On this page
Caput 11
Caput 11
Utrum angeli in magno numero sint, et quantus ille sit
1. Supponitur primo, ex fide dari plures Angelos. — Hactenus angelicam naturam, et essentiam, quantum ad ea, quae omnibns Angelis communia sunt, explicuimus: jam vero ut distinctior notitia illius naturae habeatur, necessarium est, convenientias alias, vel ditferentias substantiales inter ipsos Angelos inquirere, et pro captu nostro declarare. Haec autem investigatio supponit imprimis, angelicam naturam in pluribus suppositis inveniri et multiplicari. Nam quod dentur plures Angeli tanquam notum ex Scriptura supponimus. Quod etiam philosophi ex motibus coeli ut cumque investigarunt, ut in dist. 35 Metaphysicae, sect. 1, art. 21, declaravi. Quod vero multiplicatis suppositis, multiplicentur naturae, per ;se evidens est, et de fide certum. Nam quod in Deo sit unitas naturae cum pluralitate suppositorum, singulare mysterium est, ae proprium Dei propter infinitatem divinae naturae: est autem de fide certum, omnem angelicam naturam esse creatam, ac finitam essentialiter, et ideo certissimum est in Angelis tot multiplicari naturas, quot supposita, sive illa multiplicatio naturarum sit tantum numerica, sive alia major, quod non investigamus.
2. Supponitur secundo, Angelos in magna et immensa multitudine esse plurimos .—Utrum damones sint pars tertia Angelorum. — Secundo supponimus, Angelos non tantum esse plures, sed etiam plurimos, in magna utique et immensa multitudine. Quid de Angelorum numero philosophi senserint, in dicto loco Metaphysicae late declaravi, sed illi solis conjecturis, vel aliqua traditione humana ducebantur. Nos autem ex divinis oraculis certi sumus, innumerabilem esse sanctorum Angelorum multitudinem, praeter Angelos malos, qui etiam in magno numero sunt. De sanctis enim Angelis dicitur, Daniel 7: "Millia anilliun ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei". Et Apocalyps. 5; "Audivi vocem Angelorum multorum". Et infra: "et erat nuwmnerus eorum millia milliwn", qui numerus pro indefinito ponitur, ad significandum, esse innumerabiles, et ad augendam magnitudinem numeri additur in priori testimonio numerus decies millium centena millium. Itaque indicatur, tantam esse multitudinem, ut captum superet humanum, juxta illud Job 25. "Numquid est mmnerus militum ejus" ? ubi militum nomine exercitus coelestium Angelorum intelliguntur, juxta planum contextum, et communem expositionem, et sic etiam dixit Paulus, ad Hebr. 12: "Aoccessistis ad coeleste Jerusalem multorum millium Angelorum frequentiam". Et haec de Angelis bonis. De malis autem licet ex Scriptura constet esse plures, Psalm. 71: "Immissiones per Angelos malos". Tob. 6. "Ewtricat omne genus deemoniorwmn", numcerus tamen eorum non cum tanta exageratione significatur. Quod autem satis magnus sit, indicat Paulus, ad Eph. 6, dicens, esse nobis bellum adversus Principes, et potestates, etc. Et Joann. cap. 12, Apocal., dicens, Michaelem cum suis Angelis praelium habere cum dracone, et angelis ejus. Ex illo vero capite colligunt aliqui, numerum malorum angelorum esse tertiam partem omnium Angelorum, qui creati sunt, ac proinde numerum Angelorum tantum duplo majorem esse numero daemonum, quia ibi dicitur draco traaeisse secumn tertiam partem stellarum. Sed inde nihil certi probari potest, tum quia ad litteram ibi magis est sermo de Antichristo, et de multitudine justorum fidelium, quos decepturus est, quam de Lucifero seducente, et secum trahente socios suos angelos malos: tum etiam, quia licet esset sermo de casu Angelorum, non oporteret tertiam partem praecise et definite intelligi, sed indefinite magnam partem significare, ut ex aliis ejusdem Apocalypsis locis bene ibi Viegas ostendit.
3. Angelorum numerus respectu nostri infinitus dici potest. — Neque nos aliquid magis certum, aut definitum de Angelorum numero dicere possumus, nisi quod sit valde magnus, seu maximus, ita ut respectu nostri infinitus, et innumerabilis dici possit, sicut illum appellant Gregorius, lib. 17. Moral., cap. 9, alias 7; Anselmus, Apocal. 5, et Irenaeus, lib. 2, c. 6, ubi ait esse inpumerabiles, sicut Prophetae confitentur, et citat verba Danielis, quae ita etiam ponderavit Dionysius, cap. 4, de coelesti Hierar. Et ex eodem loco colligit Gregorius Nyssenus, lib. de Hominis opif., c. 17, licet in Angelis non sit propagatio, nihilominus eorum copias uwmnero quodam esse infinitas. Ratio autem primaria hujus numeri est omnipotentia, et voluntas Dei, de qua voluntate nobis per Scripturam constat. Congruentiae autem, quae excogitari possunt, cur Deus tantam multitudinem Angelorum creare voluerit, plures sunt.
4. Prima sumitur ex perfectione Angelicae naturae, seu intellectuahs gradus, in quo Angeli existunt, nam decuit, nobilissimas creaturas in magna quantitate produci, cumque in Angelis magnitudo molis, seu quantitatis continua locum non habeat, oportuit ut in maximo, et quasi immenso numero producerentur. Secunda ratio ex majestate Dei sumitur, nam Angeli creati sunt, ut Deo assistant, eique ministrent, et pro ejus honore pugnent, est autem Deus purus spiritus, et hex infinitae majestatis, ergo maxime decuit cum habere infinitam familiam spiritum sibi assistentiam ac ministrantium et innumeras militum legiones, quas indicavit Christus, Mat. 26, dicens: facile sibi esse habere "plus quam duodecim legiones". Et consonat illud Prov. 14: "7n maultitudine populi dignitas Regis". Quae ratio de sanctis Angelis procedit; accommodari vero potest ad malos, quatenus ex parte Dei ad eumdem finem creati sunt, vel quatenus etiam mali effecti ministri sunt divinae justitiae. Addi vero potest tertia ratio, quia Angeli sunt liberi arbitrii, et flexibiles in malum, et ideo in tanto numero creati sunt boni, ut licet multi deficerent, adhuc sufficientissimus, et copiosissimus numerus spirituum laudantium Deum superesset. Et aliae similes congruentiae facile inveniri possunt, quae ostendunt, Angelorum numerum esse ingentem, non tamen quantus sit. Unde qui definire dixerunt, esse centum, vel trecenta, aut sexcenta millia millium, somniasse illud potius potuerunt, quam scire, ut videri potest in notula marginali ad JEgidium in 2, d. 3, quaest. 2, art. 2, dub 3, ad argumenta.
5. Utrum Angeli plures sint omnibus hominibus. — Negativa sententia. — Ad hunc autem numerum Angelorum amplius humano modo explicandum, comparationes aliquae fieri, seu interrogari solent. Prima est, an numerus Angelorum sit major, quam hominum universorum, qui a principio usque ad consummationem mundi futuri sunt. Quidam enim putant, majorem esse futurum numerum hominum. Cui sententiae non parum favet Gregorius, hom. 34, in Evang., dicit enim, in gloria futurum esse aequalem numerum Angelorum, et hominum. Quod multis conjecturis suadere conatur GuilleImus Parisiensis, tra. de Univer. in prima parte secundae partis, c. 64, et sequentibus. Ex quo plane sequitur, hominum numerum futurum esse majorem: quia numerus malorum Angelorum minor est, quam bonorum, cum tamen numerus reproborum hominum major sit, quam electorum. Imo hinc etiam colligi potest, quod licet Angeh beati plures futuri sint, quam homines, nihilominus absolute hominum numerus fit major: quia numerus sanctorum Angelorum non est nisi duplo major numero Angelorum malorum (ut creditur) sed numerus hominum salvandorum tantus futurus est, quantus numerus malorum Angelorum, quia ad reparandas eorum sedes creati sunt, ergo in beatitudine numerus Angelorum tantum est duplo major, quam numerus beatorum hominum. At numerus reproborum hominum non solum duplo, sed etiam triplo, et quadruplo, vel fortasse etiam decuplo major est, quam numerus hominum salvandorum, ut ex Scriptura, et rebus ipsis notum est, ergo comparando simul collectionem omnium Angelorum, ad collectionem hominum, istorum numerus major erit. Atque ita concedit Durandus, in 2, d. 3, quaest. 4, ad 1. Et idem sentit Magister, in 2, d. 11.
7. Confutatur quoad secundum princopium.— Aliud item principium, quod homines salvandi non erunt in majori, nec in minori numero, quam Angeli damnati,aeque ignotum est. Nam licet probabile sit, ruinas, seu sedes Angelorum, quas mali vacuas reliquerunt, ex hominibus esse implendas, ut est sententia Augustini 2, 2. de Civit., c. 1, et in Enchirid., c. 61 et 62, quem sequuntur Beda ad Eph. 1. Anselmus, Bernardus et alii quos retuli, l. 1, de Praedest., c. 12, nihilominus id certum non est, magisque dubium est, an illae Angelorum sedes sint per homines in eodem numero, et secundum eamdem proportionem instaurandae. Fortasse enim implebuntur illae sedes, non per numeri aequalitatem, sed per excellentiam gloriae multorum hominum, ita ut licet pauciores numero sint, propter abundantiam gloriae multis, vel pluribus aequivaleant, ut verti gratia si per unius virginis gloriam reparari plures sedes illae dicantur, vel suo modo per gloriam martyrum, et aliorum, qui dicere possunt: "Transivimus per ignem, et aquam, eduasti nos refrigerum", Ps. 65, de quibus ait Bernardus, serm. 58, in Cant., non fuisse futuram consummatam Dei laudem in gloria, si in ea, qui id dicere possent, defuissent. Ac denique quanquam probabile sit, numerum salvandorum hominum non futurum minorcm, quam sit numerus Angelorum malorum, quia alias non omnes Angelorum sedes restaurarentur. Nihilominus non inde sit, electos homines non esse futuros in majori numero, quam sit malorum Angelorum, imo oppositum inferri potest, quia homines non tantum occasiones casus Angelorum, sed per se, et propter se electi sunt, ut in citato loco docui. Atque ita colligit Anselmus, l. 1, cur Deus homo, cap. 18. Et Augustinus, in Enchirid, cap. 29, dixit, quod, per hominum reparationem non solum civitas illa ceelestis nulla civium suorum nwunerositate fraudabitur, sed uberiore etiam copia fortasse regnabit. Quia non scimus ( nquit) quanta sit vel salvandorum hominwm, vel malorum angelorum munerus. Unde Magister in d. 11, cap. 2, tanquam certum supponit, homines salvandos tot esse, quot sunt Angeli boni non tamen video unde id probare possit: illo autem posito, et quod Angeli mali pauciores sint quam boni, recte sequitur, numerum hominum futurum esse majorem. Idemque bene infertur, si numerus electorum hominum ponatur esse major, quam multitudo reproborum Angelorum, quia sic magis augetur hominum multitudo, cum numerus reproborum hominum multis modis numerum praedestinatorum superet, quod de Angelis inter se dici non potest. Sed esto, hoc ita sit, nihilominus conjectura ex aliis capitibus manet incerta, praesertim quia omnino ignoratur, quam sit magnus malorum Angelorum numerus.
8. Affirmativa sententia. — Hinc alii pro certo habent, esse longe majorem numerum Angelorum, quam hominum. Quod alia conjectura videtur fieri verisimile. Quia Angeli custodes hominum tantum ex ultimo ordine Angelorum sumuntur, ut postea videbimus, at unicuique hominum designatur proprius Angelus custos, ergo ut minimum numerus Angelorum excedit numerum hominum simul existentium, in quolibet tempore, quia necesse est, ut numerus hominum simul existentium, quantumvis crescat, nunquam possit numerum Angelorum infimi ordinis exaequare. Alioqui illa aequalitate aliquando data, si unus homo denuo nasceretur, oporteret novum Angelum custodem illi creare, quia reliqui omnes suos jam habebunt alumnos, et nullus ad duos homines simul custodiendos deputatur. Imo probabile est, neque successive eumdem Angelum plures homines custodire, alioqui semper in eo munere versaretur, quod non videtur eorum dignitati et munificentiae divinae consentaneum. Quod si ita est, in solo infimorum Angelorum ordine tot, vel plures sunt Angeli, quot sunt futuri homines in toto tempore, a principio mundi usque ad finem. At vero ultra illum ordinem sunt alii octo Angelorum ordines perfectiores. Et probabile est, quo perfectior est ordo Angelorum, eo in numero etiam excedere, juxta regulam datam, quod in rebus per se intentis a Deo perfectiores, vel magnitudine, vel multitudine excedunt: sicut in coelis etiam videmus superiores semper esse multo majoris magnitudinis, ergo omnibus pensatis, multitudo Angelorum hominum multitudinem excedit.
9. Occurrit etiam alia congruentia, quia simpliciter loquendo, major erit numerus beatorum, quam damnatorum, quatenus uterque numerus ex Angelis, et hominibus coalescit, sed hoc esse non potest, nisi major sit numerus hominum, quam Angelorum, ergo. Major sumitur ex D. Thoma, in 1, d. 39, quaest. 2, art. 2, ad 4, et est per se probabilis, tum quia in his, quae a DEO principaliter intenduntur, ut sunt creaturae intellectuales, conveniens fuit, bonum in pluribus esse, quam malum, tum etiam quia decet, divinam misericordiam simul cum distributiva, seu munerativa justitia in pluribus, quam vindicativam ostendi. Unde D. Thomas supra censet probabile, plures esse solos Angelos beatos, quam sint omnes damnati, tam Angeli, quam homines simul sumpti. Hinc autem evidenter sequitur excessus in numero Angelorum, quia homines qui damnantur, sunt incomparabiliter plures, quam qui salvantur, ergo ut numerus praedestinatorum numerum reproborum excedat, necesse est, ut Angeli sancti incomparabihter plures sint, quam homines praedestinati, et consequenter totus numerus Angelorum numerum omnium hominum superabit, quamvis quantitas excessus ignoretur.
10. De excessu quo Angelorum mumerus homimmn quantitatem evedit, sententia. — Rejicitur heec sententia. —Ahqui vero, ut Athanasius, in quaestionib. ad Antich., q. 2, refert, dixerunt, Angelorum numerum nonaginta novem partibus excedere numerum hominum, ducti solum parabola de muliere, quae cum haberet decem drachmas, unam perdidit et pro illaquaerenda domum evertit, etc., Luc 15, ita in codice, quo utor, habetur: videtur tamen potius fundari debuisse in parabola ovis perditae, propter quam quaerendam pastor reliquit nonaginta novem in deserto. Nam per nonaginta novem oves solent Patres Angelos interpretari, ut Hilarius et Theophylactus, ibi, et Gregorius, homil. 34, in Evang., indicatque Ambrosius, in 1, Apolog. Davidis, c. 5, et latius libr. 10, in Luc., ad cap. 15, ubi habet verbum, quod potuit illi opinioni occasionem praebere: Dives pater (inquit) cujus nos centesima portio sumus, habet Angelorum, Archangelorun, aliorunque innumerabiles greges. Verumtamen argumentum ab illa parabola sumptum frivolum est, tum quia non est certum, in ea per nonaginta novem oves Angelos significari. Nam Augustinus, lib. 85 Quaestion., q. 65, dicit potius significari homines peccatores et superbos: quia Christus de solis hominibus loquebatur. Alii vero putant, non esse sensum parabolae, quod Christus aliquos reliquerit, ut hominem quaereret, sed tantum voluisse Christum per illam parabolam significare, tanto se affectu hominem quaesivisse, ut si tantum essent centum homines et solus unus ex illis cecidisset, aliis relictis ad illum quaerendum veniret. Tum etiam, quia idem per parabolam ovium et drachmarum significatur, et tamen non est idem excessus unius ad decem, et ad nonaginta novem, ergo vis parabolae in neutra proportione ponenda est. Tum denique quia Augustinus, citato loco, exponit, per utramque solum significatum esse, non fuisse futurum completum numerum praedestinatorum, seu statum beatificum, nisi ovis humanae naturae perdita ad illam revocaretur, sicut non est numerus in qualibet specie perfectus, si unitas desit, quod tam in illis numeris commemoratis a Christo, quam in alis majoribus, vel minoribus invenitur. Unde ait Augustinus: lVariari per brevitatem, vel magnitudinem mwmneri possunt, quibus unum. deest, ut perficiantur, etc.
11. Incertus est excessus numeri Angelorum ad numerum hominum. — Itaque illa sententia de tanto, vel tanto excessu numeri Angelorum ad numerum hominum nullum habet fundamentum. Quod vero absolute loquendo, numerus Angelorum major sit, licet definitus excessus ignoretur, probabile est, tamen hoc ipsum incertum est. Nam conjectura facta multa supponit incerta. Et maxime illud, quod unus Angelus unum tantum hominem custodiat in tota hominum successione. Unde enim hoc sciri, aut probari potest? Aut quod inconveniens est, ut post unius hominis mortem alius denuo nascens eidem Angelo commendetur? Profecto nullum. Nam Anggeli regnorum, vel provinciarum longissimo tempore illis president, etiamsi per temporis decursum singuli homines transeant, et alii succedant. Non est ergo, cur dicamus, singulos Angelos privatarum personarum tantum unius vitae hominis brevissimo tempore ministerium custodiendi exercere. Imo addo, non esse certum, unum Angelum non deputari simul ad custodiam plurium personarum, quia licet sit certum, unumquemque hominem habere Angelum ad se custodiendum deputatum, nihilominus certum non est, Angelum unius esse ab alio distinctum, unumquemque hominem habere Angelum ad se solum custodiendum, quia etiamsi plures simul custodiat, poterit integre, et perfecte munus suum circa singulos exercere. Verumtamen licet id concedatur, et demus, numerum Angelorum infimi ordinis excedere numerum omnium hominum, qui pro singulis temporibus simul existunt, non sequitur, numerum omnium Angelorum esse majorem numero omnium hominum: tum quia nescimus, an omnes ordines Angelorum sint numero aequales, vel si sunt inaequales, an inferiores ordines copiosiores sint superioribus: nam utrinque possunt facile congruentiae excogitari, tum etiam quia numerus hominum existentium in tota duratione mundi a principio usque ad finem, non tantum in octupla, sed etiam in centupla proportione superat quemlibet numerum hominum existentiam, et ita sciri non potest, quis major excessus sit. Est ergo etiam haec comparatio incerta.
12. Rejicitur sententia asserens Angelos et homines futuros esse uunero pares. — Nec minus gratis dictum est a quibusdam, ut Athanasius etiam refert, homines, et Angelos futuros esse multitudines aequales. Hoc enim nulla auctoritate, vel ratione, aut conjectura probabili suaderi potest. Inducebant autem illi verba Deuter. 32. Constituit teriminos populorum ucta munerum filiorum Israel, legentes juxta Septuaginta: jueta nwnerum filiorum Dei, per quos ipsi Angelos intelligunt, et exponunt in hunc modum, Deum constituisse numerum multiplicationis hominum juxta numerum Angelorum. Sed haec sententia, et interpretatio peregrina valde et, ut dixit Abulensis, dicto cap. 32, q. 4, tum quia lectio vulgata praeferenda est, et ab illa non recedunt Septuaginta in sententia, quia etiam Israelitae filii Dei vocantur, propter specialem Dei protectionem, et electionem; tum etiam quia licet proprie legatur, juata numerum filiorum Dei, inde solum colligunt antiqui Patres, humana regna, et imperia divisa esse juxta numerum Angelorum, qui ad illorum custodiam deputati sunt, ut exponit Theodoretus, orat. 10, in Dan., circa verba illa: Princeps vegni Persarum vestitit mihi, etc. Et juxta eumdem sensum dixit Clemens Alexandrinus, lib. 7, Stromat., parum a principio, sunt jussu divino, et antiquo per gentes distributi Angeli. Sed par Dominà est opinio credentium. Unde auctor Imperfecti, in Matth., homil. 48, de malis Angelis locum illum intelligit. Sed si admittatur sententia de Angelis, melius intelligitur de bonis; illis enim et non malis Deus homines custodiendos tradidit, et ita multi Patres ex illo loco probant custodiam Angelorum, ut infra suo loco videbimus: numerus autem Angelorum, vel comparatio ejus ad numerum hominum, nullatenus inde colligi potest. Igitur tota haec comparatio incerta est, credibilius vero est: numerum Angelorum esse majorem, id enim ex communi sensu fidelium, et doctiorum theologorum receptum est, ut ex sequenti comparatione magis confirmabitur. Ut omittam referri a Dionysio Carthuidense super Dionysium, de coelesti Hierarch., cap. 14, fuisse sanctae Brigittae revelatum, multo majorem esse numerum Angelorum, quam hominum.
13. Utrum plures numero sint Angeli, quam corpora. — Sententia affirmativa. — Altera comparatio fieri solet inter Angelos, et corpora, an scilicet sint plures spiritus, quam corpora. Ad quam respondet D. Thomas, dicta q. 50, art. 3, substantias immateriales in tanta esse multitudine, ut omnem materialem multitudinem excedant. Et in confirmationem adducit Dionysius, cap. 14. de Coelesti Hierar., dicentem: Ewercitum supernarum mentiun excedere nostrorum materialem mwunerorum commensurationem. Notat autem Vasquez ibi non dici numeros materiales, vel corporeos ex parte rerum numeratarum, sed ex parte hominum numerantium: quod valde impugnat Ripa. Sed revera ille est legitimus sensus. Praesertim quia illa verba ahter leguntur secundum versionem Ambrosii Florentini, scilicet: Sunt enim plurimae caelestium spirituum nilitie, que mortalium nostrorum minerorum infir mum, brevemque modum longe transcendunt. Quae aperte dictum sensum reddunt, quo non ex parte rerum numeratarum, sed ex parte numerantis hominis mortalis comparatio fit, scilicet, quia nostra numeratio non pervenit ad illum numerum, neque habet nomen, quo tantam multitudinem explicet. Quod non solum de numero rerum spiritualium, sed etiam de multitudine rerum corporalium, ut piscium maris, vel arenarum littoris ejus, vel hominum dici potest, juxta illud Apocal. 7: Post hueec vidi turbum magnam, quam dinumevare nemo poterat. Addit vero D. Thomas, conjecturam jam tactam, quod Deus intendens perfectionem universi, ex rebus perfectioribus, et per se intentis plures producit, ut major sit in eis excellentia. Deinde addit proportionalem rationem, quia sicut corpora perfectiora in majori fecit magnitudine, ita res spirituales in multitudine auxit, quia non erant magnitudinis capaces. Quae rationes impugnantur a Durando et defenduntur a Cajetano et aliis, sed non oportet in hoc immorari, quia solum adducuntur ut probabiles congruentiae, vel conjecturae, et ad hoc sufficientissimae sunt. Modus etiam loquendi Scripturae facit hanc sententiam verisimiliorem. Maxime cum Gregorio et Anselmo supra citati ex illis modis loquendi Scripturae colligant, numerum Angelorum esse quasi infinitum nobis, licet Deo et Angelis ipsis finitus sit.
14. Utrum luec comparatio secundum speciem, ac secundun mumerum antelligatur. — Dubitant autem moderni, an comparatio fiat inter Angelos, et res omnes corporeas etiam solo numero differentes, sed tantum secundum specierum materialium multitudinem. Nam D. Thomas cum distributione dixit: Omnem materialem multitudinem excedentes, ergo loquitur de omni multitudine, sive individuorum, sive specierum. Et ita Linconius, in d. cap. 14 Dionysii sentit, numerum Angelorum excedere numerum omnium individuorum corporalium, simul in quocumque tempore existentium. Alii sine limitatione de omnibus individuis, quocumque tempore futuris loquuntur, ut Pesantius refert. At vero Thomistae communiter comparationem intelligunt fieri inter numerum Angelorum, et numerum specierum materialium. Imo etiam hoc limitat Dannez, ut non intelligatur de omnibus naturis specificis, sed de illis duntaxat, quae sunt partes primariae universi, quia D. Thomas, ut ait, solum loquitur de naturis specificis, quae propter seipsas intenduntur. Sed hoc nimis parum est, cum ex inferioribus tantum ordinibus Angelorum deputentur singuli Angeli custodes pro singulis speciebus rerum corporalium et praeterea singuli pro singulis hominibus, et pro civitatibus, et provinciis, praeter ingentem multitudinem superiorum Angelorum.
15. Sententia D. Thome .—ldeoque ad minimum probabihus est, excedere numerum Angelorum omnes specificas naturas corporeas, ut docent Cajetanus, d. a. 3, et Ferrariensis 3, contr. Gent., cap. 92, alii moderni, sumuntque ex D. Thoma, eadem, 1 part., q. 112, art. 4, ad 2, quia dicit, naturas incorporeas superare naturas corporeas, quae vox proprie de speciebus dicitur. Sed hoc videtur statim D. Thomas limitare, cum subdit: Nec hoc pro tanto dicitur, quod tantus solum sit Angelorum munerus, sed multo major, quia omnem materialem multitudinem excedit. Clarius ergo, lib. 2, contr. Gent., cap. 92, licet in ratione tertia absolute loquatur D. Thomas de omnibus corporibus, et de tota multitudine rerum materialium, nihilominus in ratione quarta limitat sermonem, et probationes ad species rerum materialium, et secundum hanc limitationem caetera loca exponere videtur. Et similiter, quaest. 7, de Potent., a. 6, in fine corporis in prima ratione solum concludit, quod substantiae incorporae omnem multitudinem specierum materialium transcendunt.
16. Vera sententia auctoris. — Hic ergo dicendi modus simpliciter probabilior. Addendum vero occurrit, si inter Angelos dentur plures ejusdem speciei, ut infra probabilter dicemus, credibile esse, numerum Angelorum excedere numerum essentiam individuorum corporalium, saltem eorum, quae non omnino per accidens, sed aliquo modo per se distinguuntur. Duo enim genera individuorum in rebus materialibus considerari possunt. Quaedam sunt, que per solam divisionem quantitatis continuae multiplicantur, ut contingit in rebus homogeneis, ut sunt elementa, mixta omnia non viventia. Et haec individua dico distingui quasi per accidens, ut plures ignes, lapides, arenae, et cum his non censeo esse faciendam comparationem, quia est multiplicatio valde accidentaria, nam per se loquendo omnia illa unum individuum ingentis molis componere deberent. Alia vero sunt, quae per se requirunt distinctionem, quia certam magnitudinem et organisationem requirunt, ut sunt viventia, et praesertim animalia, et respectu horum probabile censeo, non solum species angelicas esse plures, quam talium rerum species, sed etiam data in speciebus Angelorum individuorum solo numero differentium multiplicatione, secundum illam excedere numerum individuorum spiritualium, numerum individuorum materialium, vel simul existentium, vel fortasse etiam successive: nam multiplicatio, quae in materialibus sit per propagationem, in Angelis per creationem, ac simul sit. Excipio tamen individua speciei humanae propter animarum nobilitatem et permanentiam. Non est enim verisimile in aliqua una specie angelica tot multiplicari individua, quot in humana specie, quidquid sit de caeteris. Si autem in speciebus angelicis non dantur plura individua, ut Thomistae censent, sic melius eorum comparatio cum solis speciebus procedit.