Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Utrum angeli omnino incorruptibiles sint, et necessaria entia dici possint

CAPUT IX. UTRUM ANGELI OMNINO INCORRUPTIBILES SINT, ET NECESSARIA ENTIA DICI POSSINT.

1. Duobus modis potest aliquid dici incorruptibile. — Hactenus explicui nonnullas proprietates, vel attributa divina negativa, quae Angelis convenire non possunt, quia in Dei infinitate fundantur. Haec vero, de qua nunc tractamus, videtur magis in divina immaterialitate, seu spiritualitate fundari, et ideo declarandum breviter est, quomodo Angeli cum Deo in illa convenire possint, aut differre. Ad hoc ergo explicandum praemittere oportet, duobus modis posse aliquid incorruptibile dici. Uno modo ut incorruptibile solum excludit proprium modum corruptionis, quae propriae generationi opponitur, quia sicut de ratione generationis propriae est, ut ex praesupposito subjecto fiat, ita de ratione proprie corrupUonis est, ut in ea subjectum maneat, ex qua generetur aliud, vel saltem possit generari. Alio modo sumi potest incorruptibile, ut omnino desitionem, et capacitatem amittendi esse quocumque modo excludat, quod majoris explicationis gratia dici potest inannihibile.

2. Prima conclusio. — Certm est Angelos aliquo modo incorruptibiles esse. —Primo ergo certum est, Angelos esse aliquo modo incorruptibiles, seu immortales. In hoc omnes theologi conveniunt. Et probatur primo ab effectu, quia certum de fide est, Angelos perpetuo esse duraturos, bonos in gloria et malos in poena, ergo creati a Deo sunt, ut in aeternum permaneant, juxta illud Ps. 149. Statuit ea in eetermum, et in seeculum seculi. Loquebatur autem de Angelis, quos cum aliis rebus coelestibus ad laudem Dei provocaverat: ergo receperunt naturam de se aptam ad permanendum perpetuo, quod est esse incorruptibilem. Secundo ita loquitur de anima humana Concilium Lateranense sub Leone X, sess. 8, nam in quadam fidei declaratione Leonis papae a toto Concilio approbata contra eos, qui de natura animce rationalis loguentes, dicunt esse mortalem, dicitur, hunc esse umn ex perniciosis erroribus a fidelibus semper eaplosis. Et subditur: Hoc sacro approbante Concilio, damnamus, et reprobamus omnes asserentes, animam esse mortalem, utique natura sua, hunc enim sensum verba praecedentia declarant, et subsequentia. Additur enim: Cum illa non sohmn vere per se, et essentialiter human corporis forma existat, verum et immortalis, ergo a fortiori idem est de Angelis dicendum, quia superiores, et magis immateriales sunt. Unde Dionysius, cap. 4, de divin. Nominibus, prius dixit, Angelos habere a Deo vitam indeficientem, et inviolabilem, a corruptione, et morte longissime remotam, et postea dicit, animam humanam post Angelos habere immortalem vitam, ut sit, et possit ad Angelorum aspicere vitas.

3. Tertio ita loquuntur de Angelis sanctis communiter. Nam praeter Dionysium, loco citato, Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 3, dicit, Angelum essentiam intelligentem, et natura immortalitatem divinitus esse conseutum. Et in lib. de Decret. et Placit., etc., cap. 7, ait: Quod vacat corpore, id rationis est particeps, et immortale, ut animus, Angelus et daemon. Et ita etiam Athanasius, in definitione Angeli posuit esse immortalem, ut supra allegavi ex libro de communi essentia divinitatis. Et in tract. de Definitionibus, in principio, dicit, Angelum, et animum dici aeternos, quia licet initium habuerint, immortales sunt, et ceternum vivunt. Et sic etiam Basilius, in principio, Psalm. 44, Angelos non esse mutabiles in suo esse, quia àin quo statu creantur, in eo perpetuo remanent, servata simplici, et eadem immutabili proprie nature substantia. Augustinus etiam 12. de Civit., cap. 15, Angelos vocat creaturas immortales, quorum immortalitas (inquit) in tempore, nec preeterita est, quasi jam non sit, nec futura, quasi nondum sit. Et in tractatu de Cognitione verae vitae Augustino attributo, cap. 6, Angelus detinitur, quod sit substantia incorporea, intellectualis, immortalis. Et Isidorus, lib. 1, Sentent., cap. 1, Angeli (inquit) et anime immortales sunt, sed immutabiles non sunt, ideoque solus dicitur immortalis, quia solus est incommutabilis. Et Julianus, archiepiscopus Toletanus, in lib. 1, de Orig. hum. mort., cap. 2. tom. 9, Biblioth. Angelum dicit ita esse a Deo conditum, ut licet peccaret, omnino mori non posset, hominem vero ita, ut si obediens esset, non moreretur, sed Angelica cum immortalitas sequeretur. Ratione declarabitur haec veritas, modum angelicae immortalitatis explicando.

4. Secunda conclusio. — Angeli nec divinitus corrumpi physice possunt.—Secundo ergo fit certum, si incorruptibile sumatur, ut tantum excludit propriam physicam corruptionem, Angelum esse incorruptibilem non solum in ordine ad causas creatas, sed etiam ad Deum ipsum comparatum. Probatur, quia propria corruptio physica non fit, nisi per separationem formae a materia, ita ut post corruptionem totius aliquid illius maneat, scilicet, materia, sed Angelus non est capax talis corruptionis in ordine ad quamcumque potentiam etiam Dei, ergo. Majorem supponimus ex definitione corruptionis physicae, et de illa sub dicta ratione accepta, nos hic loqui declaramus. Nam in eo distinguitur corruptio ab annihilatione, et a transubstantiatione, ut est vulgare. Minor autem evidens est quia angelica natura est simplex, et indivisibilis, ergo per nullam potentiam dividi potest, seu in materiam, et formam resolvi, ex quibus non componitur. Unde in hoc differt multum incorruptibilitas Angelorum ab incorruptibilitate coeli. Nam licet coelum sit incorruptibile respectu cujuscumque causae creatae, vel etiam creabilis, quia nulla vis creata esse potest, quae unionem formae coeli cum sua materia dissolvat, nihilominus respectu Dei non potest dici omnino incorruptibile, quia Deus potest separare formam coeli a materia ejus, aliam formam loco illius introducendo, vel materiam sine forma conservando: Angelis vero nullius talis corruptionis capax est ob rationem factam.

5. Tertia conclusio. — Angeli sunt annililabiles, et eo modo corruptibiles.—Conclusio est de fide. — Tertio certum est, Angelum posse a creatore suo privari suo esse et hac ratione non esse omnino incorruptibilem, si haec vox omnem desitionis modum etiam annihilationem excludat, ac proinde in contrario sensu posse dici corruptibilem. Hoc de fide certum est, quia de fide est, Angelos a Deo pendere non solum in fieri, sed etiam in conservati et similiter de fide certum est, Deum sicut libere creavit Angelos, ita libere etiam eos conservare, et posse Deum eos non conservare, si velit, absolute, ac per se loquendo. Quae omnia generalia sunt omnibus rebus creatis, et eamdem rationem habent in Angelis, ideoque amplius ea probare non est necesse: id enim egimus in disput. 21 Metaphysicae. Atque ita in hunc modum sancti Patres ad verba Paul 1, ad Tim. 6: Qui solus habet immortalitatem, inter alias expositiones hanc tradunt, quod solus Deus non potest ullo modo desinere esse, quia solus in suo esse ab alio non pendet:e contrario vero Angelos esse mortales, prout mortalitas immortalitati opponitur. Unde Justinus, in quaestionibus, quas gentes Christianis proponunt, in principio, ad 11, interrogationem, solum Deum immortalitatem habere dicit, quia non ab alterius voluntate pendet, sed suapte natura haec in eum cadit. Similiter Hieronymus, Dialog. 2, contr. Pelag., parum ab initio: Solus Deus habet immortalitatem, quia per naturam habet, et non per gratiam. Et similia habet Ambrosius, lib. 3, de Fide ad Gratian., cap. 2. Idemque sentiunt alii sancti statim citandi.

6. Quarta conclusio bipartita. — Angeli ab intrinseco sunt indefectililes, etc. — Quarto dicendum est, Angelos non posse desinere per intrinsecam potentiam realem, sed per solam extrinsecam potentiam Dei, et ideo immutabilitatem essendi, postquam producti sunt, esse illis aliquo modo connaturalem. Haec est sententia D. Thomae, dicta quaest. 50, art. 5, quam communiter ejus discipuli, et expositores sequuntur. Et praesertim illam recte declarat Cajetanus ibi, et Ferrariensis, 3 contr. Gent.. cap. 55, et sequitur Durandus, in 1, d. S, part. 1, quaest. 2. Et probatur prior pars. Quia omnis potentia realis intrinseca est activa, vel passiva, neutram autem habent Angeli ad non esse, ergo non possunt desinere esse per realem potentiam intrinsecam. Major nota ex philosophia. Minor quoad priorem partem de potentia activa per se nota est, quia Angelus nihil potest agere, ut seipsum destruat aut existentia privet, cum enim sit indivisibilis, non habet partes, ut per unam in aliam agendo, possit se corrumpere, ad eum modum, quo in corporalibus viventibus contingit mors et cor- ruptio per activam potentiam aliquo modo intrinsecam: Nec etiam cogitari potest activa potentia in Angelo, per quam idem secundum se totum, et quasi per se primo agat ad sui corruptionem, tum quia vel nulla res agit hoc modo in seipsam, vel agit solum ad sui perfectionem, tum maxime, quia ut agat in se, necessario supponit se, suamque existentiam tam in ratione agentis, quam in ratione patientis, ergo per talem actionem non potest se interimere. Unde facile probatur altera pars de potentia passiva, quia potentia passiva nunquam est directe ad non esse, sed ad aliquod, vel aliud esse incompossibile alteri esse, unde in simplici entitate talis potentia intelligi non potest, ut per se notum videtur: ergo nec potest in Angelo esse potentia intrinseca passiva ad non esse, ergo non potest desinere per intrinsecam potentiam realem, quia nihil aliud est, posse desinere, quam posse non esse.

7. Probatur deinde altera conclusionis pars. Quia quidquid est conforme inclinationi naturah rei, est illi connaturale: at vero esse, ac perpetuo esse, est maxime conforme naturali appetitui Angelorum; ergo perpetuitas in suo esse simpliciter est illis connaturalis. Secundo explicatur amplius, quia ex quo res est a Deo producta, conservatio ejus ei connaturalis dici potest, quia ex quodam connaturali ordine illi debita est: et nulla potest esse causa naturalis, seu creata, quae hanc conservationem respectu angelicae naturae impediat, ergo perpetua conservatio est connaturalis Angelo, ac subinde etiam perpetuitas essendi, seu ( quod idem est) absoluta incorruptibilitas illi connaturalis est. Tertio quamvis de absoluta potentia possit Deus annihilare Angelum, nihilominus annihilatio ipsa non est naturalis Angelo, sed potius est praeternaturalis illi, imo quasi supernaturalis, ergo e contrario duratio immutabihs et perpetua est connaturalis Angelo, et consequenter Angelus non est naturaliter destructibilis, ut sic dicam, etiamsi per divinam potentiam destrui possit. Confirmatur a simili, quia igni naturale est ex necessitate calefacere praesente passo, quamvis sine influxu Dei calefacere non possit, et Deus libere possit illum concursum non dare, quia satis est, quod ille concursus sit illi connaturaliter debitus et quod denegatio ejus sit praeternaturalis: ergo similiter Angelo naturale est, ex necessitate semper existere non possit, et Deus pro sua libertate influsum negare valeat, quia ad illam necessitatem satis est, quod ille influxus sit connaturaliter debitus, nec sine mi- raculo et praeternaturali modo negari possit.

8. Aliquorum evasio. — Impugnatur. — In tractatu de voluntario, disputatione secunda, queestione secunda. — Dicunt aliqui esse diversam rationem, quia ignis habet innatam vim ad calefaciendum, ita ut si negetur concursus, violentum sit illi non calefacere: Angelus vero non habet innatam vim ad se conservandum cum concursu Dei, et ex se non magis repugnat illi non esse, quam esse, neque habet inclinationem per modum potentiae adesse, cum in eo essentia a suo esse non distinguatur. Sed non satisfacit responsio, quia multa ex privata opinione supponit, quae vel incerta vel minus probabilia, minusque communia sunt. Nam imprimis quod carentia actionis in igne ex sola negatione concursus divini sit violenta, incertum est et minus receptum: quia licet non sit naturale, fortasse non est violentum, sed obedientiale. Deinde videtur supponere illa responsio, violentum tantum esse respectu potentiae receptivae, quod falsum esse alibi ostendimus. Unde licet verum sit, naturam Angeli non habere vim activam ad se conservandum, sicut calor habet ad calefaciendum lignum, hoc nihil ad argumentum refert, quia hic non fit comparatio aequalitatis seu similitudinis m eodem genere potentiae, sed proportionalitatis: nam sicut calori debetur concursus ad agendum ratione virtutis activae naturalis, ita substantiae spirituali debetur influxus ad existendum, quia est naturaliter receptiva talis existentiae, et illam naturaliter appetit.

9. Impugnatio progreditur.—Unde cum dicitur non appetere illum per modum potentie, si intelligatur de potentia activa, verum quidem est, sed non obstat, quia ut actus sit connaturalis, et secundum ordinem naturae debitus, non est necessarium, ut ratione potentiae activae sit debitus: nam materiae primae est debita forma, etiamsi ad illam non habeat appetitum potentiae activae et formae, ac materiae coeli connaturalis est inseparabilitas earum inter se, quamvis in neutra earum sit potentia activa ad unionem, sed tantum passiva et formalis. Si vero intelligatur de quacumque potentia etiam receptiva, falsum est quod dicitur, quia omnis essentia creata est suo modo in potentia receptiva actualis existentiae a Deo. Et quamvis haec potentia ante rei productionem sit tantum objectiva, quia tantum supponitur res inesse possibili cum ordine ad existentiam actualem, quam percreationem potest recipere; nihilominus postquam res est producta. jam habet actualem entitatem, per quam nata est recipere perpetuitatem in existendo, quam perpetuitatem naturaliter appetit. Neque ad hoc est necessarium, ut essentia distinguatur ab existentia; sed satis est, quod perseverare sit aliquo modo distinctum abesse, sicut conservatio est aliquo modo distincta a productione, non quidem physice aut actualiter, sed virtute et eminenter.

10. Declaratur amplius. — Quod declaratur optime ex appetitu elicito, nam Angelus non potest desiderare vel petere creari, aut primo esse: jam vero creatus et existens potest desiderare, ac petere perpetuo conservari et existere: hoc autem desiderium est maxime consentaneum naturali inclinationi. Quis enim hoc neget? ergo hoc satis est, ut conservatio dicatur connaturalis Angelo, et consequenter etiam ejus perpetuitas sit ei non minus debita secundum naturalem ordinem, quam sit debitus calori concursus ad agendum. Et ideo illam aequiparationem videtur expresse facere Cyrillus, lib. 8, Thesauri, cap. 2, dicens: Que natare precijnte insunt, ea respectu creatoris Dei nihil sunt. Quare sicut ignis combustivus quidem est, sed non Deo, sic et Angelus immortalis quidem est, sed non Deo. Quorum verborum sensus est: sicut naturale est igni comburere, et nihilominus Deus facere potest, ut non comburat, ita naturale est Angelo esse immortalem, et nihilominus per Dei potentiam et voluntatem potest suo esse privari. Unde necesse est, ut ibi immortale non opponatur ei, quod proprie mori potest: nam hoc modo non potest Angelus mori per potentiam Dei, ut declaravi. Sumitur ergo pro re, quae nullo modo potest naturahter deficere, nam illa etiam per potentiam Dei destrui potest. Talis ergo est Angelus ex sententia Cyrilli.

PrevBack to TopNext