiter credidimus, et simpliciter confilemur, et quidquid sub his verbis de Dei substantia, et attributis, ac Trinitate docet, dogma esse fidei. Postea vero de operatione ipsius prius dicit: Unawmn universorum principium, creator omnium spiritualiuwn et corporalium, quae ad definitionem fidei etiam pertinent. Et tamen eodem tenore prosequitur, dicens: Qui suam omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de mihilo condidit, etc., usque ad illud: Ft humanam ex spiritu, et corpore constitutam. In quibus etiam verbis quod Deus ex nihilo spiritualem substantiam condiderit, et quod homo constet spiritu, et corpore, profecte ad definitionem fidei pertinet. Sicut etiam quod immcediate post adjungit, deemones non natura, sed a se malos esse, definitio fidei est. Mirum ergo videri potest, quod solum pauca illa verba interposite de distinctione angelicae naturae a corporea, et a composita ex corpore, et spiritu obiter tantum, et non sub certitudine eadem, dicta credantur. Quod non eo animo considero, ut hoc dogma de fide esse doceam, sed ut ostendam, quanta sit temeritas tantae auctoritati se opponere, aut per voluntariam interpretationem illam enervare.
11. Probatur tertio ev Patrum auctoritate ac primum ex Dionysio. — Tertio probatur assertio Patrum auctoritate, et imprimis Dionysii, cap. 1, de coelesti Hierarch., variis nominibus, et loquendi modis hanc veritatem insinuat, Angelos enim vocat coeelestes spiritus, quorum spiritualem naturam in ordine ad cognitionem nostram, sic explicat. Ad simplices, nullisque figuris umbratas coelestiumn rerum itelligentias assimilationesque subvehamur. Neque possibile est lumane menti ad spirituales illam ceelestium distinctionum imitationem intelligentiamque conscendere, etc. Et infra: Ft cetera in hunc modum, quae ceelestibus quidem spiritualibusque substantiis divine, ac unde, nobis vero per signa traduntur. Et in cap. 2, perfectione, et operatione omnes Angelos spi- rituales esse docet, licet pro capite humano per signa corporea repraesententur, et interdum per aliqua, qua videntur absurda, ne illi qui nihil celsius mortali hac luce, et corporum specie contueri queunt, tales esse Angelos putarent. Multo vero clarius, et uberius, cap. 4, de divin. Nominib., in principio, de illius ait: Dei gratia subsistunt intelli gabiles omnes spiritualesque substantim, etc., vitamque habent indeficientem. Et infra: Incorporales omnino, atque materia carentes intelligitur. et tanquam spiritus supra amundamwmn intelligunt modum.
12. Dicet fortasse aliquis, haec solis sanctis Angelis a Dionysio tribui. Nam in quarta parte ejusdem capitis, Daemonibus (ait) est furor irrationabilis, demens concupiscentia, imaginatao praeceps atque propterea. Propter quae verba D. Thomas, quaest. 16, de Malo, art. 1, ad 3, dixit probabile esse, Dionysium cum Platonicis opiniatum fuisse, daemones esse animalia quaedam habentia appetitum, et apprehensionem sensivam. Multo tamen verius est, quod statim subdit idem Sanctus, Dionysium metaphorice tribuisse daemonibus furorem, et concupiscentiam ad significandam inordinationem quam habent in operationibus, et affectibus, qui passionibus illis appetitus in voluntate respondent. Et simili ratione eorum inordinatas cogitationes intellectuales nomine phantasiae, vel imaginationis significasse. Et hoc optime ex doctrina ejusdem Dionysii, cap. 2, de coelesti Hierarch., confirmat, ubi similes affectus per metaphoram sanctis Angelis, in ipsi Deo tribui declarat. Et ideo existimo, in dicto capite quarto, addisse illa verba imperfectionem significantia, scilicet, irrationabilis. demens, et praeceps, ut peculiarem modum, quo per metaphoram attribuuntur daemonibus, indicaret. Quod autem senserit, daemones quoad substantiam esse ejusdem naturae cum sanctis Angelis, evidenter ostendit, cum subdit: Neque indulta illis angelicamunera immutata dicimus, veruntamen simul et integra, et lucidissima perstat. Evidentius inferius inde probat, primam originem mali non esse corpus, quia sine corpore malitia potest irrepere, sicut in demonibus. Idem sensisse videtur Irenaeus, lib. 3, cap. 23, dicens: Sine carne Angeli sunt, praesertim cum lib. 2, cap. 54, a materialibus, quae sub coelo sunt, distinguat, quae sunt supra illud, quae spiritualiora vocat.
13. Praeterea Athanasius quem refert Germanu Constantinopolitanus Patri, in Epist. ad Thomam Episcop., quae in 2 Synodo Nicen., act. 4, refertur, imagines Angelorum symbolicas esse dicit: Quia Angeli spiritus et ignes sunt ab omni corporea figuratione et natura alieni. Unde in libro de Testimoniis sacrae Scripturae, de naturali communione, seu de communi essentia Patris, et Filii sic definit Angelum: Zst animal rationale expers materie, ubi animat, vocat lato modo, id est, vivens, alias sibi repugnaret, in altera parte ezpers materie. Ilem sentit Nazianzenus, orat. 34, quae est secunda de Theologia, in fine, ubi locum Psalm. 103: "Angelos suos spiritus facit et ministros suos flammam ignis", ita exponit: Spiritus, et ignis Angelus appellatur, illud quia intellectuali natura est preditus, hoc quia purgandis animis nostris adhibetur. Nam primaria illa essentia iisdem nominibus in Scriptura sacra mmcupaLtur. Sed sint sane illi incorporei, aut quam procime ad hoc accedentes. Ex quo ultimo verbo potest quis occasionem arripere eludendi hoc testimonium, sed immerito, quia potius confirmat et declarat mentem ejus. Nam quia dixerat, Deum spiritum nuncupari, quod nomen Anggelis etiam tribuitur, ut ostenderet inter eos discrimen, addit, Angelos quidem esse incorporeos, sed non ita puros, sicut est Deus, sed proxime ad illum accedentes, quia re vera corpore carent, non tamen in ea puritate et simplicitate, qua Deus. Unde de illis inferius ait, esse intelligentes virtutes, vel potius mentes et puras naturas. In quibus verbis satis etiam significat, esse simplices naturas omnino intellectuales, et ideo non ex mente, et corpore constantes, sed omnino mentes a corporea concretione purae.
14. Gregorius etiam Nyssenus, lib. de Orat., circa illa verba: "Fiat voluntas tua sicut in calo, et in terra", dicit, ibi latere mysterium, quia omnis creatura rationalis partim in incorpoream naturam, partim in corpoream divisa est. Est autem angelica quidem incorporea, alLera vero species nos homines sumus. Atque illa quidem incorporea cum sit, sola mente comprehenditur. Et lib. de vita Moys., aliquantulum a principio. Angelos ait, qui natura incorporei sunt, ad custodiam hominum esse destinatos. Concordat Basilius, homil. 9: Quod Deus non sit auctor malorum, circa finem. Quaerens enim, quae sit daemonis natura, inquit: Natura ejus incorporea est secundum Apostolorum, dicentem: "Non est nobis colluctatio adversus carnem. et sangunem, sed adversus spiritalia nequitie". Ubi spiritalia proprie intelligit, id est, incorporea, et illud in celestibus, exponit, id est, in hoc aere, ex aliis ejusdem Pauli verbis Ephes. 2. Ft "vos cum essetis mortui delictis el peccatis vestris", "in quibus aliquando fustis secundum seculum mundi hujus, secundum principium potestatis aeris Ingjus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentie" ; ubi Paulus et daemonem vocat spiritum, et locum principatus ejus aerem designat, in utroque ostendens daemonem spiritualem omnino esse et incorporeum, et invisibilem, multo aliter quam sit aer: eadem ergo est Basilii intentio.
15. His plane consentit Chrysostomus, qui homil. 22, in cap. 6, Genes., inde probat, Angelum cecidisse, antequam homo esset in paradiso, quia invidit ei: Alias (inquit) quomodo rationi consonum est, Angelum incorporeum et in tali dignitate constitutum homini invidere corpore circumamicto. Sed invidit, quia a superna gloria in extremum ignominiam dejectus est, licet esset incorporeus. Et in sequentibus saepe, ac constanter vocat illos incorporeos. Et inde probat, Patres antiquos, quibus Angeli visibiliter apparebant, non vidisse Angelorum substantiam: Quo pacto enim (ait) videri possit incorporalis substantia ? Et infra incorpoream et spiritualem naturam vocat, quae corporis complexum non fert. Et simili modo, homil. 44, in Matth., circa finem. Nonne (ait) nature incorporea diabolus est? nonne multo melior hominibus erat? hic tamen in tenebras em luce conversus est. Eodem modo Cyrillus, lib. 4, in Joan., cap. 10. Angelos incorporeos vocat, et lib. 3, in Genes., circa principium inde ostendit, non fuisse Angelos, qui foeminas concupierunt, quia incorporei sunt. Et infra: Neque coita opus habent, cum sint a corporibus liberi, additque, et hoc docet Scriptura. Et capite sequenti, ejusdem naturae incorporeae dicit fuisse daemones et sua culpa cecidisse. Idem expresse habet Theodoretus, q. 20 et 47, in Genes., et Zacharius 1, adilla verba, Vidi nocte, etc., et Dydimus, lib. 1, de Spirit. sanct., in principio: Manifestum est (Inquit) non a corporibus tantwn - sed et ab incorporalibus creaturis eatranewn. esse Spiritum sanctum. Ubi per incorporales creaturas non nisi Angelos intelligere potuit, loquitur enim de creaturis sanctificationis capacibus, easque a corporalibus, id est, ab hominibus distinguit. Quod in sequentibus evidenter ac propriis nominibus hominum et Angelorum declarat, et Angelum etiam vocat invisibilem creaturam, quaan (axt) rationabilem et incorporalem substantiam vocari consuetudinis est, quam etiam dicit esse per se simphcem, subsistentem et sanctificationis capacem. Et lib. 3, in principio: Angeli (inquit) quan- quum spiritus sint et ad diversa propter eos, qui salutem accepturi sunt, ministeria mattantur, non sunt tamen auctores salutis; sed eum, qui salutis auctor est, interpretantur et nuntiant.
16. Ejusdem veritatis testis est Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 17, ubi ait, Angelum esse in loco finito, non tamen corporali, sed intellectuali modo. In libro autem 2, cap. 3, dicit: Angelum factum esse ex nihilo, naturam corporis empertem, velut spiritum quemdam, et ad imaginem Dei. Et infra: Angelus porro essenlia est intelligens, perpetuo motu, ac arbitrii libertate predicta, corporis empers. Nec refert, quod statim subdit, Angelum comparatum ad Deum crasswn, ac materia constantem reperiri, id enim, ut recte ibi notat Clictoveus, non quia veram corporum materiam habeat, dicitur, sed propter potentialitatem et compositionem, quam Angelus habet cum Deo comparatus. Et lib. de Decret. et Placit., primae inst., cap. 7, distinguens essentiam in corpoream et corpore vacantem, subdit: / ncorpoream autem hic appello essentiam, ut Angelum, ut demonenn, et postea Deum etiam numerat: unde constat, eum omni rigore de carentia corporis loqui. Simili modo dixit Anastasius Nicenus, in Quaestionibus sacrae Script., q. 20. Angelos a corporibus esse omnino liberos et hanc miationem non habere. Et citat Theodoretus, in dicta q. 20, in Genes. Favet Sophronius, orat. de sanct. Angel., tom. 2, Bibloth., dum eos vocat, divinos Dei ewercitus, materiae eapertes, mente, rationeque preeditas intelligentias. Denique, in tom. 6, Bibhoth., in Liturgiis Graecorum, in quadam Oda 6, haec verba Genebrardus, refert: Sancti Angeli primi luminis secunda lumina, participatione materiae ezperte et beatissimo decore excellentes. Ex quibus omnibus satis colligitur, fuisse veritatem hanc in Ecclesia Graeca et Patribus ejus, receptissimam.
17. Ex Latinis Patribus probatur.—Ex Latinis Patribus antiquis non habemus tam expressa et specialia testimonia, habemus tamen generalem quemdam loquendi modum, quo angelicam naturam a corporali distinguentes, spiritualem vocant, significantes profecto, Angelos puros Spiritus esse et corporibus carere. Sic Leo papa, Epist. 93, ad Turibium, cap. 6, dicit: Fides vera, que est catholica, omnium creaturarum sice spiritualium, sive corporalium bonam confitetur substantiam.Et Hilarius, l. 8, de Trinitate, circa finem. Principatus et Potestates spiritualia vocat, quae in Christo imagine Dei permanent, et lib. 5 dixerat, Deum spiritus suos facere Angelos, dum eos in ministerium mittit. Hinc etiam Hieronymus, in Isai. 63, tractans illa verba "Spiritus Domini ductor ejus fuit", inquit, Spiritum hic Angelum debemus intelligere, qui ductor fuit populi Israel, juxta illud: "Qui facit Angelos suos spiritus". Et in epistola ad Hebraeos: "Omnes sunt administratorii spiritus". Consideremus etiam quod in Actibus scribitur; "Spiritus Domini rapuit Philippum", an super Angelo debeamus accipere. Dicit autem idem Hieronymus, Isai. 49, in ultimis verbis, spiritum incorporalem esse. Et in eodem sensu dixit Ambrosius, ad Hebr. 1, in id: "Qui facit Angelos suos spiritus". Queris Iujus nature nomen? spiritus est. Queris officii? Angelus est. Ea eo, quod est, est spiritus; ex eo, quod agit, Angelus est. Etin expositione Symboli, cap. 32, spiritum, qui rapuit Philippum, Angelum fuisse declarat. Ubi recte addere possumus Gregorii interrogationem et Petri responsionem, lib. 4, Dialog., cap. 29: Dic, queeso te, apostatas spiritus a caelesti gloria dejectos esse corporeos, am incorporeos suspicaris? Quis sanum sapiens, esse spiritus corporeos dixerit? Unde idem Gregorius, lib. 2, Moral., cap. 4, alias 5, de Natura angelica loquens, ait: Spiritalis natura ex mente et corpore dupliciter non est, eamdemque statim naturam incorpoream vocat, et lib. 4, cap. S, dixit, Angelos esse solummodo spiritus. Ac denique Richardus Victorinus, l. 4, de Trinitate, c. ult., ex professo impugnat eos, qui dicebant naturam angelicam ex corpore esse compositam, et optimis rationibus veritatem confirmat, quas paulo post attingemus.
18. Probatur quarto ez scholasticorum consensu. — Quarto probatur haec sententia communi consensu scholasticorum, qui magni ponderis est, quando vel nullo vel fere nullo dissentiente, in aliqua theologica assertione concordant. Ita vero in praesenti contingere constat ex D. Thoma, 1 part., quaest. 50, a. 1, ubi definit, Angelum esse omnino incorporeum, et ad majorem explicationem addit in articulo secundo, non constare materia et forma, et quaest. 51 addit, non habere Angelos corpora sibi naturaliter unita. Quibus locis idem tradunt Cajetanus et omnes expositores. Item lib. 2, contra Gentes, c. 49, et proprius c. 90, 91 et sequentibus, ubi Ferrariensis. Idem Magister cum caeteris scholasticis, in 2, d. 8, et Albertus, in Summa, 2 part., tract. 2, q. 6, Alensis, Altissiodorensis, et alii in principio hujus materiae allegati.
19. Probatur ratione. —Ultimo addere possumus rationes, quae vel a posteriori ex effectibus aut signis, vel a priori ex causis sumi possunt. Priori modo philosophi naturam et perfectionem intelligentiarum ex motibus coelorum inquirunt, de quo discursu, ejusque efficacia, indisp. 35 Metaphysicae, dixi. Hic ergo ex signis et effectibus revelatis theologice argumentari possumus, quia Angeli descendunt et ascendunt a coelo in terram, ut Scriptura saepissime testatur, ergo penetrant coelos, transeunt enim per illos sine illorum divisione, cum enim sint incorruptibiles, non dividuntur, ergo Angeli sunt incorporei: nam cum corporibus non possunt coelos penetrare. Hac ratione utitur Clitoveus super Damascenum supra. Posset tamen responderi, illud de solis sanctis Angelis in Seriptura affirmari: illos autem posse penetrare coelos ratione gloriae, non ratione naturae. Nam licet corpora habeant, non habent illa in pura natura, sed cum dotibus gloriae multo majori ratione, quam sanctorum hominum corpora hujusmodi dotes post resurrectionem habebunt. Unde illa ratione non probatur, Angelos non habere corpora, sed habere illa gloriosa. De daemonibus autem non legimus ascendere in coelum aethereum, sed ad summum in aereo versari. Unde Athanasius, quaest. 8, ad Antiochum, tractans verba illa Job 1: Cwm venirent filii Dei, ut assisterent coram Domino, afuit inter allos etiam Satan, colligit, conventum illum non fuisse factum in coelo, quia illuc ascendere non potest Satan. Quod si instetur, quia daemones saltem cum peccarunt, de coelo, in quo creati fuerant, ceciderunt, ut ibi etiam dicit Athanasius, ergo penetrarunt illud sine dote gloriae, ac proinde id tribuendum erit immaterialitati eorum, et quod incorporei sint: responderi potest, non fuisse creatos in coelo proprio et aethereo, sed in hoc mundo inferiori, ut illuc per gloriam transferrentur, ut supra ex huperto retulimus.
20. Verumtamen quoad daemones responsio non satisfacit, nam in superioribus ostensum est, Angelos omnes, vel in coelo empyreo, vel in firmamento fuisse creatos, quod ad vim rationis sufficit, ut per se constat. Deinde quod dicitur de dotibus corporum sanctorum Angelorum novum est. Nam illam, quam habent substantiae suae subtilitatem, agilitatem et celeritatem, non adventitiam, nec supernaturalem, sed connaturalem illis esse semper creditum est. Nec de talibus dotibus corporalis gloriae in sanctis Angelis vel in Scriptura, vel in sanctis Patribus reperietur mentio. Quapropter argumentum factum valde probabile est.
21. Prima confirmatio. — Eo vel maxime, quod daemones licet celos non ascendant, haec corpora inferiora penetrant, nam ingrediuntur in cubiculum undique clausum et in corpora hominum. Nec dici potest ingredi per poros, quia pori non sunt continui, unde non possunt per plures simul poros ingredi, quia oporteret in tot partes scindi daemonis corpus, quot essent pori, per quos ingrederetur, quia non posset aliter partes inter poros existentes penetrare: nec etiam totum corpus daemonis posset in tantam subtilitatem redigi, ut per modum lineae longissimae et subtilissimae per angustissimum porum ingrederetur. Nam si Angelus naturale corpus habet, profecto esse debet incorruptibile et valde perfectum, ut sit proportionatum spirituali perfectioni ejus: at vero tanta ccmpressio corporis non potest intelligi sine magna imperfectione et interna mutatione, alteratione et condensatione, vel rarefactione corporis secundum partes diversas. Quod si dicatur corpus Angeli in se tam minimae quantitatis esse, ut per minimum unius pori foramen sine interna sui mutatione ingredi possit, profecto valde imperfectum esse tale corpus, et ad omnem usum spiritualis formae ineptissimum; incredibile ergo est, tale corpus esse Angelo connaturale.
22. Secunda confirmatio. — Et hoc optime confirmat argumentum, quod Richardus Victorinus et Clictoveus supra sumunt ex eo, quod Marcus 5, et Luc 8, legionem daemonum in unius hominis corpus introisse dicitur. Nam una legio numerum 6666 daemonum complectitur: qualia ergo possent esse daemonum corpora, quae sine penetratione inter seipsa, vel cum patribus corporis hominis obsessi intra unum hominem simul existere poterant? Enervari autem potest hoc signum juxta opinionem, quae dicit, non oportere legionis nomine significari certum ac definitum numerum, sed multitudinem indefinitam, quia multi erant, ut dicit Marcus. Verumtamen licet hoc detur, nihilominus negari non potest, quia magna multitudo significetur. Unde Hieronymus ibi etiam majorem multitudinem indicat, numerum decem millium exaggerando, et ita licet demus, numerum esse incertum et indefinitum, ad vim argumenti satis est, quod satis magnus fuerit.
23. Secunda ratio a priori.—Secundo principaliter adduntur rationes a priori, quae ex causa efliciente, et finali praesertim desumen- dae sunt. Prima est, quia Deus potuit creaturas intellectuales, quae sint substantiae completae, et spirituales, ac incorporeae, producere, et ad perfectionem operum ejus pertinuit, ut illas produceret, ergo affirmandum omnino est, illas produxisse. Primo quidem, quia non potest ex parte tahs affectus repugnantia designari, unde si id non posset, tantum defectui potentiae Dei attribui posset, quod est contra omnipotentiam ejus, ac subinde contra fidem, saltem per illationem fore evidentem. Secundo quia de fide est, potuisse Deum producere, et produxisse substantiam quamdam incorpoream, et intellectualem, licet incompletam, ut posset esse forma corporis, ergo fere aequaliter certum est, potuisse Deum creare integram, et completam substantiam intellectualem, et incorpoream, per se, ac sine corpore, vel habitudine ad illud subsistentem. Probatur consequentia, quia ex illo exemplo constat, immaterialitatem, seu carentiam corporeitatis non repugnare substantiae creatae: hoc autem posito evidens est, non magis repugnare substantiae completae, quam incompletae. Imo ex se magis congruere videtur conditio illa cum integra substantia omnino abtrahente a corpore, quam cum incompleta. Hac autem de veritate de possibili supposita. Minor probatur, optime applicando discursum D. Thomas, in dicta quaest. 50, art. 1, servata eadem forma argumentandi, quia ad universi perfectionem pertinet, ut sit Deo simile etiam in modo essendi quoad fieri possit: est autem Deus integra substantia intellectualis, et incorporea, ergo ad perfectionem operum ejus pertinuit, ut essent in universo creaturae aliquae similes Deo in modo illo complete subsistendi, et intelligendi sine corpore. Vel aliter, quia ad perfectionem universi spectat, ut in sint omnes rerum gradus: sed unus ex his gradibus est gradus intellectualis completus, et perfectus in suo ordine, ergo hic etiam creari debuit. Imo quo gradus iste perfectior est caeteris in naturali perfectione, eo ad universi complementum magis necessarius est. Atque eadem ratione non potuit esse tantum inchoatus, et imperfectus, ut in anima rationali reperitur, sed suum complementum, et integritatem habere debuit. Quas rationes in dicto loco Metaphysicae latius prosecutus sum, et ideo de illis plura hic dicere non judicio necessarium.
24. Tertia ratio. — Altera ratio sumitur ex D. Thoma, 1 part., quaest. 51, art. 1, quam magis explicat et consummat, q. 70, a. 3, fundaturque praecipue in causalitate finali, quae inter materiam et formam, seu corpus et animam intercedere debet, ut ad unam naturam constituendam convenienter uniantur. Si enim Angeli essent corporei, tanquam ex corpore et spiritu constantes, necessarium esset corpus comparari ad spiritum, ut materiam ad formam, quia non possent per se uniri, nisi per modum potentiae et actus: clarum autem est, inter corpus et spiritum illud esse potentiam, hunc vero actum. Constabit ergo Angelus ex corpore et spiritu, tanquam ex materia et forma, sed non potest hoc modo spiritus angelicus uniri corpori, ergo non possunt Angeli hoc modo esse corporei. Probatur Minor, quia spiritus non unitur corpori ut forma materiae principaliter propter bonum corporis, sed ut illo tanquam organo et instrumento utatur ad suam propriam operationem, quae est intelligere, quia non est forma propter materiam, sed potius materia propter formam, quia semper ignobile est propter nobilius, non e contrario. At corpus non potest deservire spiritui angelico ad suam operationem, ergo talis spiritus non est forma corporis, nec ad illud actuandum natura sua ordinatur. Nam sicut affirmatio est causa affirmationis, ita negatio negationis, quando ratio, seu causa est adaequata, ita enim est in praesenti, ut videre licet in anima hominis, unitur enim corpori ut forma, quia illo indiget ut organo ad suum proprium intelligendi munus et ad scientiam comparandam; quo fine sublato, impertinens esset talis unio, ac subinde non esset intrinseca et connaturalis. Quod autem hic finis cesset in spiritibus angelicis, ut in Minori sumebatur, probatur, quia corpus non servit spiritui ad cognitionem intellectualem et scientiam acquirendam, nisi media cognitione sensus: at vero corpus si esset Angelo, non haberet organa sensus, et consequenter nec facultatem sentiendi, ergo esset inutile ad operationes intellectus, ac subinde incapax naturalis et substantialis unionis ad spiritum angelicum. Minor probatur, quia tale corpus esset simplex et non mixtum, quia futurum esset immortale et incorruptibile, ac proinde inalterabile et incapax tactus, et aliorum sensuum.
25. Responsio Cajetani. — Confutatur. — Dicet aliquis cum Cajetano supra, satis esse, quod tale corpus possit deservire spiritui ad motum localem, quod potest habere, etiamsi sensibus careat. Sed hoc refutatur facile, quia vel est sermo de motu aliorum corporum, quibus Angelus non unitur ut forma, vel de motu tantam illius proprii corporis, cui uniri fingitur. Ad priorem motum impertinens est unio cum corpore nec sentiente, nec habente operationes organicas, quae possint esse instrumenta movendi aliud corpus, sicut nunc anima mea per manum calamum movet, nam in corpore angelico simplici, et uniformi talis movendi modus intelligi non potest. Unde licet Angelus esset corporeus, non rapuisset, verbi gratia, Philippum, vel Habacuc per suum corpus, sed in impetu spiritui sui, seu per suam voluntatem, et imperium, quod eque bene, ac expeditius facere potest per suas spirituales potentias, etiamsi corpus non habeat. Si vero de solo intrinseco corpore, et motu ejus sermo sit, impertinens est substantalis unio spiritus cum corpore propter solum talem motum. Tum quia ille motus nihil deservit spiritui, quia licet ipse simul cum corpore moveretur, expeditius, et magis per se primo se movere posset sine tali corpore, quam cum illo, et ita solum in eo motu deserviret corpori, et consequenter uniretur corpori propter solum corpus, non propter se, quod repugnat recto ordini rerum, ut ostensum est. Tum etiam quia ad movendum illudmet corpus tantum localiter, impertinens esset unio substantialis ad ipsum, quia suffticit assistentia, et praesentia cum facultate localiter motiva, quae de se extrinseca est, solumque accidentalem conjunctionem motoris, et mobilis requirit. Quapropter ille gradus medius substantiae corporeae viventis vita intellectiva cum potentia tantum loco motiva corporis falso confingitur a Cajetano. Tum quia ad perfectionem universi non pertinet, tum etiam, quia localis motio per se, ac praecise spectata non est actio vitalis, propter quam per se primo intrinsecum principium vitae necessarium sit, sed solum quatenus fit per aliquam actionem vitalem, quae per corpus exercenda sit: ut in animalibus motus progressivus est actio vitalis corporalis, quia media phantasia, et appetitu vitali fit. At vero si vivens sit pure intellectuale, motio corporis solum procedet ab actübus vitae intellectualis, qui per se a corpore non pendent, et ideo ille gradus vitae non conjungitur corpori substantialiter propter solum motum localem. Ac proinde talis gradus viventium ad perfectionem universi non requiritur.
26. Alia responsio. — Confutatur. — Aliter vero posset quis vim dictae rationis effugere, tribuendo Angelis corporeis aliquam cognitionem per corpus, quae non esset ejusdem ra- tionis cum nostra sensitiva cognitione, sed perfectioris, per potentias corporeas simpliciores nostris sensibus, et alterius rationis. Sed hoc imprimis sine fundamento fingeretur, et praeter humanam intelligentiam, quia nullum habemus nos principium ad excogitandum talem modum cognitionis corporalis, vel facultatis cognoscitivae corporalis, et non sensitivae, velsi sensitiva dicatur, quia corporea ponitur, sit abstracta ab his qualitatibus sensibilius, quas nos experimur. Nam licet fortasse non possit positive ostendi talem modum cognitionis corporalis esse impossibilem; nihilominus impossibile nobis est ex his, quae experimur, illum concipere, ac proinde vanum, et voluntarium esset illum Angelis tribuere. Ac deinde talis corporalis cognitio imperfectionem potius Angelis afferret, quam perfectionem, quia et intelligerent semper dependenter a corpore, et solum per corpus possent scientiam acquirere, quae perfectionem intelligendi minuunt, cum intelligere per se abstrahat a corpore, et eo perfectius, sit quominus a corpore pendet.
27. Confirmatur eadem ratio. — Atque hinc ulterius hac ratione concluditur, non solum dari aliquos Angelos, qui sint substantiae incorporeae integrae, et completae, quod praecedens ratio tantum concludebat, sed etiam omnes Angelos esse hoc modo incorporeos, ac proinde praeter hominem nullam dari rationalem substantiam corpoream. Probatur, quia omnis Angelus est intellectualis, et ex ea parte incorporeus, et alioqui nullus Angelus est capax sensuum, aut cognitionis per corpus, quia nullus est, qui habeat corpus corruptibile, aut ex mixtione qualitatum ad organa sensuum accommodata compositum, ergo nullus est Angelus, qui habeat spiritum corpori substantialiter mixtum, vel per modum formae unitum. Unde frustra quidam tribuunt corpora daemoniis, et non sanctis Angelis, ut lauus in dicta disput. 35 Metaphysicae, sect. 3, num. 10 et sequentibus dixi.
28. Respondetur ad Patres pro prima sententia adductos in numero primo. — Quid de Augustino in numero secundo citatur. — Ad Patres pro praecedenti sententia allegatos, fatemur imprimis aliquos fuisse illius sententiae, praesertim Origenem, Caesarium et Eliam Cretensem. Basilius vero cum alibi suam mentem explicuerit, recte exponitur, vocare Angelum spiritum aereum secundum metaphoram, propter subtilitatem invisibilem, ac velocitatem, sicut etiam vocat ignem et addit immaterialem, quae vox satis metaphoram declarat. Et similiter per animam Angeli ipsam Angeli vitam et mentem significavit. Idem dicendum est de Athanasio, nam ex definitione Angeli ibi citata potius contrarium colligitur. Quod autem dicit, Angelum circumscribi loco, non intelligit de modo corporeo, sed per limitationem naturae, quia immensi non sunt, ut infra dicemus. De Augustino vero negare non possumus saepe in eam partem cum Platonicis inclinasse, ut etiam D. Thomas fatetur. Aliquando vero et non raro sub dubitatione loquitur, et rem indecisam relinquit. Cum vero in Retractationibus negaverit, Angelum esse, vel habere animam, satis indicat esse substantiam simplicem, quam non potuit ponere omnino corpoream, cum animan nostram fateatur et defendat esse incorpoream, et ita ex principiis Augustini vera sententia colligitur. Ac denique, lib. 15, de Civit., c. 23, cum dicit, Angelos natura sua spiritus esse, generatim loquendo, eos censet esse incorporeos, licet postea definire non audeat, an aliqui saltem ex malis corpora habeant aerea.
29. Ad Bernardum in numero secundo. — Unde mirum etiam non est, quod Bernardus, in hac quaestione dubius fuerit, vel quod in eam partem magis inclinaverit formidando et opinando. Neque enim serm. 6, in Cantic., firmius adhaeret illi sententiae, quae Angelis tribuit corpora, quando ita loquitur: Ut praeecedenti sequens sermo cohereat, tenetis datum superius solum suwnmuwmn et incircunscriptum spiritum ad omne, quod facere, vel fieri vult, corporis instrumento, sive obsequio non egere. Loquitur enim de corpore organo, vel instrumento abstracte, sive conjuncto substantiahter, sive tantum accidentaliter, ut motore mobili, sive cocelum dici.solet instrumentum intelligentiae moventis illud et corpus assumptum ab Angelo est organum illi necessarium ad aliquas operationes. Et ab hac necessitate utendi corpore ut instrumento, uno, vel alio modo, ait Bernardus, solum Deum esse liberum propter omnipotentiam et immensitatem suam. Et in eodem sensu subdit: Demus ergo securi veram soli Deo sicut immortalitatem, ita et incorporeitatem, quod solus spirituum copoream naturam eo usque transcendat, ut quocumque corpore in quocumque opere non indigeat. Unde potius hinc posset exponi, cum dicit, Angelos esse corporeos, intellexisse maxime de corporeitate illi incorporeitati Dei opposita, quae illimitationem quamdam includit et omnem indigentiam corporis excludit. Et (ut hoc obiter notem) esto verum sit et facile possit defendi, non indigere Deum corpore ad agendum, nihilominus verissimum est, indiguisse corpore assumpto ad patiendum, merendum, etc., sed de hoc alias. De aliis auctoribus illius sententiae nihil dicere necesse est.
30. Ad locum Genesis in numero quarto. — De loco vero Genesis 6, quo maxime nititur fundamentum illius sententiae, pauca dicam, quia res est vulgarissima. Primum est, verba non cogere, ut intelligamus, ibi esse sermonem de spiritibus angelicis. Cum enim dicit Scriptura: "Cum vidissent filii Dei filias hominum"., non est, cur per filios Dei Angelos intelligamus. Quin potius Chrysostomus, ibi homil. 22, ex eodem verbo colligit, non intelligi Angelos, quia in Veteri Testamento Angeli nunquam vocati sunt filii Dei. Quod fortasse (ut Pamelus, in 1 paradoxo Tertulliani, notat) secundum translationem Septuaginta posset sustineri. Nam alioqui nihil obstat, Angelos sanctos vocari filios Dei, quia licet non sint fili naturales, quomodo Paulus, ad Heb. 1, dixit: "Cui enim aliquando Angelcrum dixit Filius meus es tu" ? utique naturalis: nihilominus proprie et vere sunt filii adoptivi Dei non minus, quam homines. Unde caeteri Sancti docent, ita saepe vocari etiam in Veteri Testamento. Esto tamen hoc ita sit, cum nomen fiorum Dei communius sit et de hominibus etiam dicatur, non est, cur in illo loco Genesis Angelos potius, quam homines justos, vel ex justis procreatos significet. Deinde ex reipsa certum est, illos, qui peccarunt cum mulieribus, non potuisse esse sanctos Angelos, qui jam eo tempore beati erant, ac subinde impeccabiles. Neque etiam dici potest fuisse Angelos malos, quia vel illi antea erant boni et illo peccato facti sunt mali, et hoc dici non potest, quia quando Adam peccavit, jam ceciderant Angeli, qui facti sunt mah. Vel illi Angeli, qui ad foeminas accessgrunt, jam erant malh et daemones, et sic nunquam Scriptura illos vocaret filios Dei.
31. Communior predicti loci evpositio. — Quapropter communiter Patres intelligunt, in illo loco filios Dei appellari homines descendentes ex Seth per Enos, qui "cepit invocare nomen Domini". Nam illa familia esse Deo familiaris et specialiter Deum colere censebatur, et ideo geniti ex illa filii Dei vocabantur. E contrario vero quia Cain a Deo recesserat, foeminae ab illo descendentes filiae hominum appellantur. Quae familiae sicut moribus diversae erant, ita etiam prius matrimoniis non junge- bantur, postea vero per concupiscentiam conjunctae fuere et inde geniti fuerunt, qui gigantes appellantur. Ita exponit Athanasius, in quaest. 19 et 98, ad Antioch., et optime Cyrillus, lib. 9, contr. Julian., circa principium, et lib. 3, in Genes., et Augustinus 15, de Civit., cap. 23. Et plane nihil aliud sensit Ambrosius, lib. de Noe et Arca, cap. 4, nam licet prius dicat, gigantes illos ex Angelis, et mulieribus fuisse generatos, postea declarat, Scripturam plerumque vocare filios Dei Angelos, quia ex nullo homine generantur, utique quatenus filii Dei sunt. Unde addit: taque ciros fideles filios suos dicere non est aspernatus Deus. Sicut ergo viri probabilis vite filii Dei vocantur, ita quorum carnalia sunt opera, hos filios dicimus carnis. Ac denique multi ex his, qui putant, Angelos esse corporeos, hanc expositionem sequuntur, ut Cassianus, collat. 8, cap, 21. Caesarius supra et alii. Neque obstabit huic interpretationi, etiamsi ibi legatur Angeli Dei, ut habet antiqua editio Septuaginta, quia etiam homines sancti solent Angeli Dei in Scriptura vocari.
32. Praeterea etiam possent in illo loco nomine filiorum Dei intelligi viri potentes et robusti, ac fortes: nam filii Eloim, quod ibi habetur, totum hoc significat, ut supra notat Cyrillus, et late prosequitur Pineda Job 1, circa id: "Cum venissent filii Dei" et videtur apta significatio pro dicto loco Genesis. Nam inde fieri potuit, ut homines potentes viribus et corporis fortitudine accedendo magno ardore, et affectu ad foeminas propter earum pulchritudinem, gigantes gignerent, id est, viros robustos et proceros. De quibus plura videri possunt in Cyrillo, Theodoreto et Augustino supra, et alia congerunt Fevardinus, in scholiis ad Iren., lib. 12, cap. 53, num. 2, et lib. 4, cap. 70, num. 4, et Pereira. Denique licet daremus, angelos malos fuisse, quorum opera illi homines essent geniti, non potuissent id facere per corpora ipsis connaturalia, ut late probat Pereira, tom. 2, in Genes., lib. S, disp. 2. Sed ad summum possent id facere in corporibus assumptis, ut Augustinus, dicto lib. 15, cap. 23, tradit et infra suoloco tractabimus. Et ita etiam ex tali effectu non posset colligi, daemones esse corporeos. Ad caetera vero argumenta jam satis responsum est.