Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Utrum voluntas angeli naturaliter sit in sua libera electione immutabilis, an vero post electionem indifferens ad oppositum volendum maneat

CAPUT X. UTRUM VOLUNTAS ANGELI NATURALITER SIT IN SUA LIBERA ELECTIONE IMMUTABILIS, AN VERO POST ELECTIONEM INDIFFERENS AD OPPOSITUM VOLENDUM MANEAT.

1. Prima sententia, Angelum esse immutabilem. —Quaestio haec ad explicandam viam Angelorum, et terminum ejus, et praecipue propter obstinationem malorum angelorum, in ultima parte hujus materiae tractari solet : re tamen vera ad declarandam naturalem conditionem, et libertatem voluntatis angelcae pertinet, et ideo in hunc locum optime cadit. Prima ergo sententia docet, Angelum esse immutabilem in electione sua, plena deliberatione, et cognitione facta, qui est modus operandi connaturalis Angelo, praesertim in materia naturali, et sibi proportionata, satisque nota. Ita sentiunt fere sectatores D. Thomae, putant enim hanc fuisse mentem ejus in 1 part., q. 64, art. 2, cum dixit, Angelum differre ab homine, quia Angelus per intellectum apprehendit immobiliter, et per voluntatem adhaeret fixe, et immobiliter. Et ideo, inquit, si consideretur ante adhesionem, potLest libere adheerere huic, et opposito, in his scilicet, que non naturaliter id est, necessario) vult, sed postquam jam adhesit immobiliter adheret. Et inferius ait, liberum arbitrium Angeli non esse flexibile post electionem , idem autem est esse inflexibile, aut immobile, quam necessario perseverare in electione semel facta, nec posse illam mutare. Idem sentit 4, contra Gent., cap. 95, in ultimis verbis: ubi de Angelis dicit: Statim, quod debito fini, vel indebito adheeserunt, immobiliter in eo permanserunt. Idem sentit, q. 14, de Verit., art. 10, et q. 16, de Mal., art. 1. Et ita hanc sententiam sequitur Capreolus 2, dist. 7, q. 1, art. 1, concl. 2, et argumenta contra illam. Cajetanus et Ferrariensis, etc. Idem sentit Alensis, 3 p.. quaest. 4, in 9, et 4 p..q. i2. memb. 2, art. 1, 8 1, quem refert, et sequitur Arbor, lib. 1, Theosophiae, cap. 5. Et idem tenet Henricus, quodlib. 8, q. 11.

2. Prima ratio. — Fundamenta hujus sententiae sunt. Primum ex parte intellectus, quia intellectus Angeli immobiliter adhaeret his, quae intelligit, et judicat; ergo et voluntas similem immutabilitatem in suis electionibus habet. Antecedens probatur, quia Angelus apprehendit conclusionem in principiis. Unde ita judicat de omnibus, sicut homo de primis principiis. Sicut ergo homo immobiliter adhaeret primis principiis, ita etiam Angelus adhaeret omnibus, quae apprehendit, et judicat. Consequentia vero prima probatur, quia voluntas sequitur intellectum, et ideo modum ejus operandi participat. Et ita homo quia per discursum procedit, et mutabiliter judicat, etiam per voluntatem mutabihter eligit; Angelus ergo e contrario, quia immutabiliter apprehendit, etiam et immutabiliter eligit.

3. Secunda ratio. — Secunda ratio sumitur ex parte adhaesionis ad finem ultimum, quam sic deducit D. Thomas 4, contra Gent., c. 49, quia intentio finis ultimi est principium omnium aliarum electionum, sed Angelus, seu spiritus separatus immobiliter adhaeret fini ultimo, quem sibi destinavit; ergo etiam immobiliter adhaeret omnibus rebus aliis, quatenus ad illum finem ordinantur. Major cum consequentia, ut notae supponuntur. Minor autem probatur, quia voluntas naturaliter appetit beatitudinem in communi, quod autem in hoc vel illo bono suum ultimum finem et beautudinem ponat, provenit ex aliqua dispositone subjecti, juxta illud Aristotelis 3 Ethic., cap. 8: Qualis unusquisque est, talis sibi finis videtur. Ergo quando Angelus aliquid sibi determinat appetendum, ut ultimum finem, et aliqua peculari dispositione in illum ducitur. Talis autem dispositio in ipso immutabilis est, quia tantum est illa dispositio intellectus, qua statim in principio in contemplationem boni pervenit; ergo in fine, cui primo adhaeret, immutabiliter permanet, et consequenter in ordine ad illum semper eligit, et ita habet immutabihtatem in electionibus suis.

4. Tertia ratio. — Quarta. — Tertiam rationem addit Henricus supra sumptam ex effticacia voluntatis angelicae. Quia voluntas quo perfectior est et liberius eligit, eo vehementius et majori affectu adhaeret rei electae: sed vo- luntas Angeli est perfectissima et liberrime eligit, quia non ducitur passione, sed ex se sola se determinat, ergo eligendo ita afficitur, seu infigitur rei electae, ut ab illa non possit amplius dimoveri. Quarta ratio addi potest, quia si Angelus esset mutabilis in electione sua, esset capax poenitentiae; consequens autem est contra Damascenum, lib. 2, cap. 3, et alios Patres infra citandos tractando de peccato Angelorum. Et a posteriori patet, nam si possent retractare voluntatem, nulla esset ratio, ob quam Deus statim post peccatum illos damnaret, nullo tempore ab probationem (ut sic dicam) et ad se convertendum, si vellent, illis concesso.

5. Vera sententia negans praedictam immutalilitatem. — Electio virtualis dum finis unus potius intenditur, quam alius. — Nihilominus censeo, voluntatem Angeli ex vi suae tantum naturae non esse simpliciter immutabilem in electionibus suis: sed sicut libere eligit, ita etiam posse libere electionem mutare. Ut autem generaliter hoc probem, adverto, sub electione hic nos comprehendere omnem hberam determinationem voluntatis, etiamsi sit per modum intentionis finis, vel particularis, et proximi, vel ultimi, prout in hac re potius quam in alia constituti. Nam licet talis affectio, vel intentio quatenus est de bono propter se amato, differat a rigorosa electione, quae est de medio, quod solum propter aliud amatur, nihilominus quatenus fit adhaerendo huic fini, vel rei particulari, potius quam aliis, intervenit ibi quaedam discretio, et praelatio hujus rei ad aliam, et ita est ibi quaedam virtutis electio, de qua, quoad punctum de mutabilitate, vel immutabilitate spectat, eadem ratio est, quae de propria electione. Et ideo in assertione generaliter loquimur, et utramque comprehendimus. Et in hoc sensu docent sententiam hanc Scotus, in 2, dist. 7, quaest. 1, et in Reportatis, eadem dist., quaest. 3, JEgidius, quaest. 1, art. 2, Durandus, quaest. 2, Gregorius, quaest. 1, art. 2 et idem sentit ibidem Gabriel cum Ochamo 1, quaest. 19. Item Marsilius, 2, quaest. 5, art. 5, et alii.

6. Probaiur.—Potestque haec sententia imprimis auctoritate probari. Nam Hieronymus, epist. 146, ad Damasc., de Filio prodigo, in fine: Deus, ait, solus est in quem peccatum non cadit, cetera cum sint liberi arbitrii, jueta quod, et homo ad imaginem, et similitudinem Dei factus est, in utramque partem suam possunt flectere voluntatem. Responderi potest cum Alense supra, Angelum posse in utramque partem suam flectere voluntatem, antequam alteram eligat, non tamen postea. At Hieronymus nullam limitationem adhibet, et videtur aequiparare in hac flexibilitate Angelum, et hominem, et illam vertibilitatem ad utramque partem ponere ut effectum adaequatum libertatis creatae: prout homini, et Angelo communis est. Unde Gregorius supra, cap. 2, allegatus sequaliter dixit, utrique naturae, angelicae, scilicet, et humanae fuisse insitam hbertatem, plenamque ac summam in se potesta - tem, etc. Imo Fulgentius, ibidem citatus, lib. de Fide ad Pet., cap. 3, sentit, Angelum de se magis posse mutare voluntatem, quam possit homo, sic enim argumentatur: Si humana natura postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere poLtuisset, multo possibilius hoc natura haberet angelica, que quanto minus gracatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedicta facultate. Quae ratio supponit ex parte mutationis voluntatis non deesse in Angelo facultatem retractandi actum, deesse autem potestatem ad satisfaciendum Deo: sicut homini in sua natura spectato deest.

7. Damascenus eidem sententie favet. — Denique Damascenus etiam in locis ibidem citatis multum favet. Nam in capite tertio non solum ait, Angelum arbitrii libertate esse praeditum, sed etiam addit, esse perpetuo mobilem et sententiv ratione esse mutabilem, et infra dicit, omne creatum arbitrium esse mutabile. Verumtamen haec verba eodem modo, quo verba Hieronymi exponi possunt. Quia certum est, voluntatem Angeli propter libertatem fuisse mutabilem ab eo utique statu, in quo fuit condita: et hoc satis est, ut ectra mutationis aleam non sit, sicut Damascenus locutus est, erit etiam satis, ut dicatur mutasse sententiam, quam in primo instanti creationis habuit. Quod autem post quamcumque sententiam, electionem, seu deliberationem, aliam mutationem facere possit, vel quod hoc sit de ratione liberi arbitrii creati, non tam clare affirmat Damascenus, nec ad differentiam, quam inter voluntatem creatam, et increatam constituit, necessarium est. Neque denique verbum illud, perpetuo motum, hunc habet sensum. Nam Angelus dicitur esse in perpetuo motu, quia semper est actu intelligens, et volens, saltem transeundo ab uno actu ad alium, ut supra dictum est. Et sine dubio in illo verbo hoc tantum voluit Damascenus, nec opus est id extendere ad motum ab uno actu ad contrarium, seu ab electione ad retractationem ejus. Sed licet verba non cogant, nihilominus, ut dixi, multum favent, ut ex sequentibus constabit.

8. Ratione probatur.—Ostenditur ad dictam immobilitatem non satis esse quod proveniat a causa extrinseca, id est, Deo. — Secundo ac principaliter probatur haec sententia ratione, quia Angelus in eligendo est liber, ut est de fide certum, sed post factam electionem, nihil est quod necessitet illum, ut non possit mutare electionem, si velit, ergo etiam post electionem factam potest illam mutare. Consequentia videtur per se nota, et probando minorem amplius declarabitur, et confirmabitur. Probatur ergo minor, quia illa necessitas seu immutabilitas in electione facta, vel provenit ab ipsomet actu semel facto, aut ab aliquo habitu ab illo relicto, aut a naturali proprietate ipsius voluntatis, aut ab intellectu. Nihil autem horum est vera causa sufficiens, ergo nulla reddi potest. Consequentia tenet, quia praeter illa, quae numeravimus, nulla intrinseca causa in ipso Angelo cogitari potest: extrinseca vero nihil ad causam praesentem facit, ubi naturam rei inquirimus, nec officit, quod Deus illa operari possit. Nulla enim alia causa extrinseca potest inferre Angelo necessitatem, ut in electione facta permaneat; Deus vero posset. tamen inde non collgitur intrinseca impotentia Angeli ad mutandam electionem, de qua sola nunc disputamus. Nam etiam potest voluntas Angeli necessitari a Deo ad primam determinationem suae voluntatis, nec tamen propterea non est ex se liber ad se determinandum: sic ergo licet posset in electione facta, extrinseca necessitate a Deo firmari, nihilominus si nihil habet intrinsecum, quod talem necessitatem inducat, de se manebit liber ad mutandam electionem, quantum est ex intrinseca facultate, si extrinsecus non impediatur. Praeterquam quod si electio peccaminosa fuit, repugnabit bonitati divinae ex se, et per positivam actionem suam firmare voluntatem in tali electione, necessitando eam ad permanendum in ipsa, ut infra tractando de obstinatione daemonum ostendemus. Et ita in prava electione etiam per causam extrinsecam, non potest talis immobilitas electionis subsistere: causa ergo intrinseca inquirenda est.

9. Nec a causa intrinseca provenire inductive ostenditur.—EHt primo quod non ab ipso actu proveniat.— Probatur ergo subsumpta propositio per singula membra. Nam imprimis actus, quo voluntas formaliter eligit, ac determinatur ad tale objectum, non potest ipsam voluntatem cogere, scu immutabilem reddere in ipso. Quia ille actus formalter est liber per denominationem a principio indifferentem, a quo ita fit per potestatem agendi, ut etiam possit non fieri per intrinsecam potestatem non agendi, quam habet, sed actus factus non aufert a voluntate illam potentiam non influendi in talem actum, nec etiam aufert potestatem agendi alium, ergo non necessitat ad permanendum in electione jam facta. Et declaratur, quia licet posito actu libere facto, sequatur necessitas composita, qua res quando est, necessario est, quia haec necessitas non opponitur potentiae, sed tantum privationi actus pro eodem tempore, pro quo esse supponitur: nihilominus non sequitur necessitas absoluta perseverandi in tali actu, quia haec perseverentia non est nisi conservatio talis actus: nullus autem effectus necessitat causam ad sui conservationem, si causa ex se talem necessitatem non habet, quia illa necessitas opponitur potentiae non influendi in effectum, quam ipse effectus tollere non potest a sua causa, si prius illam habebat. Quod si voluntas Angeli non necessitatur ab actu electionis, ut illum semper conservet, poterit talis voluntas cessare ab illo actu, ergo jam ille actus transactus non poterit per seipsum impedire eamdem voluntatem, quominus contrariam electionem habeat, si velit, quia quod non est, non potest aliquid agere, vel resistere per seipsum, quod nunc tantum intendimus, nam utrum per virtutem relictam possit, ad aliud membrum pertinet.

10. Nec a summo impetu, et conatu potentiee operantis. — Unde vana profecto est ratiocinatio Henricireferentis hanc immobilitatem in magnum conatum, et quasi impetum ipsius actus, nam per hoc, aperte tribuit hanc necessitatem ipsi actui, sed frustra, et gratis. Tum quia sine fundamento supponit Angelum eligere semper summo conatu, et quia ejus voluntas est maxime libera, ideo cum determinatur maximo impetu ferri, hoc enim non sequitur ex libertate, sed potius contrarium. Nam sicut magna libertate se determinat, ita pro sua libertate conatum majorem, vel minorem adhibet. Tum etiam quia licet Angelus eligat tota efficacitate voluntatis suae, nihilominus tota libera est, et totam illam potest suspendere, et mutare. Et reddit argumentum factum. Nam voluntas sic cligens potest cessare ab illo actu, nec neccssitatur ab ipso ad se conservandum: si autem voluntas cesset, jam actus non est, ergo quod fuerit intensus, aut vehemens, nihil refert, aut impedit, quominus voluntas expedita maneat ad oppositum actum eliciendum. Atque haec ratio aeque procedit de electione proprie dicta, quae versatur circa media, et de electione late sumpta, prout significat omnem determinationem voluntatis ad hoc objectum potius, quam ad oppositum, etiamsi sit per modum intentionis, vel amoris finis, sive proximi, sive ultimi, in particulari re constituti. Quia sicut voluntas Angeli de se, et, seclusa visione beata, a principio non necessitatur quoad exercitium ad eliciendum talem actum, ita nec ipse actus libere elicitus potest necessitare voluntatem ad conservandum ipsum, et consequenter neque ad permanendum immutabiliter in ipso. Et hinc ex parte refellitur secundum fundamentum contrariae sententiae, quod hanc immutabilitatem referebat in intentionem ultimi finis, vel aliquam dispositionem immutabilem circa ipsum. Nam si talis dispositio ponatur esse ipsemet actus adhaesionis ad talem finem, ex dictis manifeste refutatur, si vero sit aliquid aliud, ad aliquod ex caeteris membris pertinere necesse est, et ideo cum illis examinabitur.

11. Nec item ab aliquo habitu, vel dispositione. — Secundo ergo probatur non posse hoc provenire ab aliquo habitu, vel dispositione addita voluntati. Quia vel talis habitus, aut dispositio praecedit electionem, vel sequitur illam: neutrum autem dici potest, ergo nullus potest esse talis habitus. Consequentia tenet a sufficienti partium enumeratione, nam membra illa sunt immediate, et adaequate opposita. Quia sub habitu praecedente electionem comprehendimus tam praecedentem tempore, quam solo ordine naturae: et ita complectimur dispositionem, quae simul tempore cum ipso actu eligendi esse cogitetur, quia illa saltem ordine naturae praecedit, vel sequitur actum. Nam si mere esset concomitans, et nullam haberet causalitatem in actum, nec actus in ipsam, esset impertinens ad talem electionem. Unde neque ad illam faciendam, nec ad permanendum in ipsa quippiam conducere posset.

12. Antecedentibus ipsum actum.—Probatur ergo minor, quoad prius membrum. Quia imprimis considerata pura natura Angeli sine fundamento fingitur in ejus voluntate aliqua dispositio, vel habitus ab ipsa voluntate distinctus, quia revera, nulla est ratio ponendi illum: et ita nullus est, neque ab aliquo bene sentiente ponitur, ut in capite ultimo hujus libri dicam. Habitus autem infusi non perti nent ad praesentem considerationem angelicae naturae secundum se: et praeterea licet praecedant, non inducunt necessitatem ad perseverandum in electione, sed potius per pravam electionem amitti possunt etiam ab Angelo, ut infra dicam. Deinde data suppositione generaliter argumentamur: quia habitus, vel dispositio praecedens actum electionis, non necessiat ad electionem, sed in hoc subditur voluntati, ergo neque ad perseverandum in illa necessitare potest. Antecedens perse patet, quia supponitur Angelus libere eligere non obstante quocumque habitu, vel dispositione praevia. Consequentia vero probatur, tum, quia talis habitus, vel dispositio non potest fortius influere in conservationem actus, quam in primam effectionem, tum etiam quia talis habitus, vel dispositio nunquam, potest privare voIuntatem sua naturali, et intima potestate suspendendi influsum suum, ex qua provenit, ut ipsa semper libere duret in actu, quem libere elicuit. Potest ergo ab illo cessare non obstante tali habitu, et tunc reddit argumentum factum, quod tunc posset contrariam voluntatem habere: unde etiam concluditur, quod simul etiam possit ab uno actu in oppositum transire.

13. Nec etiam actum consequentibus. — Et eodem fere modo probari potest aliud membrum, si habitus, vel dispositio fingatur consequens actum. Nam imprimis praeter habitum, vel perfectum, vel inchoatum, non potest cogitari aliqua alia dispositio relicta in voluntate Angeli ex praecedenti actu eligendi, ut per se notum est, quia isti actus immanentes non sunt productivi aliarum qualitatum in ipsis potentiis, quibus insunt, nec aliud hactenus cogitatum est, nec intelligi potest, etiamsi fingendi detur licentia: post actum vero nulla dispositio in potentia manet, nisi quam ipse actus efficere potest; a quo enim fieri posset in voluntate Angeli, nisi a Deo? Vanum autem esset hanc efficientiam Deo tribuere in solo ordine naturae sistendo, cum etiam in ordine gratiae non infundat nisi habitus ejusdem ordinis. Non potest igitur illa dispositio esse nisi aliquis habitus, de quo etiam multi dubitant: sed admittamus illum. Nam illo etiam posito, non posset ille necessitare potentiam, vel quoad exercitium ad perseverandum semper in tali electione, vel quoad specificationem, ut cessando ab illa, non posset contrariam habere. Quia etiam habitu acquisito utitur voluntas cum vult, et quantumvis sit intensus, non tollit, imo nec minuit internam potestatem voluntatis ad eliciendum alium actum. Et ideo nullus hactenus dixit, determinari voluntatem Angcli a dispositione, vel habitu acquisito per habitum, ad permanendum immobiliterin electione semelfacta. Solum videri potest D. Thomas in secunda ratione in contrarium facta, ponere aliquam hujusmodi dispositionem in Angelo per actum eligendi inductam, ratione cujus intali actu immutabiliter permanet. Sed quidquid sit de anima separata, de qua D. Thomas ibi ex professo loquitur, cum ad Angelos extendit sermonem circa finem capitis, manifeste ponit illam dispositionem in intellectu, de qua re statim videbimus.

14. An tamen dicta immobilitas proveniat a voluntate, arguitur. — Tertio probandum est hoc non provenire ab ipsamet natura voluntatis angelicae. Quamvis enim neminem invenerim, qui hoc tribuat naturali proprietati talis voluntatis, in illa sistendo, posset nihilominus cogitari. Nam divina voluntas Ecet in suis decretis, et electionibus, seu dilectionibus extra se libera sit, nihilominus est immutabilis in suis decretis semel habitis. Hanc autem immutabilitatem non videtur habere nisi ex intrinseca conditione, et natura talis voluntatis, quia neque in illa cogitari potest alia dispositio, unde proveniat, neque provenit ab intellectu: nam eodem modo cognoscit, et proponit objecta, antequam diligantur, et postquam dilecta sunt, nec ex ipsomet actu provenire potest, tum quia sicut ante primam determinationem per eumdem actum potuit Deus velle, et nolle eamdem rem, ita etiam postquam voluit posset nolle eodem actu, si aliud non obstaret. Tum etiam quia actus ille in re non est nisi ipsa voluntas: et ideo idem est dicere, provenire ab intrinseca natura talis actus, vel a natura talis voluntatis. Ratio ergo immutabilitatis divinae voluntatis non est alia, nisi quia illa voluntas propter summam perfectionem suam habet hanc intrinsecam naturam, ut in electione semel facta immobiliter adhaereat. Ergo servata proportione posset quis dicere, voluntatem Angeli esse immutabilem in sua electione, ex vi suae naturae, et intrinsecae perfectionis. Quia substantiae separatae ( ut dixit D. Thomas in illo cap. 95, 4 contra Gentes) propinquiores sunt secundum naturam, in qua creantur, ultimae perfectioni, quam animae humanae, ergo et voluntates earum possunt naturaliter participare non solum libertatem, sed etiam immutabilitatem divinae voluntatis: potest ergo haec esse naturalis conditio voluntatis angelicae, nec aliam rationem ejus reddere oportebit, nisi quia haec est natura, et perfectio talis voluntatis.

15. Non valet tamen argumentum ab immatabilitate divina, tum quia est ampurticipabilis. — Sed nihilominus ratio haec, seu responsio verisimilis non est, cujus signum est, quia nullus theologorum in illa ratione quievit, vel illam reddidit. Deinde ad hoc valet ratio Damasceni, dicentis: Quidquid creatum est, mutationi subsit necesse est, id enim extra mutationis aleam est, quod nihil habet, a quo sit creatuin. Quamvis ergo voluntas increata, eo ipso quod talis est, omnem immutabilitatem habeat innatam, nihilominus inde inferri non potest, voluntatem creatam etiamsi in suo ordine valde perfecta sit, illam immutabilitatem Ülei participare. Nam potius ex ratione propria creatae voluntatis sequitur mutabilitas. Ex quo infert Damascenus, Angelum esse sententiae ratione mutabilem: et alii Patres saepe inferunt, eo ipso quod Angelus ex nihilo creatus est, esse mutabilem a bono in malum secundum voluntatem. Ergo eadem ratione erit mutabilis ab una voluntate in contrariam, ut saltem nullum est fundamentum ad afferendum, voluntatem creatam ex intrinseca natura, absque alia causa, vel ratione esse in proposito, seu electione immutabilem.

16. Tum quia in voluntate creata esset magna imperfectio.—benique, quamvis in voluntate, quae non potest a bono deflectere, immutabilitas in proposito, et electione sit magna perfectio: at vero in voluntate, quae deficere potest, immutabihtas in electione non est perfectio, sed potest esse maximum malum; ergo cum voluntas angelica, et omnis voluntas creata possit deficere, quantumcumque alias sit perfecta, ad illam perfectionem non spectat immutabilitas, quia in tali subjecto haec potius esset imperfectio. Ergo ex sola perfectione voluntatis angclicae non recte potest colligi talis immutabilitas, quia non potest esse adeo perfecta, quin illam imperfectionem habeat admixtam, ratione cujus non esset ei conveniens talis immutabilitas. Sicut licet intellectus angelicus sit valde perfectus, quia tamen aliquando errare potest, non pertinet ad perfectionem naturalem ejus, ut si erret, immutabilitatis in errore permaneat. Unde argumentor ultimo, quia voluntatis a ratione originem ducit; ergo etiam modus libertatis in ratione fundatus esset debet; ergo si voluntas Angeli immutabilis est in usu libertatis, a ratione provenire debet. Non ergo recte sistitur in natura ipsius voluntatis, nisi ex parte in- tellectus angelici aliqua ratio talis proprietatis voluntatis reddatur. Et confirmatur, nam etiam in Deo immutabilitas voluntatis aliquo modo ex ratione provenit, vel quia intellectus divinus immutabilis est, et omnia simul cognoscit, vel quia divina mens judicat non esse bonum, nec conveniens majestati, et auctoritati suae, sine nova ratione, et consideratione, quae ipsi accidere non potest, propositum mutare; ergo necessario recurrendum est ad intellectum Angeli, et videndum, an ex parte illius voluntas ejus immutabilitatem hanc participet.

17. Praenotatio ad probandum dulterius , quod nec ab intellectu proveniat dicta immutabilitas. — Quarto ergo probatur voluntatem Angeli non habere ab intellectu, seu a modo intelligendi hanc immutabilitatem. Et argumentor in hunc modum, quia duae sunt sententiae circa dispositionem ex parte intellectus necessariam, ut voluntas eligat hoc, vel oppositum, seu velit, aut nolit aliquod objectum pro aliquo instanti. Una est, cum eadem advertentia, consideratione, et judicio utriusque partis posse voluntatem pro sola sua libertate quod maluerit eligere, sine alia ratione ex parte intellectus. Quae sententia consequenter asserit, posse esse peccatum in voluntate sine aliquo defectu praecedente in intellectu. Alia sententia est, non posse voluntatem unum prae alio eligere, vel idem objectum amare, potius quam odio habere, nisi intellectus aliter de illis judicet, vel aliquid amplius in objecto consideret, cum illud amat, quam cum odio habet, vel si omnia considerat, non saltem attentius, et efficacius ponderat rationem amandi, quam odio habendi. Quae sententia consequenter asserit, non posse esse peccatum in voluntate, quin aliquis defectus in intellectu praecedat. At vero (ne hujusmodi sententia examinemus nunc) juxta neutram earum potest voluntas creata talem immutabilitatem ab intellectu habere; ergo nec isto capite illam habet, ac subinde nullum superest principium, unde illam habere possit.

18. Probatur jam juxta dicentes non requiri ad peccandum defectum in intellectu. — Probatur minor quoad priorem partem, seu procedendo in priori sententia, quia in eodem instanti, et cum eadem dispositione intellectus, et sine illo ejus defectu, potest voluntas Angeli simul hoc, vel illud velle pro sola sua libertate, ergo licet unum nunc eligat, stante eadem dispositione, et advertentia, intellectus in alio posteriori instanti poterit non velle illud, sed aliud. Probatur consequentia, quia in priori instanti ex parte intellectus erat eadem dispositio, quae in posteriori durat, ut supponitur, et in priori erat sufficiens propositio objecti, tam ad volendum, et non volendum unum objectum, quam ad volendum, et nolendum oppositum; ergo etiam in posteriori instanti, est sufficiens propositio objecti ad illa omnia; ergo intellectus non potest dare immutabilitatem voluntati in prima electione; ergo voluntas non habet illam, quia jam ostensum est non habere illam ex se, vel ex actu, quem prius elicuit. Unde confirmatur, quia stante illa eadem consideratione intellectus, potest voluntas cessare ab actu, quem prius elicuit, quia judicium intellectus non necessitavit illam quoad exercitium actus cum elicuit illum, ergo nec postea necessitat ad conservationem ejus; ergo potest ab illo cessare ex se, licet intellectus non mutetur. At cessando ab uno actu, potest habere oppositum, sicut in principio potuisset juxta hanc sententiam, quia permanet intellectus in eadem apprehensione, et judicio utriusque partis, et per illud sufficienter proponit objectum ad utrumque actum, ut suppositum est. Denique augetur ratio, quia non solum potest intellectus Angeli in actuali dispositione perseverare, sed etiam efficacius attendere ad alteram partem odio habitam, vel plures rationes boni in ea considerare; ergo, quantum est ex parte intellectus, a fortiori poterit tunc voluntas propositum mutare, ut in sequenti discursu magis ostendetur.

19. Probatur etiam juxta requirentes talem defectum. — Idem ergo probatur juxta posteriorem sententiam: quae affirmat non posse esse defectum in eligendo, quin praecedat defectus intelligendo, et e contrario ad rectam electionem voluntatis semper in intellectu praecedere majorem boni eligendi considerationem. Ex quo sic colligimus, in illa consideratione intellectus angelici, potest esse mutatio, ergo quantum est ex parte intellectus, etiam in electione voiuntatis esse poterit, ac subinde, cum nihil aliud obstet, simpliciter esse poterit. Antecedens probatur, quia illa consideratio actualis etiam in intellectu angelico non est necessaria quoad exercitium, ut constat ex superius dietis de cognitione Angeli; ergo potest mutari, vel minuendo illam, vel augendo in ordine ad diversa objecta, applicando nunc magis attentionem intellectus ad hanc partem, quam ad aliam, vel e contrario. Prima vero consequentia sequitur aperte ex fundamento, quod illa sententia supponit: nam voluntatis defectus provenit ex defectu intellectus; ergo ablato defectu intellectus poterit etiam defectus voluntatis corrigi: et e converso recta electio voluntatis supponit perfectum judicium, et attentionem intellectus; ergo si intellectus emittat illam attentionem, et aliam rationem boni fortius apprehendat, poterit etiam voluntas deficere.

20. Exemplis declaratur mutabilitas angelicae voluntatis. — Efugiun duplicem sensum faciens. — Rejicitur in priori sensu. — Exemplis res declaratur. Nam imprimis certum est, Angelum malum mutasse in secundo instanti bonum propositum, et amorem erga Deum, quem in primo instanti habuerat, et in illa saltem mutatione necesse est verificari, quod Damascenus dixit, Angelum esse sententiae ratione mutabilem. Nec illam negant auctores primae sententiae. Respondet tamen in primo instanti Angelum non plene elegisse; et ideo potuisse electionem mutare. Sed interrogo quo sensu intelligant, Angelum non plene eligere in primo instanti, in quo creatur? sive cum donis supernaturalibus creetur, sive in pura natura, prout illum nunc praecipue consideramus. Aut enim intelligunt, Angelum in illo instanti non velle cum vera libertate, nec cum perfecto judicio ad illam necessario: et hoc profecto falsum est, quia Angelus non indiget tempore ad considerandum perfecte Deum, vel aliud objectum amandum, quantum ipse naturaliter, vel supernaturaliter potest. Ergo in primo instanti potest perfecte judicare de objecto amabili, et consequenter illud velle cum perfecta libertate. Deinde hoc probant dicta in superiore capite, et in libris quinto et septimo, idem ostendemus. Sed dicere possunt, in instanti creationis non eligere Angelum inter bonum, et malum: quia in illo primo instanti non potuit peccare, et ideo potuisse postea deficere a bono, quod inceperat. Sed illud quod assumitur, ut jam dixi, est valde difhicile, maxime in pura natura, prout loquimur. Cur enim non potuit Angelus statim in primo instanti boni, et mali rationes considerare, et perfecto judicio bonum velle? Nulla certe ratio in hoc apparet, imo videtur Angelorum perfectioni valde consentaneum. Denique etiamsi demus de facto non potuisse peccare, nihilominus potuit perfecte eligere inter bonum, et malum, quia illa impotentia peccandi, ut infra dicam, non est absoluta, et ab intrinseco, sed est tantum ex divina providentia: unde tantum est necessitas in quodam sensu composito, quae electionem perfecte liberam non excludit. Nam beatissima Virgo peccare non poterat, et nihilominus inter bonum, et malum cum perfecta libertate eligebat.

21. Rejicitur in posteriori. —Si autem dicant Angelum in primo instanti non plene eligere, quia licet operetur libere, et cum sufficienti judicio, non tamen considerat omnia, quae voluntatem ad contrariam electionem inducere possent: hoc dici potest in secundo, et tertio instanti. Quia non est necessarium, ut in secundo instanti omnia consideret, ita ut non possit in tertio alia considerare, vel plus ad aliquid aliud attendere, quam antea. Imo si prius habuit aliquem defectum in intellectu, potest postea supra ipsum reflecti, et cognoscere non omnia. quae animadverti poterant, considerasse, vel pon cum tanta efficacia, quanta oportebat. Sed dicunt aliqui, posse quidem hoc postea speculative considerare, sed non practice, ita ut moveat voluntatem. At hoc est gratis dictum: nam cur non poterit ex judicio speculativo transire ad practicum, ex sola rei natura loquendo. Certe nulla potest reddi ratio, nisi illa impotentia reducatur ad voluntatem, et sic non orietur defectus voluntatis ex intellectu, sed potius defectus intellectus ex voluntate. Nam vel judicium practicum addit aliquid supra speculativum, et illud est ante usum libertatis, et sic necessario sequetur ex judicio speculativo, vel est ex libera applicatione voluntatis, et sic poterit voluntas applicare intellectum ad considerationem practicam, et per illam mutari ipsa poterit. Vel si voluntas non potest applicare intellectum ad practicam considerationem post electionem, cum ante illam potest: reddenda est ratio illius impotentiae. Nam vel est ex ipsa voluntate, et sic receditur a sententia, et tota radix illius immutabilitatis tribuitur voluntati, quod impugnatum est; vel est ex intellectu, et hoc dici non potest, quia, supposito judicio speculativo, facile intellectus judicabit practice, si voluntas applicare illum veht.

22. Mutablilitas eadem exemplis aliis confirmatur. — Somnium uscoris Pilati in morte Christi Domini probabile est fuisse a Deo. — Denique etiam afferri possunt exempla, quae ostendunt mutationes in electionibus Angelorum, tam malorum, quam bonorum factas temporis decursu post statum viae, non quidem a bono in malum, vel a malo in bonum: sed inter diversa mala, vel bona, quae a fortiori ostendunt hanc mutationem esse connaturalem Angelis in propria natura. Sic enim daemon prius instigabat Judaeos ad occidendum Chris- tum, et Judam ad illum prodendum, ut patet Joann. 13, postea vero (ut Matth. 271, refertur) conabatur liberare illum per uxorem Pilati. Quod exemplum Cajetanus et Thomistae contra suam sententiam objiciunt, et respondent, daemonem tunc non fuisse operatum ex perfecta deliberatione. Quam responsionem aliqui impugnant, tum quia divinat. Unde enim sciri potest daemonem non ex perfecta deliberatione operatum in illis occasionibus fuisse ? Tum etiam quia actio illa habuit deliberationem, et advertentiam, quae ad gravissime peccandum sufficiebat, ergo fuit plene deliberata. Tum denique, quia si illa daemonis electio dicitur non plene libera, quia non omnia consideravit, quae considerare potuit, eadem ratione, quaelibet electio mala dicetur non plene delibera:a, quia ex aliqua inconsideratione procedit, et consequenter erit mutabilis ab Angelo, quod illi auctores non admittunt. Respondere tamen possunt, actionem illam daemonis censeri non plene deliberatam, non in ordine ad peccatum, nec propter totam aliquam inconsiderantiam: sed quia non procedebat ex pleno judicio, et evidenti, quod Christus esset, vel non esset Deus, sed in conjecturis tantum fundabatur. Daemon enim anceps erat, et dubius de Christi persona, et quasi tentando procedebat: ideoque prius instigavit, ut illum morti traderet, ct postea videns constantiam Christi, et alia signa timuit, ne mors ejus in suam perniciem redundaret. Item facile posset illud exemplum negari, nam probabile valde est, somnium illud uxoris Pilati a daemone, sed a Deo fuisse, ut ex Patribus notavi in 2 tom., disput. 31, sectione 3, in finem, et sequitur Maldonatus, Matth. 27.

23. Mutabilitas angelicae voluntatis probatur ex carietate mediorum, quae eligunt ad eumdem finem. — Sed licet verum sit, exemplum non cogere, tamen dubitari non potest, quin daemon, quando ex conjecturis tantum procedit, possit nunc uno medio uti ad finem, quem intendit, et postea alio, seu contrario, vel quia primum non succedit, et vult tentare an aliud efficacius sit: sicenim eumdem hominem nunc in confidentiam nimiam, nunc in desperationem inducit. Vel certe quia interdum novae conjecturae occurrunt, quae cogunt illam mutare electionem. Nam mutato judicio potest mutari electio. At vero facta in objecto, vel in medio, seu in ratione assentiendi mutatione fit in judicio, quae mutatio in Angelo locum habet, quia non cognoscit omnia futura, donec fiant, et ideo per experientiam multa denuo cognoscit, vel conjectat, quae antea non assequebatur, ergo in his potest electionem mutare. Unde non solum in daemonibus, sed etiam in sanctis Angelis potest his modus mutationis accidere: quatenus aliquam ignorantiam futurorum habere possunt: sicut de Angelis custodibus Judaeorum, et Persarum colligitur ex Dan. 10. Imo in operibus Dei invenitur ista varietas, longe vero altiori modo, et sine mutatione Dei: quia omnia quovis modo futura praecognoscit, et uno actu simul disponit quidquid pro diversis temporibus expedit, Angelus vero hanc perfectionem non habet, et ideo mutat electionem, quam prius fecerat. Dicere vero possunt auctores contraria sententiae, Angelum tunc vere non retractare priorem electionem, quia semper in eadem intentione permanet, et semper judicat priorem electionem juxta circumstantias recte fuisse factam, et ita non mutat formahter illam, neque retractat tanquam male factam, sed solum materialiter mutat illam in aliam, quae secundum novas occurrentes circumstantias conveniens judicatur. Unde consequenter dicent, se hoc non negare, sed solum dicere, Angelum ita esse immutabilem in priori electione, ut nunquam possit illam mutare formahter, id est, retractando illam, ut imprudenter factam.

24. Sed certe concessa illa priori parte, videtur ex illa efficaciter altera inferri. Nam idcirco Angelus potest priori modo mutare electionem, quia de novo aliquid factum est et cognitum: unde conjectat prius medium non esse conveniens, sed aliud, vel contrarium. Unde licet demus in eo casu non judicare se imprudenter elegisse: tamen negari non potest, quin cognoscat medium in re ipsa non fuisse aptum. Potest autem contingere, ut etiam in priori tempore, quando facta est prior electio, in re ipsa omnes circumstantiae existerent, sufficientes ad judicandum tale medium inutile esse, vel perniciosum, et quod ab ipso Angelo non fuerint consideratae, et postea illas animadvertat et consideret, ergo poterit retractare electionem priorem, non solum ex mutatione objecti, sed etiam ex reflexione supra suum inconsiderationis defectum: et consequenter judicare priorem electionem non fuisse recte factam. Et confirmatur, ram videtur non posse negari, quin damnati ita judicent de suis eiectionibus in hac vita factis, juxta illud Sap. 5: Ergo erravimus: ergo etiam daemones similem cognitionem et judicium habent, saltem convicti experientia tot malorum et miseriarum, quas propter illam elec- tionem patiuntur: nec possunt dubitare, quin juste puniantur, cum evidenter sciant Deum esse justum. Et loquendo de Angelo in pura natura, si potest aliquid inconsiderate et prave eligere: nulla est ratio cur non possit hoc ipsum postea considerare et contrariam electionem, ut meliorem facere, et e contrario hcet recte elegerit cum plena consideratione, poterit postea ab illa consideratione desistens et ad aliud magis attendens, oppositum male eligere.

25. Ad primam vationem in num. 2. — Stante eodem judicio potest voluntas continuare, cel mutare electionem. — Ad rationes primae sententiae facilis est ex dictis responsio. Ad primam desumptam ex modo intelligendi Angelorum, respondemus primo, Angelum omnia cognoscere sine discursu, et immutabiliter: nam multa non evidenter cognoscit, etiam in naturalibus, ut futura contingentia, et mentium occulta, ex quorum cognitione saepe procedit electio circa res agendas, et ideo in his potest, et judicium practicum, et electio facile mutari. Secundo dicitur, Angelum non semper actu considerare illa, quae evidenter cognoscit, et quando illa in generali, non ex necessitate applicare illa ad particularem actionem, et ex hac parte habere ex parte intellectus sufficientem mutabilitatem, ut ratione illius etiam in electione possit esse mutabilis. Denique dicitur tertio, sicut non obstante tota illa determinatione intellectus voluntas in prima electione libera manet, ita etiam facta electione manere liberam ad relinquendam illam, et aliam eliciendam, quia intellectus in utraque ostendit sufficientem rationem appetendi illam, et voluntas est liberior potentia, quam intellectus, potestque vel stante eodem judicio intellectus eligere, quod sibi placuerit, seu manere in electione facta, vel mutare illam, vel, quod fere in idem recidit, potest applicare intellectum, ut hanc, vel illam partem magis consideret, et sibi ut praeferendam proponat.

26. Ad secundam rationem in numero tertio. — Angeli non sunt amutabiles circa finem ultimum expresse. — Ad secundum de adhaesione ad finem ultimum respondetur, amorem finis ultimi non esse immutabilem in Angelo, sicut neque est in homine. Duobus enim modis amatur aliquid ut finis ultimus, scilicet, vel in actu signato (ut sic dicam) vel in actu exercito, seu formahter, et expresse, vel virtute et implieite. Priori modo amatur aliquid ut finis ultimus, quando intellectus judicat rem aliquam esse summum bonum diligentis, et in eo suam fe- licitatem consistere: et sub hac ratione illud proponit voluntati, et ab ipsa ita diligitur. Posteriori modo dicitur, aliquid diligi per modum ultimi finis, in bonis quidem, quando amando honestum, in eo Deus, ejusque gloria, virtute amatur, in malis autem, quando contra rectam rationem, et contra amorem Deo debitum aliquid amatur, quod ejus amicitiam dissolvere sufficiat. Priori modo errare solent homines, et multi infideles errarunt, constituendo ultimum finem in re aliqua creata, ex falso judicio intellectus: Angeli vero non possunt hoc modo deficere in electione ultimi finis, quia non possunt tale judicium intellectus habere, cum sit contra naturalem evidentiam, quam ipsi habent. Et ita de contraria electione ultimi finis fatemur esse aliquo modo immutabilem in Angelo, non quidem quoad exercitium, sed quoad specificationem, quia non potest Angelus illo modo diligere creaturam, ut ultimum finem, cum per intellectum non possit judicare talem esse: potest tamen non exercere dilectionem, seu intentionem circa verum ultimum finem, ut supra dixi, (quia extra visionem beatam loquimur) et ita etiam potest, si illam prius habuit, ab illa cessare. Imo credo etiam posse ad eum statum postea devenire Angelum, ut eum poeniteat, quod talem dilectionem aliquando exercuerit, hunc enim actum nunc daemones habere, probabilissimum est, quia summo odio Deum prosequuntur: quid ergo mirum, quod doleant se aliquando illum amasse? Nam hic actus non supponit necessario judicium speculative falsum circa Deum, vel finem ultimum, vel circa amorem ejus praeteritum, judicando nimirum aut non fuisse bonum, id est, honestum, aut non esse Deo consentaneum, sed suffticit judicium, quo Deum sibi inimicum, et a se odibilem aestimaut, ex vi cujus appetunt Deum omni bono, tam intrinseco, quam extrinseco, privare, et consequenter volunt nunquam ilIum dilexisse, si fieri posset.

27. Possunt tamen virtute, et amplicite circa finem ultimun esse mutabiles. — Non ogns est, ut quidquid Angelus libere amat, velit per modum ultimi finis. — Posteriori modo potest Angelus bene, et male adhaerere alicuirei, ut ultimo fini, quia potest recte operari, et peccare, ut in capite praecedenti visum est. Et hoc modo potest mutare electionem semel factam. Nam si bene eligit, seu tendit in ulimum finem, potest ab illo actu postea cessare, et aliquid aliud male amare, ut ultimum finem in actu exercito, modo explicato. Quia ut ita amet, non est necessarius error positivus in intellectu: sed sufficit, quod tale objectum proponatur, ut amabile, et conveniens sub aliqua ratione, non considerando, vel non satis ponderando alias rationes mali in tali objecto, vel in tali modo diligendi illud, inventas: quam dispositionem potest habere Angelus, non obstante priori bona intentione, quia jam ab illa cessavit, ut supponimus. Et eadem ratione licet malus amor praecesserit, poterit postea deponi ex majori consideratione intellectus, et consequenter poterit talis amor displicere, et contrarius honestus exerceri intra naturae ordinem, ut loquimur. Quia prior affectio prava non adhaeret immobiliter de se, ut probatum est, et ita non potest impedire mutationem, vel in consideratione intellectus, vel in contrario affectu, qui ex tali consideratione liberi sequi potest. Unde cum in illa ratione sumitur, dispositionem ad talem amorem esse immutabilem in Angelo, negatur assumptum, quia nulla dispositio praecedit, nisi apprehensio intellectus, quae secundum actum mutabilis est, ut omittam, fortasse libertatem voluntatis sufficere ad illam mutationem affectus, etiamsi positiva mutatio in intellectu non fiat: dummodo in illo non sit judicium intellectus quod necessitatem voluntati imponere valeat, quod judicium in Angelo viatore, et praesertim in pura natura, vel inveniri non potest, vel saltem necessarium non est ad dilectionem virtualem, vel actualem ultimi finis, sive bonam, sive malam. Addo denique non esse necessarium, ut quidquid Angelus libere amat, velit per modum ultimi finis, ut capite praecedenti tetigi, et in objectis, quae sic amat, vel actus quos sic elegit, non procedit ille discursus, et in eis potest facilior esse mutatio.

28. Ad tertiam rationem in num. 4. — Ad quartam rationem ibid.—Quo pacto Angeli sint capaces, et incapaces penitentie.—Tertia ratio Henrici jam est rejecta: quia non est necesse, ut voluntas liberior majori affectu feratur, quin potius quo liberior est, eo magis poterit affectum moderari, aut intendere, neque si summo conatu feratur, in eo semper cogitur permanere, sed pro eadem libertate poterit ab illo cessare, et alia considerare, per quae ab illo amore dimoveatur, et ad alium feratur. Ad quartam rationem de incapacitate poenitentiae, respondeo duplicem esse poenitentiam, et duplicem ejus incapacitatem. Una est poenitentia mere naturalis, qua displicet prius factum, propter rationes naturales, vel proprii commodi, vel honoris, vel utilitatis, vel alicujus ho- nestatis naturalis, et hoc modo concedo Angelum esse capacem poenitentiae, ut ostensum est. Et respectu prioris boni, nisi per gratiam, vel gloriam confirmetur in bono, semper est de se hujus poenitentiae capax, ut libro quinto ostendemus. At vero alia est propria poenitentia de malis commissis, et fructifera apud Deum, quae est supernaturalis, et infusa. Et respectu hujus potest in Angeli persona duplex capacitas considerari. Una remota, quae est obedientialis potentia ex parte Angeli, qua posset a Deo talem recipere poenitentiam sine repugnantia absoluta ex parte suae naturae, et hanc etiam capacitatem ex parte Angeli confitemur, nemini enim dubium est, quin potuisset Deus dare fructiferam poenitentiam Angelis peccantibus, si voluisset, ut infra libro septimo dicemus. Alia vero est capacitas, quae praeter potentiam obedientialem requirit ex parte Dei voluntatem, vel legem offerendi auxilium sufficiens ad talem poenitentiam, et ex parte creaturae conditionem, vel proprietatem de se non repugnantem huic legi Dei. Et hoc modo dicimus Angelos esse incapaces poenitentiae, quod in dicto libro septimo late videbimus. Et in hoc sensu locutus est Damascenus et loquuntur alii Patres. Et fortasse D. Thomas ita tribuit Angelis naturalem inflexibilitatem, non utdicat impossibilitatem absolutam in electione semel facta, sed ut dicat quamdam moralem difficultatem seu proprietatem naturalem de se in congruam ad poenitentiae statum, ut in dicto libro latius explicabimus.

PrevBack to TopNext