On this page
Caput 8
Caput 8
Utrum angeli in essentia et omnibus attributis quasi essentialibus finita perfectionis sint
CAPUT VIII. UTRUM ANGELI IN ESSENTIA ET OMNIBUS ATTRIBUTIS QUASI ESSENTIALIBUS FINITA PERFECTIONIS SINT?
1. De cariis attributis per que Angelorum natura investigatur. —Cum naturam angelicam non possimus in hac vita prout in se est, seu proprio conceptu cognoscere, ut in dicta disputatione 35 Metaphysicae, sect. 2, probavi, ideo necessarium nobis est per attributa quaedam negativa, vel comparativa, vel ad Deum, vel ad alias creaturas Angelorum essentiam, prout possumus, declarare. Ideoque in hoc capite de his attributis, quae omnibus Angelis communia sunt, dicemus, postea vero ad eorum naturas in specie declarandas, prout potuerimus, descendemus. Erit autem utile prae oculis habere attributa negativa, quae in praecedenti tomo de Deo explicuimus: nam vel ad instar eorum, vel per illorum remotionem, seu per opposita saltem confuse concepta declarandum a nobis est, qualis et quantae perfectionis angelica natura sit. Omittimus autem illa attributa, quae omnibus entibus transcendentia sunt, ut sunt veritas, bonitas, unitas, quae in Deo explicuimus per singularem excellentiam ejus. In Angelis vero ex communi ratione entis creati conveniunt, sub qua ratione in Metaphysica a disput. 3, usque ad 11, a nobis tractata sunt: modus autem peculiaris, quo in Angelis inveniuntur, ex declaratione aliarum proprietatum constabit. Et quia de simplicitate, vel compositione angelicae naturae jam diximus, de reliquis breviter dicemus. Inter haec autem praedicata quaedam diminuunt, alia perfectionem augent, utraque vero ad veram essentiam Angeli declarandam necessaria sunt.
2. Prima conclusio affirmans.—CQnuo sensu conclusio lheec de fide sit.—Probatur ratione.— Primo ergo dicimus, Angelos in essentia finitae ac limitatae perfectionis esse. Haec assertio unum per se notum supponit, et aliud de fide certum adjungit. Supponit enim esse in Angelis aliquam perfectionem essentialem, quod per se notum est ea ratione, qua per se notum est, omne ens aliquam bonitatem habere: nam bonitas transcendentalis et perfectio rei idem sunt. ut in Metaphysica ostensum est. Addimus ergo perfectionem Angeli esse limitatam, ac subinde quatenus finitum et infinitum dicuntur de quantitate perfectionis, sic angelicam naturam finitam esse, non infinitam sim- pliciter. Et sic est assertio de fide. Quia Scriptura soli Deo tribuit singularem excellentiam infinitae perfectionis. Nam, Psalm. 144, incipit David singulariter laudare, dicens: "Exaltabo te, Deus meus, Rex", etc., utique praedicando, quae tibi sunt propria. Et inter alia subdit : "Magnus Dominus et laudatilis nmis, et magnitudinis ejus non est finis". Talis ergo magnitudo est propria Dei, et ideo subjungit: "Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua". Unde Paulus ad Rom. 11, Dei excellentiam per hoc declarat, quod "ex ipso et per ipsum, et in eo sunt omnia". Est ergo singulare et proprium Dei in se omnia continere, sed hoc est necessarium ad infinitam perfectionem simphiciter, ergo haec infinitas est propria Dei, ac proinde in Angelis non invenitur. Denique satis expresse id docet Paulus, ad Hebr. 1, in ea comparatione quam inter Filium Dei naturalem et Angelos facit, dicens: "Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae allis nomen haereditavit". Unde plane ostendit Angelos non esse aequales Patri, sicut est Filius, ac subinde nec ipsi Filio, vel Spiritui sancto, aut Deo aequales esse. Et si essent infiniti in essentiali perfectione, essent Deo aequales, ergo de fide certum est talem infinitatem non habere. Unde etiam in Psalm. 34, scriptum est: "Domine, quis similis tibi" ? Et inter Angelos illi sancti perseverarunt, qui vocem illam secuti sunt, quis sicut Deus ? Denique veritas haec tam nota est in Ecclesia, tanquam a sanctis Patribus repetita, ut supervacaneum sit, auctoritate amplius illam confirmare. Ratio etiam est evidens, quia Angeli sunt creaturae, ut supponimus, quia non habent esse a se: nam ens habens esse a se unum tantum est, ut in praecedenti tomo et in Metaphysica late ostensum est, habent ergo Angeli esse receptum ab alio, ac proinde dependens et ex nihilo factum, ergo limitatum et finitum. Quid vero in hoc senserit Aristoteles, dixi in disput. 35 Metaphysicae, sect. 3, num. 24 et 32. Praeterea quaeri potest, an possit Angelus dici infinitus saltem secundum quid, scilicet in proprio genere, vel specie ? Sed, ut dixi, a num. 25, haec interrogatio non tam ad rem, quam ad modum loquendi spectat, utrumque vero ibi sufticienter tractavi, neque aliquid addendum occurrit.
3. Secunda conclusio. — Non pgostulat Angeli essentia perfectiones omnes. — Atque hinc colligere imprimis possumus, non pertinere ad perfectionem essentialem Angeli, ut omnes perfectiones entis in se contineat. Probatur, quia hoc soli enti simpliciter infinito convenire potest. Nam perfectiones rerum in infinitum multiplicari, et augeri possunt; unde nisi in perfectione infinita simpliciter contineri non possunt. Ut autem hoc melius intelligatur, supponenda est vulgaris distinctio perfectionum entis, quaedam enim dicuntur simpliciter simplices, quia nullam includent imperfectionem, et de se meliores sunt, quam omnes aliae repugnantes illis, propter quod definiri solet perfectio simpliciter, quod in individuo entis melior sit ipsa, quam non ipsa. Aliae vero sunt perfectiones non simpliciter, sed secundum quid, quae tales dicuntur, quia non semper sunt meliores, quam oppositae, seu quia vel supponunt imperfectionem, vel illam concludunt. Inter quas hoc est discrimen, quod priores formaliter inveniri debent in ente summe perfecto, posteriores vero satis est, quod eminenter contineantur, quia eo ipso, quod imperfectionem involvunt, vel oppositionem ad alias aequales perfectiones, non possunt formaliter requiri in omni ente undique perfecto, ut in superiori tomo, tractatu primo, libro 1, cap. 8, num. 11, et tractatu 3, libro 3, cap. 10, et disputat. 30 Metaphysicae, sect. 1, a num. 8, declaravi.
4. Ulterius vero advertere oportet duobus modis posse substantiam aliquam includere, vel omnes, vel aliquas ex his perfectionibus. Primo ex vi solius essentiae, praecise in sua substantia spectatae: secundo per accidentia superaddita. Priori modo habet Deus omnem - perfectionem formaliter, vel eminenter ex vi solius essentiae, et substantiae suae, ut in dictis locis probavi: at vero Angeli cum nec a se sint, nec illimitatam habeant essentiam, non possunt illo modo omnem perfectionem essentialiter, seu per suam praecisam substantiam continere. Sed ex perfectionibus simpliciter illas tantum essentialiter includent, quae ad completam naturam substantialem constituendam formaliter necessaria sunt, ut sunt esse naturam integram, id est, non per se ordinatam ad componendam aliam, et consequenter substantialem, viventem, intellectualem. Haec enim praedicata perfectionem simpheiter important, ut ex illus definitione manifestum est: tamen quia sunt per se ordinata, ita ut posteriora per se supponant priora, et priora per se contrahantur, seu determinentur per posteriora, ideo in essentia finita limitata, et per specialem differentiam includuntur. Quaedam vero sunt perfectiones simpliciter, quae licet formaliter, et substantialiter creatis substantiis conveniant, non tamen essentialiter, ut actu esse, vel subsistere, non tamen eis conveniunt essentialiter, quia nec per se, nec a se habent actualem existentiam, et consequenter, neque modum existendi habent immutabilem omnino, ab subinde utrumque habent extra essentiam, licet non per accidentia, sed per substantialem modum.
5. Alias denique perfectiones simphiciter participare possunt Angeli proprie, et formaliter per accidentia superaddita, quamvis essentialiter, aut in substantia sua illas non includant, ut sunt sapientia, virtus moralis, intelligere, aut velle actu, et similia, de quibus postea dicturi sumus. Denique sunt aliae perfectiones simpliciter, quas nullo modo Angeli participant, neque illarum capaces sunt, ut sunt necessitas essendi, simplicitas, quae omnem compositionem et aptitudinem ad illam excludat, omnipotentia, omniscientia, et si quae sunt similes, quae si attente spectentur, infinitatem simpliciter, et independentiam ab omni extrinseca causa includunt. Et hinc manifestum est non posse Angelum in sua essentia eminenter includere omnem perfectionem non simpliciter, quia quilibet Angelus est quasi privatum ens ex vi suae limitationis, et ideo non est, unde possit esse quasi ens universale eminenter continens caetera, imo neque per accidentia superaddita potest tantam perfectionem participare, quia si accidentia sint connaturalia, limitantur juxta capacitatem essentiae, si vero sint extrinsecus addita, licet sint multa, unumquodque esse debet limitatum et finitum, et omnia esse debent in numero finito, et ultra omnia illa esse poterunt alia perfectiora, quae in illis eminenter non contineantur. Nullo ergo modo potest Angelo convenire, ut omnem perfectionem formaliter, vel eminenter contineat, praesertim essentialiter. An vero aliquas ex perfectionibus non simphrciter contineat eminenter, in ultimo libro hujus tractatus examinabimus.
6. Tertia conclusio. — Attributa negativa, que Deo ut infinitae perfectionis competunt, non invenientur in Angelis. — Atque ex his concludimus ulterius nullum ex his attributis negativis, quae divinae naturae ratione suae infinitatis conveniunt, posse Angelis attribui. Hoc generaliter probatur primo, quia ablato fundamento, necesse est auferri omnia, quae in illo fundantur. Secundo id patet ex attributis positivis, quae infinitatem simpliciter in essentia supponunt, ut sunt omnipotentia, omniscientia, vel scientia comprehensiva divinae naturae, et simi- libus. Tertio idem probatur brevi quadam inductione. Nam imprimis Angelus non potest esse immensus, id est, capax ubiquitatis simpliciter, quae non tantum loca actu creata, sed etiam omnia creabilia implere potest, haec enim immensitas ex infinitate Deo convenit, ut disputat. 30 Metaphysicae, sectione 7, late declaravi, ergo non potest Angelis convenire, quod in dicta disputat. 35 Metaphysicae, sect. 3, num. 6, ratione probavi, et declaravi. Hic autem, utres fiat etiam Theologiae certa, ex Patribus probari potest, qui hac ratione Angelos circumseriptos natura sua vocant, ut supra capite tertio ex Athanasio in Epistola ad Serapionem retuli, et eodem modo loquitur Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 17, et lib. 2, cap. 3, et Theodoretus, quaest. 3, in Genes., Anastasius Sinayta, de rectis Fidei dogmatibus, versus finem, ubi spiritus administratorios dicit essentiam circumscriptam sortitos esse. Idem Gregorius, lib. 1, Moral., cap. 2, et lib. 3, cap. 3, et homilia 34, in Evangel. Per circumscriptionem enim non intelligunt materialem continentiam, intra circumdantem superficiem, qualis in corporibus invenitur, vel actu, ut in omnibus corporibus infra supremum, vel aptitudine, ut in summo coelo, scu empyreo: sed intelligunt limitationem naturae immensitati oppositam, sicut essentiam Dei incircumscriptam vocant, et late probat Anastasius, de rectis Fidei dogmatibus. Et sic recte probatur assertio ex illis Scripturae locis, in quibus dicuntur Angeli adesse alicubi et alibi abesse, vel ab uno loco ad alium transferri, ut libro quarto videbimus. Nunc enim nihil de loco Angelico asserimus, sed tantum immensitatem et ubiquitatem in dicto sensu explicatam ab eis removemus.
7. Deinde consequenter fit, ut Angeli immutabiles non sint omnino, quia hoc etiam ratione infinitatis Deo convenit. Potest autem hoc intelligi de immutabihtate substantiali, seu in suo esse simpliciter, et sic provenit ex infinitate quatenus includit, vel supponit esse a se, seu independentiam ab alio in esse: quomodo autem Angeli in hoc aliquam immutabilitatem participent, capite nono, dicemus. Secundo potest immutabihtas excludere capacitatem motus secundum locum, et sic provenit ex immensitate, ideoque non potest Angelis convenire. Quomodo autem possint secundum locum moveri, in libro quarto, dicemus. Tertio potest immutabilitas opponi accidentali mutationi, et sic provenit ex infinitate perfectionis in intelligendo, et amando, et ideo etiam non potest esse Angelo connaturalis. Quia eo ipso quod non per suam substantiam, sed per actus accidentales intelligunt, et amant, possunt in actibus mutationem recipere, et ab uno ad aliam transire, tum quia nunquam habent actum totam suam capacitatem replentem: tum etiam quia major imperfectio esset uni actui imperfecto, et inadaequato immobiliter adhaerere, quam posse ab uno in alium transire, et sic varia cognoscere, vel amare: tum denique quia sunt liberi arbitrii, ut infra videbimus, et ideo possunt sese ad varios actus intellectus, et voluntatis applicare, nec est unde in eis immobilitatem habeant. Et hinc fit etiam, ut nec in bonitate morali immutabiles sint, nec natura sua impeccabiles, de quo in libro septimo, ex professo dicendum est. An vero in uno, vel alio actu habeat Angelus aliquam immutabilitatem, seu necessitatem naturalem, et quomodo per gratiam, vel gloriam fiant immutabiles in bono, vel peccando fiant obstinati in malo, in sequentibus libris, praesertim in septimo et octavo tractabitur.