Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Objectionibus contra doctrinam capitis superioris occurritur

CAPUT X. OBJECTIONIBUS CONTRA DOCTRINAM CAPITIS SUPERIORIS OCCURRITUR.

1. Tria ait Vasquez in preesenti. — Doctrinam in praecedenti capite traditam et ex divo Thoma sumptam, impugnat P. Vasquez, disp. 182. et contendit imprimis, quod licet Angelus dicatur immortalis secundum naturam suam, sicut anima rationalis dicitur naturaliter immortalis, nihilominus utrumque sit intelligendum per respectum ad causas creatas, non respectu Dei. Unde dicit primo, respectu Dei Angelos non esse immortales per naturam, sed per gratiam. Quod confirmas testimoniis Pa- trum ita loquentium, ut videre licet in Cyrillo, dict. lib. 8, Thesauri, cap. 2, qui etiam lib. 2, contr. Julianum, similem sententiam ex Platone in Timaeo refert et non improbat. Et eodem modo loquuntur Sophronius, in Epistola relata in 6 Synodo, actione 11. Quos Patres multi ex doctoribus scholasticis imitantur, ut Bonaventura, in 1, d. 8, 1 part., art. 2, quaest. 2, Scotus et Gabriel, locis citandis, et Alensis, 1 part., quaest. 4, memb. 3. Propter quod addit dictus auctor secundo erroneum esse dicere, Angelum esse immortalem et incorruptibilem per comparationem ad potentiam Dei, non per gratiam Dei, sed natura sua, quia hoc perinde esse putat, ac dicere, Angelos non pendere in conservari a libera voluntate Dei. Tertio addit, Angelos non solum esse annihilabiles per potentiam Dei extrinsecam, sed etiam ex intrinseca sua natura, ac subinde per realem et nativam potentiam. Probat primo, quia dicti Patres dicunt, Angelos non esse immortales simpliciter, id est, indefectibiles et inannihilabiles (ut sic dicam) natura sua, ergo sunt natura sua mortales et annihilabiles, quia ex duobus oppositis necesse est alterum esse connaturale secundum internam aliquam potestatem. Secundo argumentor in hunc modum, quia Angelus non ideo annihilabilis est, quia Deus potest illum annihilare, sed potius e contrario. Sicut non ideo est possibilis, quia Deus potest illum producere, sed potius a contrario, quia potentia supponit objectum suum saltem ut possibile, ne circulus committatur : ergo Angelus ex se est annihilabilis per internam potentiam et capacitatem, et non tantum per extrinsecam potentiam Dei.

2. Respondetur ad tria dicta. — Ad primum Angelus est immortalis proprie. — Quamvis autem haec dissensio magna ex parte sit in modo loquendi, vel hoc ipso judico non esse a modo loquendi D. Thomzae, ejusque sententia recedendum: maxime quia si in re potest aliqua diversitas, reyera opinio D. Thomae probabilior est, ut rationes supra factae probant et respondendo ad illa tria dicta, quae retulimus, magis declarabitur. Ad primum enim dicimus, si immortale sumatur proprie, prout opponitur ei, quod per propriam corruptionem, seu mortem desinere potest, sic Angelum esse immortalem simphliciter respectu cujuscumque causae. Quia jam ostendimus, per nullam potentiam fieri posse, ut Angelus per corruptionem, seu mortem esse desinat, quia nec potest dividi integraliter, aut essentialiter, nec potest privari esse per separationem a subjecto, cum ipse non sit forma alicujus subjecti, nec etiam potest existentia privari per inductionem alicujus formae, quia substantialis forma in ipsum induci non potest et accidentalis non potest illum destruere, cum existentiam illius necessario supponat. In quo sensu maxime videtur loqui D. Thomas, dicto art. 5, et ita intellectae ratio, et assertio ejus non solum respectu causae creatae, sed etiam respectu Dei, ejusque absolutae potentiae procedunt. Quod etiam in anima rationali verum est, nec oportet addere limitationem de respectu ad hanc, vel illam causam, quam nec Concilium Lateranense addidit, nec in voce ipsa secundum communem usum ejus includitur. Nec est necessaria, quia licet Deus possit annihilare animam in eodem instanti, in quo a corpore separatur, adhuc autem non faciet, aut facere potest, ut sit mortalis, id est, ut ex vi separationis a corpore esse desinat, seu ut corrumpatur, seu commoriatur cum homine, hoc enim modo et non alio, potest aliqua forma esse mortalis, seu corruptibilis. In illo autem casu non desineret anima ex vi separationis a materia, et ita non commoreretur cum homine, sed per novum modum et per negationem sui influxus Deus illam destrueret. Sicut e contrario licet Deus creet animam in instanti, in quo homo generatur, non congeneratur anima cum homine, nec congenerare ullo modo potest, quia ex materia educi non potest, neque ab illa in genere causae materialis dependere, ut sapientes et cordati philosophi sentiunt.

3. Quomodo Angelus sit defectibilis. — Si vero sit sermo de immortali, ut opponitur omni desitioni, id est, de indefectibili omnino et ut excludit omnem potentiam tam extrinsecam, quam intrinsecam, sic quidem non est Angelus simphciter inconvertibilis (ut loquitur Bonaventura) utique in nihilum, quia per respectum ad extrinsecam potentiam Dei et per denommnationem ab illa annihilabilis est. Nihilominus tamen si per illum terminum privativum solum excludatur ab Angelo intrinseca et realis potentia ad non esse, sic absolute est Angelus indefectibilis in esse respectu etiam Dei, quia etiam respectu illius non habet Angelus intrinsecam potentiam ad non esse, sed solum per extrinsecam Dei potestatem et libertatem potest desinere. Cujus signum est, quia non potest desinere per actionem positivam, per quam aliquid recipiat, vel amittat, sed tantum per negationem actionis conservativae, ut tanquam certum suppono. Aliud etiam signum est, quia haec defectibilitas Angeli non tam provenit ex potentia Dei, ut sic, quam ex libertate. Nam si Deus ex necessitate naturae ageret, etiamsi aeque omnipotens esset in agendo, nihilominus Angelum annihilare non posset, nec suo esse privare, quia hoc non est agere, sed suspendere actionem, quod non pertinet ad potentiam per se spectatam, sed ut subest in agendo libertati voluntatis.

4. Respondetur ad Patres et auctores citatos pro eodem primo dicto. — Ad Patres et theologos respondetur, hanc propositionem: Angelus natura sua est perpetuus, ac proinde indefectibDilis omnino, multiplicem habere sensum, quoad particulam illam natura sua: nam uno modo idem significat, quod, ex vi suae essentiae et a se sine influxu alterius, et in hoc sensu propositio est haeretica, quia in ea affirmatur, Angelum habere esse independens et incausatum, ut sic dicam. Et in eodem sensu negant Patres, Angelum, vel aliquid extra Deum esse natura sua immortalem. Et huic opponunt esse immortalem per gratiam, id est, per beneficium Dei, quale etiam est beneficium creationis, utrumque enim beneficium creationis et conservationis ejusdem ordinis sunt, et quatenus ex liberalitate Dei datur, gratia vocatur. Et eodem modo loquuntur Bonaventura et alii. Unde ex hoc probant, Angelum non esse natura sua inconvertibilem in nihilum, quia solum illud est tali modo inconvertibile, quod ex seipso habet, ut possit stare. Alio modo potest accipi particula illa aatura sua, ut solum significet naturalem inclinationem et appetitum in reali potentia activa, vel receptiva, aut quasi receptiva Angeli, vel alterius rei similis fundatum: et sic dici potest et debet, Angelus natura sua indefectibilis, quia hoc solum est illi connaturale, et postquam existens supponitur, ad hoc tantum habet internam potentiam realem et aptitudinem.

5. Respondetur ad secundum dictum .— Non est erronewn dicere, Angelum esse natura sua indefectibilem. — Et in eodem sensu non est erroneum dicere, Angelum esse natura sua indefectibilem etiam respectu Dei, sed omnino verum, si legitime intelligatur. Non est enim sensus, quod Deus non possit annihilare illum, sed quod talis annihilatio nunquam esse possit secundum naturam Angeli, nec ex interna potentia reali, aut inclinatione ejus. Sicut lapis dici non potest natura sua mobilis sursum etiam respectu Dei, quia licet Deus possit movere lapidem sursum, non potest tamen facere, ut talis motus sit ei naturalis, aut ab intrinseco, sed violenter, vel al summum obedientialter: ita ergo est de annihilatione. Neque dictus auctor hoc negare potuit: nam in capite tertio fatetur, si Angelus annihilaretur, annihilationem respectu illius fore aliquo modo supernaturalem, quia esset supra naturalem ordinem providentiae Dei, et similiter ait fore aliquo modo contra naturam et violentam Angelo jam existenti. Ergo Angelus jam existens recte in dicto sensu dicitur natura sua inannihilabilis, quia in sua natura non habet principium annihilationis, licet per extrinsecam potentiam possit annihilari. Et hoc etiam satis est, ut non annihilari sit gratia lato modo sumpta, id est, beneficium Dei gratuitum, licet ordinis naturalis, et naturae consentaneum, imo aliqualiter debitum rei jam existenti et carenti interna potentia ad non esse, sicut generalis concursus lato modo dicitur gratia, ut in proprio loco declaratum est.

6. Respondetur ad tertium. — Unde ad tertium negamus esse in Angelo intrinsecam potentiam realem ad non esse, contrarium enim, suflicienter probatum est. Ad primam probationem ex Patribus respondeo, eo modo, quo Angeli non sunt natura sua immortales, id est, indefectibiles essentialiter, et ex vi suae naturae, etiam esse defectibiles, seu annihilabiles ex natura sua, quia ex natura sua habent, ut ab extrinseca causa effective pendeant in suo esse: haec autem defectibilitas ex parte illorum non est aliqua realis potentia passiva vel activa, ut ostensum est, sed est tantum non repugnantia, quia ex se et ex natura sua non habent unde repugnent annihilationi, si Deus velit illos annihilare, seu potius (licet in idem redeat) si nolit eos conservare. Nihilominus tamen illis simpliciter est naturale, posse quantum ex se est, perpetuo durare et carere intrinseco principio amissionis sui esse. Et hac ratione recte dicuntur ab intrinseco immutabiles in existendo, quantum ex se est, licet sint ab extrinseco mutabiles. Unde facile respondetur ad secundam, fatemur enim, Angelum ita esse annihilabilem, sicut est creabilis, at non est creabilis per realem potentiam in ipso existentem, sed objective est creabilis per non repugnantiam ex parte sua, ut esse recipiat, formaliter autem per denominationem a potentia creatoris. Et in universum objectum omnipotentiae Dei, ut condistinctum ab illa et a denominatione ab illa sumpta, solum intelligi potest per non repugnantiam, ut sit vel fiat, ut declaravi in disput. 30 Metaphysicae, sect. 18, a num. 10. Ergo simili modo Angelus est annihilabilis ante penominationem a potentia Dei per solam non repugnantiam, scilicet, quia non esse actu non repugnat essentiae angelicae, quia non est de essentia ejus existere, non tamen est annihilabilis per realem potentiam intrinsecam, quia illam non habet. Atque ita illa denominatio, quae per vocem annihilabilis, vel vertibilis, vel mortalis, aut corruptibilis late sumpti significatur, quatenus positiva est, solum est extrinseca a libera potentia Dei.

7. Dices, illa non repugnantia fundatur in intrinseca natura Angeli, ergo id satis est, ut dicatur natura sua convertibilis in nihilum et negetur esse inconvertibilis natura sua. Respondeo negando sequelam. Primo quidem, quia illa non repugnantia fundatur in natura Angeli, secundum esse essentiae praecise spectatae, quia ut sic indifferens est adesse, et non esse, et sic neutrum illi repugnat. Postquam vero supponitur existens, jam habet positivam determinationem ad esse, et realem capacitatem intrinsecam cum naturali inclinatione, et appetit ad perpetuitatem essendi, et ideo absolute est illi connaturale et posse semper esse, et actu perpetuo durare, quamvis semper habeat non repugnantiam ad carendum tali esse. Secundo, quia ista duo possunt esse simul, scilicet, quod non repugnantia ad aliquem actum sit connaturalis, et nihilominus status contrarius, et perpetuus si connaturalis, ut, verbi gratia, coelo non repugnat, ut forma ejus a materia separetur, et nihilominus inseparabilitas perpetua est illi connaturalis.

8. Utrum Angeli dici possint entia necessaria. — Atque hinc deciditur alia quaestio, utrum Angeli dicendi sint entia necessaria, nec ne. Nam aliqui contendunt, non posse dici entia de se necessaria, quod sentit Scotus, in 1, d. 8, quaest. 5, art. 2, ad quaestionem, et in 4, d. 49, quaest. 6, in principio. Et idem sentit Gabriel, n 2, d. 2, quaest. 1, art. 2, concl. 6, quatenus dicit, quod Angelus non magis determinat sibi ex se esse perpetuum, quam substantia corruptibilis, quia ita potest Deus substantiam corruptibilem conservare, sicut Angelum, idemque dicit Ochamus, in2, quaest. 13, ad primam rationem. At vero D. Thomas, dicto art. 5, Angelos vocat entia necessaria et in q. 9, a.2, Angelos vocat immutabiles, et invariabiles secundum esse, dicitque carere potentia ad non esse, quod perinde est, ac dicere, esse entia necessaria. Et ad secundum declarat, hanc immutabilitatem essendi convenire Angelis sccundum naturam, immutabilitatem autem electionis habere Angelos secundum divinam virtutem. Et 2, contr. Gent., cap. 30, dicit, res carentes materia simpliciter et absolute necessarias esse, seu ex necessitate existere. Quod ibi, et cap. 55, multis rationibus ostendit, et quaest. 5, de Potent., art. 3. Et ita etiam communiter loquuntur Thomistae, Cajetanus, Ferrariensis et alii moderni, citatis locis. Et haec sententia videtur ex dictis sequi, nam idem est, esse immutabile in esse simpliciter, quod esse ens necessarium; sed ostensum est, Angelum ex natura sua esse immutabilem in suo esse simpliciter, ergo ex natura sua est ens necessarium.

9. Vera sententia.—Angelus ew se est ens necessarium a Deo tamen potest exmistentia privari.—Sed diversitas haec solum in modo loquendi esse videtur, nam constat Angelum non esse ens ita necessarium, ut per nullam potentiam privari possit esse, et quia necessitas essendi absolute dicta videtur excludere omnem possibilitatem non essendi, sive per potentiam extrinsecam, sive per intrinsecam, ideo in eo sensu Angelo tribui non potest, nec tribuenda est sine additione aliqua, quae verum sensum declaret. Unde dici potest Angelus ens necessarium, quantum est ex se, et ex suis intrinsecis principiis, licet ab alio possit suo esse privari: ista enim duo non pugnant inter se, quia necessitas illa, quae est ex principiis intrinsecis, habet causam extrinsecam, a qua pendet, et per quam cessare potest. Vel aliter potest idem declarari, quia duobus modis potest aliquod ens esse necessarium ab intrinseco, scilicet, positive, et negative. Positive voco, quando res vel ex sua essentia est necessaria, ut si fingatur res aliqua, quae sit talis naturae, ut postquam facta est, conservari possit, seu durare sine influxu alterius, vel saltem habeat in se potentiam activam, qua se conservet in esse, saltem cum concursu alterius. Negative autem voco ens necessarium, quod postquam est, nullum habet in se principium non essendi, neque potentiam realem et positivam ad non esse; tale enim ens, quantum in ipso est, semper existit, et ideo merito dici potest ens necessarium ad distinctionem illorum entium, quae habent potentiam intrinsecam ad non esse, et ideo contingentia vocantur. Nam carentia contingentiae necessitas quaedam est. 10. Angeli non sunt entia necessaria primo modo sed secundo.—Priori ergo modo non est Angelus ens necessarium, quia nec ex principiis essentialibus habet, quod sit actu ens, nec talis naturae est, ut postquam factum est existere per se possit sine influxu extrinsecae causae, hoc enim supra naturam est omnis entis crea- ti, aut creabilis. Nec etiam habet potentiam qua se active ac positive conservet, quia hoc etiam involvit repugnantiam, cum omnis effectio in omni monumento, in quo est, existentiam rei pro eodem instanti supponat. Et hunc sensum intendunt Scholastici citati, ilIumque magis declarat hRichardus, in 1, d. 8, quaest. 2, quamvis vocibus entis necessarii, aut contingentis non utatur. Posteriori autem modo Angelusrecte dicitur ens necessarium, quantum est ex se, quia in se non habet potentiam non essendi, et licet pendeat in conservari ab influxu Dei, huncmet influxum ex natura sua postulat, ut satis declaratum est. Et sic dixit Athanasius, tractatu de definitione, in principio: Angeli non dicuntur sine principio, dicuntur autem eterni, quando quidem immortales sunt, et determun vivent.

PrevBack to TopNext