Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum in angelis sit aliqua substantialis compositio

CAPUT VII. UTRUM IN ANGELIS SIT ALIQUA SUBSTANTIALIS COMPOSITIO.

1. Certum est Angelos non componi ex partibus integralibus. — Neque em materia corporea. — Nonnulli compositionem ea alia materia Angelis tribuunt. — Ex hactenus dictis optime concluditur, in Angelis non esse compositionem ex partibus integralibus, quia haec non invenitur, nec a nobis sine quantitate , cum connaturali extensione, ac mole intelligi potest: cum ergo ostensum sit, Angelum nec habere molem corpoream a quantitate provenientem, nec naturalem capacitatem ad illam, aperte concluditur, non habere ex partibus integrantibus compositionem. Unde etiam relinquitur non habere compositionem substantialem ex hac materia, ex qua substantiae corporeae componuntur, quia si hanc materiam haberent, etiam quantitatem naturaliter postularent, quia quantitas proprietas est tali materiae connaturalis, ut latius ostendi, disp. 13, Metaphysicae, sect. 14, num. 3 et 4. Nihilominus tamen D. Thomas, 1 part., q. 50, art. 2. post definitam priorem quaestionem de incorporeitate angelicae substantiae, quaerendum putavit, utrum Angeli compositi sint ex materia, et forma. Vel quia excogitari potest aliud genus materiae spiritualis, et incapacis extensionis quantitativae, sed solum per modum cujusdam spiritualis potentiae, indigentis substantiali actu spirituali ad existendum: vel certe quia non defuerunt, qui compositionem ex materia, et forma Angelis tribuerint, etiam a quantitate abstrahendo. Avicembron enim, lib. Fontis vitae, ut idem D. Thomas, dicto art. 2, et opusc. 15, cap. 5, refert, posuit in Angelis compositionem ex materia. Qualem vero materiam illam esse censuerit, non satis declarat. Nam in priori loco illi tribuit, quod dixerit, eamdem esse materiam universalem corporalium, et spiritualium rerum. In altero vero ait, tribuissc Angelis materiam non susceptivam quantitatis, ac proinde alterius ordinis. In quo sensu aliqui scholastici opinionem illam secuti videntur. Refertque D. Thomas, in dicto opusculo, plures illius auctoris rationes, quas omitto, quia frivolae sunt. Solum attingam eas, quae occasionem praebent aliam compositionem explicandi. Una ergo ratio est, quia necesse est, substantiam angelicam non esse omnino simplicem etiam in substantia sua, ut in hoc a creatore distinguatur, ergo est substantialiter composita, ergo ex actu, et potentia substantiali: omnis autem potentia substantialis est materia, ergo. Alia esse potest quia Angeli sunt compositi ex genere, et differentia, quia cum sint finiti, et cum aliis substantiis in communi ratione substantiae conveniant, sub genere aliquo sunt, et per differentiam terminari, ac definiri debent, sed compositio ex genere, et differentia fundatur in compositione ex materia, et forma, ergo hanc in Angelis supponi necesse est.

2. Fera sententia. — Angeli non componuntur ex materia spirituali. — Probatur primo. — Dicendum vero est, naturam angelicam non esse compositam ex materia spirituah , quae sit vera substantialis potentia a substantiali forma realiter distincta, illaque ad existendum indigens. Haec est sententia D. Thomae, citatis locis, et aliorum theologorum, quos in dicto loco Metaphysicae, num. 5, retuli ubi eam late probavi, et ideo breviter nunc ostenditur. Primo quia Patres, qui Angelos incorporeos esse docent, eosdem vocant immateriales, seu materiae expertes, ut ex allegatis in capite praecedenti constat. Et licet quis posset tergiversari dicendo, illos loqui de hac materia corporalium rerum, inde etiam colligimus, ipsos intellexisse, nullam aliam rerum materiam creasse Deum. Secundo id etiam optime ostenditur ex naturali conditione animae rationalis, nam in se simplex entitas substantialis est, et ita separata a corpore non est composita ex materia, et forma, alias eamdem compositionem haberet in corpore, quia non migrat de materia in materiam, ut in esse conservetur, alias non esset de se immortalis, et melius, modoque magis suae naturae accommodato a corpore in corpus migraret. Neque etiam dici potest, quod in corpore constet materia, et forma, alioqui esset inepta ad informandum corpus, quia vel informaret simul ac immediate duas materias, unam spiritualem, et alteram materialem, quod est frivolum, et monstruosum, prorsusque irrationabile. Vel simul cum sua spirituali materia, et quasi mediante illa informaret corpus, quod etiam repugnat: tum qui contra rationem materiae est informare, cum omnis materia in suo ordine sit primum subjectum: tum etiam quia jam anima sic composita ex sua materia spirituahi, et forma, esset substantia completa, et consequenter non posset esse substantials forma corporis, neque unum per sc cum illo componere.

3. Probatur secundo. — Est ergo anima rationalis sive conjuncta, sive separata simplex substantialis entitas carens compositione partium essentialium, materiae scilicet, et formae etiam spiritualium. Ergo multo magis tota angelica natura est simplex in sua essentia, ea nimirum simplicitate, quae illam compositionem excludat. Probatur consequentia, primo quia nobilior est essentia angelica, quam anima rationalis tam in specie, quam in modo entitatis suae, et perfectius est habere totam suam perfectionem substantialem per entitatem simplicem, quam per taiem compositionem. Secundo quia in Angelo aliquid est per modum formae intellectualis, et illud praecise spectatum est perfectius, quam anima rationalis, ergo potest subsistere, et permanere sine actuali unione ad aliquam materiam, ergo illa forma angelica semper ita permanet, et hunc modum existendi habet connaturalem sine indigentia alicujus materiae, imo etiam sine capacitate informandi illam. Antecedens supra probatum est. Prima vero consequentia probatur, quia forma angelica perfectior, magisque spiritualis, et intellectualis est, quam humana, sed haec ex eo quod intellectualis, et spiritualis est, manere potest in suo esse subsistens ab omni corpore, et materia, seu subjecto separata, ergo multo magis forma angelica potest ex se ita existere, nec postulat ita esse alicui materiae, vel subjecto affixam, ut ab illo separata permanere non possit. Jam vero probatur altera consequentia, tum quia si forma non indiget subjecto, ut ab ipso in esse sustentetur, neque ut illo ad suas operationes utatur, non est, cur sit actus ejus, vel ad illud dicat naturalem aptitudinem: tum etiam, quia si forma angelica est apta per se subsistere, et consequenter etiam operari sine ullo subjecto, cur perpetuo, et inseperabiliter illi uniretur sine alio ejus usu vel utilitate? Quam rationen cum aliis latius in dicto loco Metaphysicae prosecutus sum. Quapropter de hac compositione ex partibus essentialibus, materia scilicet, et forma, certissimum est in Angelis non inveniri.

4. Notationes aliquot pro solutione prima argwnenti in numero primo. — Primum vero fundamentum contrariae sententiae postulat, utrum aliqua substentialis compositio in Angelis inveniatur. In quo dubio distinguere oportet de compositione reali, in qua componentia realiter, vel saltem ex natura rei distinguantur, vel de compositione rationis, qualis est ex genere, et differentia, quae ratione tantum distinguuntur. Item velloqui possumus de natura angelica quasi abstracte concepta, vel de Angelo in concreto, in quo suppositum includitur. Denique natura etiam angelica abstracte concepta spectari potest, vel praecise secundum esse essentiae, vel prout est ens actuale, seu actu existens.

5. Satisfit jam argumento per tria promuntiala. — Primum. — Primo igitur loquendo praecise de natura angelica in sua essentia spectata dicendum est, nullam realem compositionem in suo conceptu includere, quia ut sic nondum concipitur ut composita ex esse, et essentia, quia nondum concipitur actu existens. Nec etiam concipitur ut composita ex natura, et personalitate, quia concipitur abstracte, et tanquam forma integra suppositi, et compositio ex partibus jam exclusa est: nulIum autem aliud genus compositionis realis in aliqua natura considerari potest, ergo in essentia, seu natura angelica nulla talis invenitur. Neque inde sequitur esse omnino simplicem, seu purum actum, quia ut sic spectata est potentiale quid, et apta ingredi compositionem aliquam per modum formae, et integre naturae; quod satis est, ut nec purus actus sit, neque habeat simplicitatem ad perfectionem simpliciter pertinentem, seu in ea fundatam, qualis sola divina simplicitas invenitur.

6. Secundum pronuntiatum. — Secundo, si natura angelica consideretur in statu essentiae habentis actualem entitatem, sic aliquam compositionem habet, scilicet esse et essentia: haec enim compositio in omnibus rebus creatis actu existentibus invenitur et in substantiis substantialis censenda est, quia in re substantiali tam essentia, quam esse substantiale est, et unum per se in genere substantiae componunt. An vero illa compositio ex esse, et essentia realis sit, tanquam ex rebus realiter distinctis, vel tanquam ex re, et modo ex natura rei diversis, vel solum sit rationis secundum diversos respectus, aut mentis considerationes, eamdem omnino quaestionem habet in Angelis,quae in quolibet ente creato, et ideo non sunt hic repetenda, quae de illo puncto in disput. 31 Metaphysicae, latissime diximus, praesertim in sect. 13.

7. Tertium pronuntiatum. — Tertio, si loquamur de Angelo, qui est intellectualis persona, dicendum est, esse quid compositum ex natura substantiali et ejus termino, qui suppositalitas, vel personalitas dicitur, estque positivus modus naturae ab illa ex natura rei distinctus, ac proinde realem aliquam compositionem in illo faciens. Quae compositio substantiahs est, nam ex illa unum per se in genere substantiae resultat, imo ad complementum substantiae creatae pertinet: Haec autem omnia proportione servata omnibus personis, et suppositis creatis communia sunt, neque in Angelis habent aliam specialem rationem, nisi quod in eis, sicut etiam in anima rationali subsistentia simplicior est, quia est modus spiritualis, ac proinde omnino indivisibilis: distinctionem autem ab angelica natura ex natura rei habet, sicut in reliquis suppositis creatis invenitur.Quae res, in disp. 34 Metaphysicae, sect. 2, usque ad 5, late tractatae sunt, et ideo nihil hic addere necesse est. Et haec ad solutionem primi argumenti sufficiunt.

8. Pro secundo argumento in eodem munero eacluditur ulterius ab Angelis compositio Metaphysica.—Petitur autem in secundo argumento, an sit in Angelis compositio rationis ex genere, et differentia, et unde in eis sumi possint, si materiali compositione reali omnino carent. Sed haec res metaphysica et generatim est a nobis sufficienter tractata in disp. 6 Metaphysicae, sect. 11, et speciatim de Angelis in disp. 35, sect. 3, a num. 34, quibus nihil addere necesse est, sed ea breviter recapitulando dicimus, hanc compositionem ex genere, et differentia in Angelis admittendam esse, sicut ab omnibus theologis admittitur, uno excepto Durando, in 2, d. 3, quaest. 4, qui, judicio meo, contradictoria docet. Ait enim Angelum esse in genere, vel sub genere, quod verissimum est, quia Angeli univoce conveniunt, vel inter se in ratione spiritus creati, vel cum caeteris substantiis in aliquo limitato gradu entis a quo communis ratio generis abstrahi potest. Addit vero nihilominus Durandus, Angelos ex genere et differentia non componi. Hoc autem cum priori repugnantiam involvit. Quia Angelus non est pars substantiae, vel aliqua substantia incompleta, sed perfecta et integra, unde si in aliquo, vel sub aliquo genere est, maxime quidem in genere substantiae, ergo substantia est genus ad Angelum, et ad res alias, ergo necesse est, ut Angelus per aliquid differat ab aliis rebus sub illogenere contentis, ergo necesse est, ut ex illo genere, in quo convenit et ex illo praedicato, in quo differt, secundum rationem componatur: haec autem est compositio ex genere et differentia, ergo supposito illo principio, non potest haec compositio in Angelis negari. Ilemque argumentum fieri potest de Angelis inter se, addita essentiali diversitate, quae in eis reperiri potest, ut infra dicemus. Non est ergo dubium, quin Angeli sint ex genere, et differentia compositi, neque haec compositio eorum simplicitati repugnat, quia est tantum compositio rationis, neque est necesse fundari in reali compositione ex materia et forma, sed in convenientia, seu similitudine univoca completa, vel incompleta, ratione quarum conceptus genericus, et specificus a diversis rebus abstrahi possunt, ut in citatis locis Metaphysicae latius explicuimus, ubi etiam diximus principium illud, genus sumitur a materia, differentia a forma, intellectum de propria materia et forma physica, nec necessarium, nec verum esse, et ideo, ut aliquo modo subsistat secundum quamdam proportionem, tantum intelligendum esse, quia genus est potentiale quid, sicut materia et differentia est actus formae secundum modum suum proportionatus; neque in his quaea theologia aliena sunt, amplius immorari necesse est.

9. Non tamen excluditur ab Angelis compositio ex substantia et accidentibus. Ultimo potest hic inquiri, utrum in Angelis compositio ex substantia, et accidentibus inveniatur. Non enim defuerunt philosophi, qui ab Angelis omnia accidentia removerint, ut commentarium in 12, Metaphysica, comment. 25, et simplicius, in praedict., cap. de Qualitate. Imo etiam Maximinus, super Dionysio, de coelesti Hierarch, absolute dixit, omne accidens ab Angelis repellendum esse, neque loquitur de solis accidentibus materialibus, ut aliquando D. Thomas eum pie interpretatur de intellectualibus accidentibus. Certum nihilominus est dari in Angelis compositionem ex substantia et accidenti. Ita docent omnes theologi, maxime D. Thomas, 1 part., quaest. 54, art. 1, et seq., et 1, 2, quaest. 50, art. 6, ubi praedictam philosophorum doctrinam refert, et refutat. Quia Angeli non sunt puri actus, sed quoad multas perfectiones sunt tantum in potentia: et ideo per actus accidentales perfici possunt. Item substantia eorum est finitae, et limitatae perfectionis, et ideo non potest per seipsam participare omnem Dei perfectionem, ac subihde accidentibus perfici potest. Denique ex cadem radice limitationis suae mutabiles sunt, mutatio autem sine aliqua compositione intelligi non potest. Et hoc ex dicendis de proprietatibus Angelorum evidentius constabit.

PrevBack to TopNext