On this page
Caput 9
Caput 9
Utrum angelus in pura natura creatus habeat indifferentiam, ut in primo suae creationis instanti bene, et male diligere, seu eligere possit
CAPUT IX. UTRUM ANGELUS IN PURA NATURA CREATUS HABEAT INDIFFERENTIAM, UT IN PRIMO SUAE CREATIONIS INSTANTI BENE, ET MALE DILIGERE, SEU ELIGERE POSSIT.
1. Exponitur sensus quaestionis. — Secundum dubium circa resolutionem capitis septimi est, quando inceperit angelus habere inditferentiam illam libere eligendi inter bonum, et malum, quam naturaliter habere ibi diximus. Et difficultas est de primo instanti creationis, an in illo intrinsece, seu inclusive habuerit illam potestatem, nam extrinsece, seu exclusive, certum est apud omnes, immediate post illud instans habere plenam libertatem, et consequenter illam indifferentiam ad malum, quae plenam libertatem creatam consequitur, nisi ab extrinseco firmetur. Et ita etiam de facto peccasse malos angelos, infra videbimus. Unde quaestio haec coincidit cum illa, an potuerint angeli in primo instanti peccare, quam tractant theologi inferius disputando de Angelis malis, sed ibi tractanda est quaestio de angelis, ut de facto creati sunt in statu gratiae, et sub peculiari providentia Dei, nunc vero illam praemittimus de angelo in sua pura natura spectato: tum quia ad complementum hujus partis necessaria est, tum etiam, quia parabit viam ad ea, quae ibi adjungemus.
2. Quibus auctoribus tribuenda sit pars affirmans. — Pauci ex theologis punctum hoc praecise, ac distincte de angelis in pura natura spectatis disputarunt: sed indifferenter de angelis creatis loquuntur, et secundum statum in quo creati sunt, et ideo difticile est discernere quid in hoc particulari articulo senserint. Possumus tamen sine dubitatione dicere omnes illos theologos, qui absolute docuerunt, angelos, prout nunc creati sunt, potuisse in primo instanti peccare, a fortiori idem sensisse de angelis in pura sua natura spectatis, posito alio fundamento jam probato, quod Angeli natura sit libera ad bonum, et malum morale in ordine naturali: nam eamdem libertatem censent habere Angelum in primo instanti, quam in quocumque alio habere naturaliter possunt. Unde evidenter sequitur idem judicium ferendum esse de illis in pura natura creatis, quod de illis, prout nunc creati fuere, tribuitur, si de illis creditur, peccare potuisse. Et ita partem hanc affirmantem tribuimus Scoto 2, d.5, quaest. 2. et in dist. 18, ad ultimum, quem sequuntur in dict. dist. 5, Gregorius, Major, Bassolis, et Gabriel, dist. 4, quaest. 1, art. 3, dub. 4, Marsilius, quaest. 3, art. 2, Ocham, quodl. 2, quaest. 1. De aliis vero Doctoribus, qui negant Angelos prout nunc creatos potuisse peccare in primo instanti, affirmare non possumus, idem dicturos fuisse in statu pure naturali, quia fortasse non ponunt illam impotentiam intrinsecam et physicam, ut ita dicam: sed extrinsecam, et ratione status. Quod aliter explicari potest, ut non ponant illam impotentiam divisam ex defectu intrinsecae libertatis ipsius angeli in illo primo instanti. Sed tantum astruant impotentiam compositam, id est, ex suppositione specialis assistentiae Dei debitae illi statui. Sicut dicimus hominem in statu innocentiae non potuisse peccare veniahter. Et quia hoc examinandum est in libro septimo, ad quem locum pertinet: ideo de opinione istorum auctorum hic nihil dicemus, nec eos adversarios judicamus.
3. Vera sententia.—bico igitur Angelum in pura natura creatum, et suae libertati rehctum, habiturum fuisse libertatem quoad spe- cificationem in primo instanti suae creationis, ac proinde potuisse peccare in eodem instanti pro sua libertate. Hanc conclusionem praeter antiquos auctores citatos, sequuntur ex modernis Molina, Valentia, Vasquez et Pesantius, 1 part., quaest. 62, art. 5, Malonius 2, dist. 6, disp. 7, qui distinguit de potentia ordinaria et absoluta. Et dicit posse de potentia absoluta, non tamen de ordinaria. Sed distinctio non recte accommodatur ad puram naturam: unde sub potentiam absolutam videtur includere statum purae naturae, sine alia speciali Dei providentia. Videtur autem mihi in hoc etiam non loqui consequenter in ratione, quam pro secundo membro adhibet, ut statim declarabo. Citari etiam potest Aureolus, in 2, distinct. 4, q. un.. art. 2, quamvis distinctionem quamdam adhibeat judicio meo satis improbabilem. Dicit enim, posse Angelum in primo instanti habere actum voluntatis defectuosum, et de se malum, non tamen sibi imputabilem. Sed hane secundam partem indiscursu refellemus.
4. Ut probetur vera sententia supponuntur tria. — Ut vero ratione probetur haec sententia, suppono esse in potestate angeli actu velle in primo instanti, in quo incipit esse, quia in instanti operatur, ut satis in superioribus ostensum est, et quod illud instans sit primum, non inducit peculiarem repugnantiam. Item suppono, in primo instanti possc voluntatem, quantum est ex se, libere operari quia satis est, ut voluntas prius natura sit indifferens : ut in Deo est evidens, et in Christo alibi ostendimus: et infra etiam de angelorum merito dicetur. Suppono tertio, ex parte intellectus potuisse angelum in eodem instanti habere sufficientem deliberationem, vel advertentiam ad eligendum, vel volendum cum indifferentia; quia non eget tempore vel discursu, et simul potest uno intuitu haec considerare. Quapropter rationes quibus aliqui suadere volunt Angelum natura sua esse incapacem peccati in primo instanti suae creationis, quia non potest simul incipere esse, et operari, aut non libere, vel non cum suffticienti deliberatione, trivolae sunt, et ideo illas omitto: quia principia manifeste falsa supponunt.
5. Prima ratio vere sententie. — His ergo positis ratio assertionis est, quia voluntas Angeli natura sua est libera, non solum quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem, sed nihil est, quod in primo instanti illam necessitet magis quoad specificationem, quam quoad exercitium, ergo non necessitatur ad eligendum, seu volendum bonum honestum cum omnibus debitis circumstantiis, ergo etiam pro illo instanti est libera ad eligendum inter bonum, et malum morale, ergo ad peccandum, ergo ex vi suae naturae potest in illo instanti peccare. Major propositio probata est in cap. 7. Unde Durandus, in 2, dist. 5, q. 2, consequenter loquendo dixit, Angelum creatum cum sola cognitione, et libertate naturali non potuisse peccare in primo instanti, quia simphreiter non potest peccare in naturalibus. Optimeque infert ex illo principio: verumtamen eodem modo posset inferre, Angelum cum sola cognitione naturali conservatum, etiam in secundo, vel tertio instanti non potuisse peccare. At vero quia illud principium falsum est, tam falsum erit non potuisse Angelum creatum in pura natura peccare in primo instanti, sicut non potuisse peccare absolute, et simpliciter. Et ita Durandus in hoc non contradicit formaliter nostrae sententiae, sed alteri generali principio. Et potius in ratione sua videtur formaliter nobiscum sentire, saltem ex hypothesi, quia si Angelus potest peccare in naturalibus, etiam poterit peccare in eisdem in primo instanti, quantum est ex conditione suae naturae.
6. Progreditur probatio. — In minori propositione supponimus, Angelum non necessitari in primo instanti quoad exercitum, quod etiam in superioribus probatum est. Et praecipue intelligendum est universaliter, id est, non necessitati quoad exercitium ad omnes actus voluntatis, quos in primo instanti habere potest. In quo fere omnes utriusque opinionis auctores consentire videntur, uno, vel altero excepto. Et sequitur ex illo principio, quod in illo instanti potest Angelus libere operari, ergo saltem libertate exercitii, nam haec est prima, quae in actu libero necessaria est, ut supra etiam probavi. At vero Malonius supra in S Dices adhuc, sentit, Angelum in primo instanti necessitati quoad exercitium actus, et ideo non posse peccare de potentia ordinaria. Assumptum declarat, quia licet Angelus in primo instanti habeat voluntatem de se liberam, nihilominus in intellectu ejus pro eodem instanti praecedit judicium practire practicum de omnibus, quae Angelus pro tunc velle debet. Unde concludit, ab illo judicio necessitari voluntatem quoad exercitium: et ideo non posse cum defectu operari, quia defectus refunderetur in Deum. Antecedens probat, quia ante actum secundum praecedit actus primus completus, sed ad volendum aliquid in actu secundo constituitur Angelus in actu primo completo inter alia per illud dicta- men practicum circa objectum volendum, et volitionem ipsam: ergo hoc dictamen praecedit ordine saltem naturae actum secundum voluntatis angelicae. Quod autem voluntas necessitetur quoad exercitium ab illo judicio, non probat, sed ut clarum supponit.
7. Praedictus discursus Malonii vefellitur. —Hlic tamen discursus, et in generali fundamento morali, et in applicatione ejus falsam doctrinam continet. Primum ita declaro, quia vel judicium practicum intellectus supponit priorem volitionem in qua fundetur, vel praevenit omnino ipsam voluntatem. Priori modo verum est, posse voluntatem necessitari quoad exercitium a judicio practico, quia tunc non virtute talis judicii secundum se spectati, sed in virtute sui actus prioris, et consequenter a se ipsa voluntas necessitatur: ut si ex absoluta intentione finis judicet hic et nunc esse necessarium eligere hoc medium, necessitabitur voluntas ad illud volendum: vel si voluntas determinata sit ad sequendum, quod sibi delectabilius est, et intellectus judicet hic etnunc hoc esse sequendum ut delectabilius, voluntas sequitur necessario illud, nisi velit a priori voluntate retrocedere. Hic vero sensus non est hic intentus, nec potest accommodari, quia si volitio praecedit judicium, de illa volitione interrogo, an ad illam Angelus necessitetur, a praecedenti judicio: namsi necessitatur, in virtute alterius voluntatis necessitabitur, et sic sistendum est in aliqua volitione, quae a praecedenti judicio non necessitetur, sed sit libera: de illa ergo erit simpliciter vera suppositio nostra, quod Angelus in primo instanti non necessitatur quoad exercitium: nam omnis alia necessitas, quae ex illa volitione provenit, jam non est necessitas simpliciter, sed ex suppositione libera, quae absolutam libertatem non impedit. Si autem posteriori modo sit sermo de judicio practico, quod primum actum volendi aliquid extra se in Angelo praecedit, sic falsum est, Angelum constitui in actu primo ad actum illum voluntatis eliciendum per judicium practicum necessitans voluntatem, sed per judicium sufficienter movens voluntatem, si ipsa velit operari, alias etiam in secundo, et quolibet alio instanti deberet praecedere judicium per se, et efficacia sua voluntatem necessitans, et sic nunquam voluntas Angeli libere operaretur. Unde constat etiam altera pars, scilicet, illam doctrinam male applicari: tum quia non magis de primo instanti, quam de quolibet sequenti procedit: tum etiam quia si ille esset modus naturalis operandi Angeli, non solum de potentia ordinaria, sed etiam de absoluta non posset peccare sine illa necessitate, et si cum illa deficeret in sua operatione defectus, non imputaretur ipsi, ut dicebat Aureolus, quia ex necessitate naturae sequeretur. S. Ostenditur etiam quod non necessitetur tunc Angelus quoad specificationem contra Capreolum et alios.—Refelluntur primo.— Addebamus in eadem minori propositione principali nostrae rationis, non necessitari Angelum in primo instanti, etiam quoad specificationem actus, id est, ad eliciendum actum honestum, si aliquem elicit. Contra quam partem etiam sentiunt Capreolus, in 2, dist. 4, q. 1, art. 1, circa 4, conclus., et in 3, ad argumenta contra illam, et idem sentit Cajetanus, 1 p., q. 63, art. 5, et Richardus, art. 2, q. 2, dicunt enim, actum naturalem praecedere liberum, seu deliberatum: actus autem naturalis est necessarius, saltem quoad specificationem, et ideo Angelum in primo instanti habere necessitatem quoad specificationem. Et quia haec necessitas, cum sit ex inclinatione naturae, non potest esse ad malum, ideo in primo instanti necessitari ad bene operandum si operetur, ac proinde non posse peccare. Sed hoc etiam multipliciter deficit. Primo, quia esto aliquis actus voluntatis in primo instanti sit naturalis, non est necesse, utomnis actus illius instantis sit naturalis: nam, ut supra declaravi, in eodem primo instanti potest intellectns angelicus habere naturalem cognitionem sui, per suam essentiam, attingendo simul Deum aliquo modo, et liberam cognitionem alicujus rei extra se per usum alicujus speciei, ergo etiam per voluntatem potest simul in eodem instanti dilectionem aliquam naturalem, et liberam habere: quia non est major repugnantia. Nam rem aliam libere cognitam potest simul amare, vel odisse: etiam ex dilectione naturali sui, quia cum sint actus immanentes, et in instanti unusquisque fiat: ambo etiam possunt in eodem instanti fieri, et non excedit naturalem virtutem Angeli, utrumque actum simul facere, quia et sunt connexi inter se, et unus est naturalis, et alius liber, sicut de actibus intellectus diximus. Ergo simpliciter non necessitatur voluntas Angeli in primo instanti quoad exercitium, esto necessitetur quoad unum actum, et ita dato, quod in illo actu naturali non possit tunc peccare, in alio hbero poterit.
9. Secundo. — Secundo argumentor in hunc modum, quia si actus ille naturalis non est necessarius quoad exercitium, poterit An- gelus in primo instanti illum suspendere : ponamus ergo ita se habere, quia possibile posito in esse, nihil impossibile sequitur. Tunc ergo non obstante suspensione talis actus naturalis, poterit Angelus libere circa alia obJecta operari, ergo tunc etiam quoad specificationem libere operabitur, ergo simpliciter est liber quoad specificationem in illo instanti. Haec consequentia evidens est suppositis aliis. Probatur ergo prima, quia si voluntas Angeli non vult exercere actum naturalem, nihil est quod impediat illam, quominus alios possit elicere: quia non omnes alii pendent essentiaIiter, vel ex necessitate ab actu naturali. Nam propositis aliis objectis propter se diligibilibus, potest voluntas illa propter suam bonitatem velle, quia omnia necessaria ad volendum ibi concurrunt. Potest autem Angelus in primo instanti alia objecta considerare actu, et practice, quantum necesse est, et suffticit, ut voluntas moveatur, si velit, ergo potest etiam voluntas circa illa libere operari, etiamsi omnem actum naturalem suspenderit. Altera vero ilatio, scilicet, tunc actum fore liberum quoad specificationem, probatur primo, quia non est naturalis, nam supponitur voluntas suspendens omnem actum naturalem, ergo est liber quoad specificationem, quia nullus est actus necessarius quoad specificationem, nisi sit naturalis, id est, ex inclinatione naturali. Secundo probatur eadem illatio, quia tunc intellectus potest simul in illo objecto actu considerare rationes varias boni, scilicet, honesti, delectabilis, convenientis naturae propter excellentiam aliquam, vel commoditatem, et rationem etiam disconvenientis: sed hoc sufticit ad libertatem quoad specificationem, ergo talis libertas in illo actu invenitur.
10. Tertio. — Tertio argumentor, quia licet actus necessarius quoad specificationem non possit esse peccaminosus ex vi objecti voliti, ex modo volendi potest esse peccaminosus, verbi gratia, licet amor sui sit naturalis, et ideo ex objecto non sit malus, nihilominus ex modo potest male fieri, quia potest essc minus amor sui, vel sistendo in se, ut in ultimo fine, vel alio simili modo, ergo licet actus primus voluntatis Angeli in primo instanti sit naturalis, adhuc in illo poterit esse peccatum, quia non est naturalis in modo, licet sit naturalis in objecto. Unde licet sit necessarius quoad specificationem sub generali ratione amoris, ut opponitur odio, vel volitionis, ut opponitur nolitioni, non est necessarius quoad specificationem in ratione amoris recti, seu honestae vo- litionis, quia quoad modum actus est in indifferens, ut declaravi. At hoc in rigore ad nostrae rationis efficaciam sufficit, quia generaliter procedit de libertate quoad specificationem in ratione boni, et mali actus, quidquid sit de indifferentia in ratione volitionis, et noltionis, quia est magis physica, quam moralis, quamvis etiam haec non desit in aliis actibus pro eodem instanti possibilibus, ut probatum est. Accedit, quod libertas illa quoad exercitium posset suflicere ad potestatem bene, vel male volendi in illo instanti, quia tunc voluntas, et potest talem actum exercere, et velle illum suspendere, et hoc secundum velle potest esse malum, si supponatur praeceptum habendi alium actum in illo instanti. Ut si actus ille naturalis sit convertio in Denm, ut in finem ultimum, et illa conversio dicatur esse in praecepto per eodem instanti. Nam si homo secundum D. Thomam habet praeceptum naturale talis actus in primo instanti usus rationis, multo magis habet Angelus in illo primo instanti, quod respectu illius est primum instans usus rationis, ergo hoc posito volitio suspendendi illum actum pro illo instanti erit mala, et tamen erit in potestate Angeli eo ipso, quod illa conversio libera est quoad exercitium.
11. Effugium quoddam preoccupatur .— OQuocirca, ad tollendam ab Angelo ex natura rei libertatem quoad specificationem inter bonum, et malum actum pro illo instanti, necessarium est recurrere ad opinionem dicentem Angelum diligere Deum super omnia in illo instanti dilectione naturali necessaria quoad exercitium : nam illa non posset esse mala, neque ex objecto, nec ex modo, cum hic etiam sit a natura recte instituta. Nec etiam posset secum admittere actum pravum, et ideo licet secum compateretur simul alium actum liberum, nihilominus ex necessitate testificaret illum, et ita induceret necessitatem quoad specificationem honestatis in reliquis actibus liberis. Verumtamen fundamentum hoc reprobatum est in superioribus, quia voluntas non necessitatur quoad diligendum Deum non clare visum, et propter alias rationes supra adductas. Et praeterea illud fundamentum non procedit specialiter de primo instanti, seu absolute de Angelo in pura natura, quia si amor ille Dei esset necessarius quoad exercitium in primo instanti, etiam in secundo, quia non habet majorem causam necessitatis in primo, quam in secundo instanti; ergo etiam in secundo rectificabit voluntatem, ut non possit peccare contra ta- lem amorem, et sic de caeteris instantibus, et de quacumque duratione, vel certe si talis amor postea non necessitat, quoad specificationem, voluntatem quoad reliquos actus liberos, nec in primo instanti necessitabit, quia eadem ratio versatur, quantum est ex parte ipsius amoris, nec aliunde potest differentia constitui, cum ex parte intellectus possit esse sufficiens advertentia, vel voluntaria inconsideratio, ut jam tactum est, et nunc magis explicabitur.
12. Concluditur posse Angelum peccare in primo instanti swe creationis. — Instantia. — Hinc tandem manifesta est uitima illatio principalis rationis, in qua nostra assertio concluditur. Nam si voluntas Angeli in primo instanti est libera quoad exercitium, et specificationem inter bonum honestum, et malum illi contrarium, potestatem habet utrumque faciendi, seu volendi, ergo habet potestatem peccandi in eodem instanti. Nam libertas includit potestatem ad utramque partem, et posse peccare nihil est, quam posse velle malum honesto contrarium, sive hoc fiat volendo id quod revera malum est, sive volendo bonum modo indebito, quia in hoc etiam virtute includitur voluntas alicujus boni sub ratione aliqua repugnante honestati. Sed instatur, quia voluntas non potest appetere aliquid nisi sub ratione boni, ergo vel vere boni, et sic non peccat, vel apparentis boni, et sic apprehensio talis boni non potest esse in primo instanti, quia apprehensio alicujus, sub ratione apparentis boni, supponit cognitionem veri boni, ad cujus instar apparens bonum apprehenditur, ergo praecedere debet instans, in quo verum bonum cognoscatur.
13. Responsio. — Sed haec ratio parum urget, quia non est necesse, ut bonum circa quod peccatur, appareat honestum cum non sit, alias peccatum necessario supponeret erronem, quod verum non est, ut supra tetigi, et infra libro septimo latius dicetur. Unde neque necessarium est, ut bonum circa quod peccatur, apprehendatur, quasi per analogiam, seu comparationem ad verum honestum bonum, ut hac ratione necessarium sit, ut cognitionem honesti boni supponat: sed peccare potest circa bonum delectabile, vel commodum, absolute et secundum se cognitum, quo in se non sit rectae rationi consentaneum, vel certe tali modo dilectionis secundum rectam rationem dignum non sit. Et cognitio talis boni haberi potest in primo instanti, etiamsi cogitatio veri boni honesti tunc non praecedat, nec habeatur. Quocirca non dicitur peccatum esse circa bonum apparens, quia non potest esse circa aliquod verum bonum sub aliqua inferiori ratione, sud quia illud inferius bonum ita diligitur, ut superiori bono praeferatur, et sic amatur tanquam apparens excellentius bonum. Haec autem apparentia non est in actu signato, ut sic dicam, id est, per formale judicium comparativum, sed in actu exercito, dum illud bonum amatur, per modum excellentis boni, alio meliori praetermisso.
14. Altera instantia ex Aureolo.—Sed instat Aureolus quia licet voluntas Angeli possit hoc modo in primo instanti deficere, non tamen imputabiliter: quia ut actus sit imputabilis, oportet ut praecedant in intellectu diversae existimationes de oppositis objectis, vel actibus, vel de actu, et omissione, et consequenter, ut praecedat consilium. Quia nullus actus est imputabilis nisi sit electio: at vero electio est appetitus praeconsiliati; ergo anteactum imputabilem praecedit consilium: consilium autem non potest esse in primo instanti; ergo neque tunc potest esse actus imputabilis; esto possit esse defectuosus ex naturali imperfectione, et in potentia deliberandi, seu consiliandi. Quod si instes, quia si ille actus non imputatur Angelo operanti, imputabitur Deo: et sic erit Deus auctor mali. Responderi poterit non imputari Deo, quia non inducit ad illum defectum, nec tenetur illum impedire, nec imputari Angelo moraliter, quia non potest consiliari, sed imputari defectui, et impotentiae naturali, quam creatura non habet proprie a Deo, sed ex se, eo quod ex nihilo sit.
15. Responsio ad proximam instantiam. — Sed in hoc tam confuse, et inconstanter loquitur Aureolus in toto illo articulo, ut et vis rationum ejus, ac resolutio vix intelligatur, et plene repugnantia dicere videatur. Nam in discursu illius articuli docet saepius actum ilIum defectuosum esse liberum, et negat esse imputabile moraliter, quae duo repugnant: quia quantum habet actus libertatis, tantum habet imputabilitatis moralis. In Angelo vero non est actus liber, quin sit etiam sufficienter liber ad peccandum graviter, si actus defectuosus sit, et in materia gravi, ut supra probavi: quia ad ferendum perfectum judicium non indiget consilio, ut includit snccessivam inquisitionem, sed sufficit plena advertentia, quae est in ejus potestate. Unde si absque illa per voluntatem determinetur, et prave diligat, illi moraliter imputatur, quia moraliter etiam potuit non sic operari. Adde, quod ad peccan- dum imputabiliter non est necesse, ut formahter, et proprie fiat electio, ut est de medio in ordine ad finem: nam potest peccare circa objectum propter se volitum per modum finis proximi, quae volitio lato modo dici potest electio, ut supra notavi, quatenus ille finis praefertur aliis: verumtamen ut actus ille sit peccatum, non est necesse ut illa comparatio sit formalis, et cum espressa advertentia ad utrumque, sed satis est, quod sit in morali potestate operantis, non determinati per voluntatem ad hoc objectum, nisi adhibita prius tali advertentia. Haec autem fuit in potestate Angeli in primo instanti, imo etiam habendo illam potuit pro sua libertate velle proprium commodum, honesto praetermisso.
16. Objecta. — Solum nobis superest in contrarium D. Thomae auctoritas, et ratic. Nam in dicta q. 63, art. 5, expresse docet, Angelum non potuisse peccare in primo instanti. Et probat, quia alias tale peccatum imputaretur auctori naturae angelicae, qui est Deus, tanquam causae talis peccati, sive dicatur tunc Deus peccare, sive non, hoc enim nunc disputare non est necesse, nam satis absurdum est facere Deum causam peccati. Sequela ergo probatur, vel quia prima operatio naturae, actori naturae tribuitur, vel quia prima volitio a prima cogitatione est, et prima cogitatio est ab auctore naturae, quia non potest esse ab ipso operante per ejus voluntatem. Auget difficultatem Anselmus, libr. de Casu diaboli, c. 12 et sequentibus, ubi ait, primam volitionem Angeli non posse tribui Angelo tanquam se moventi, et ideo non posse primam volitionem Angeli esse peccatum. Antecedens probat, quia, qui nihil vult, non potest se movere ad volendum, per quid enim se movebit?
17. Resolvuntur. — Ad D. Thomae auctoritatem nunc solum respondemus, illum fuisse locutum de Angelis prout de facto creati sunt sub tali modo providentiae Dei, quae fortasse non esset debita in pura natura, de quo statu D. Thomas nihil dixit. An vero etiam de Angelis prout nunc creatis illa sententia vera sit, in libro septimo videbimus. Ad rationem vero applicatam ad statum purae naturae, negatur sequela, et ad probationem priorem facile dicitur, primam operationem naturalem attribui auctori naturae aliquo modo, non tamen operationem liberam. Vel aliter (ut ait Scotus) operationem hberam primam, si defectuosa sit, tribui auctori naturae, ut operatio est, et quantum ad omnem entitatem, quam habet, non tamen quod defectum, sicut de omni actuali pecca- re dici solet: nam quoad hoc eadem est ratio de primo actu, et de caeteris, supponendo, actum illum primum libere fieri a voluntate, quae ex nihilo facta est, et suae libertati permittitur..
18. Ad probationem sequelae dicitur quod peccatun Angeli in primo instanti sue creationis, non tribueretur Deo directe.—Ut hoc autem evidentius fiat, et alteri probationi respondeamus, duobus modis posse peccatum factum in primo adverto instanti Deo tribui, primo tanquam causae positivae, vel efficienti, vel inducenti ad talem actum, secundo tanquam causae negativae, seu privativae, seu non impedienti talem actum, aut non dirigenti Angelum, ne in illo instanti peccet. Si ergo illatio fiat in priori sensu, nullam habet probabiltatis speciem. Quod quidem de efficientia facile probatur, quia non haberet Deus majorem efficientiam in actum illius peccati, quam in alia peccata. Probatur, quia licet Angelus in primo instanti peccet, Deus non efficiet peccatum ejus, nisi ut causa universalis concurrendo ad actum ejus, qui dicitur materiale peccati, neque praedeterminabit physice voluntatem Angeli ad illum actum magis, quam aad caeteros, sed ipse Angelus se determinabit, concurrente Deo cum generali concursu: hoc autem non est satis, ut Deo tribuatur simpliciter peccatum tanquam efficienti causae, ut ex generali doctrina de Peccatis notum est. De inductione vero, seu speciali influxu directe probatur, quia licet voluntas Angeli in primo instanti peccando deficeret, Deus non induceret illam medio intellectu. Quia Deus ut auctor naturae angelicae, non imprimit Angeloin illo instanti aliam cogitationem naturalem, nisi cognitionem sui: ex vi cujus Angelus solum ad amorem sui, et Dei excitari potest, qui de se bonus est, simulque constituitur Angelus quasi in actu primo, ut possit ad aliam cogitationem, seu cognitionem per species se applicare per liberam voluntatem: ut supra tractando de cognitione Angeli, ostensum est. Quae voluntas utendi hac, vel illa specie, aut cogitandi de hac, vel illa re, non est etiam de se mala, sed est aut indifferens, aut de se bona, ergo Deus per cogitationem naturalem ad nullum actum malum de se inducit. Nihilominus tamen illa prima cogitatio libera potest esse principium alterius volitionis plene liberae in eodem instanti elicitae circa rem sic cogitatam, cujus proxima regula sit eadem cogitatio libera, ergo licet volitio, quae ex tali cogitatione procedit, defectuosa sit, jam non poterit defectus tribui Deo, ut dirigenti, sed ipsimet Angelo minus consideranti, aut attendenti, quam posset, vel deter- minanti per voluntatem sine debita consideratione, et advertentia, quam in eodem instanti habere posset, si vellet. Quocirca cum in praedicta ratione de prima cogitatione, aut volitione mentio fit, aequivocatio est cavenda: aut enim dicitur prima cogitatio, et volitio, omnis illa, quam in primo instanti habere potest Angelus, veltantum illa, quae est prima omnium, quam in illo instanti habere posset. In priori sensu falsum est, omnem primam cogitationem esse a Deo, ut auctore naturae tantum, id est, esse mere naturalem, nam aliqua cogitatio potest esse voluntaria, et libera in illo instanti, ut declaravi. In posteriori autem sensu concedo primam cogitationem esse a Deo, et per illam non induci Angelum ad peccandum, inde autem non sequiturnon posse peccare Angelum in illo instanti, quia cum illa cogitatione naturali potest esse alia libera, simul tempore, et posterior natura, cum qua, et ex qua potest Angelus peccare in eodem instanti, non ex directione Det, sed sua.
19. Nec etiam indirecte, ut non impedienta tribueretur. — At verosi dicatur illud peccatum tribui Deo indirecte tanquam non impedienti, vel non convenienter gubernanti, seu dirigenti Angelum in eoinstanti, nepeccet. Ut hoc probabile sit, oportebit ostendere Deum non tantum posse, sed etiam debere ac teneri, non quidem ex lege, sed saltem ex vi muneris auctoris naturae, seu sapientiae, et prudentiae illi connaturalis impedire omne peccatum suae creaturae, saltem pro illo primo instanti, in quo illam creat, seu non permittere voluntatem Angeli pro illo instanti determinari sine cogitatione satis cireumspecta, et congrua, ut licet libere velit infallibiliter non peccet. Nam ut alicui imputetur culpa alterius, non satis est, ut possit illam impedire, nisi etiam teneatur, ut in 1, 2, notum est, alias omnia hominum peccata Deo imputarentur. Difficillimum autem est ostendere teneri Deum ex vi providentiae naturalis, vel ad dandam Angeloin primo instanti cogitationem congruam, cum qua infallibiliter non peccet, aut non permittere illum per voluntatem operari libere, donec intellectum suum ad talem cogitationem applicet: quia nec ex visuae bonitatis, neque ex vi suae sapientiae, seu prudentiae videtur Deus ad hoc genus providentiae, aut regiminis suae creaturae praestandum obhgari. Et posset quidem hoc esse verisimilius, si Deus solus determinaret Angelum a1 primam cogitationem, ex qua omnino libere operatur, ut quidam volunt, quia tunc sotus Deus videretur excitare,et dirigere voluntatem Angeli. Verum- tamen etiam illo posito, non satis ostenditur illa necessitas, seu obligatio, quia potest esse cogitatio talis, ut sit in potestate Angeli cum illa bene, et male operari, et ideo ex vi cogitationis, et ex intentione Dei posset ad bonum dirigi, ipse autem ex se peccare. Multo verofaciIius in nostra sententia hoc intelligitur, cum cogitatio ipsa libera sit, et ex applicatione ipsiusmet Angeli fiat. Quapropter etiam isto modo non videtur posse cum fundamento inferri, tribuendum esse Deo peccatum Angeli, si in primo instanti non liberetur. Sed ad summum credi potest, esse illud regimen magis conveniens, ne cum divino opere conjungatur simul peccatum, sed discernatur non solum causalitate, et natura, sed etiam duratione opus Dei ab opere diaboli, ut non solum malitia, sed etiam omnis malitiae adumbratio a divino opere absit. Et hoc solum videtur posse dici stando in pura natura: an vero aliquid amplius de AngeIis, ut sunt de facto creati, dicendum sit, postea videbimus.
20. Ad auctoritatem et rationem D. Anselmi, n fine num. 16. — Actus a voluntate elicitus per seipswm est voluntarius de quo in tractatu de coluntario. — Ad Anselmum respondeo imprimis, discursum, quem ibi late Anselmus prosequitur, non minus in bonis, quam in malis actibus fieri posse, inferendo, Angelum non posse in primo instanti habere actum voluntatis bonum ex se, seu libere, quia non potest se movere ad primum velle, quia si se movet, jam vult se movere, et consequenter supponitur habere aliquod velle prius illo, quod ex se efficit. At in bonis actibus id dici non potest, ut infra ostendemus, ergo nec in malis. Respondeo ergo, considerando Angelum creatum cum suis potentiis, et posita cogitatione sufficiente in intellectu, prius natura quam velit aliquid, posse per se velle aliquid libere: per se, inquam, id est, sua sola virtute cum generali influentia primae causae. Et ad argumentum Anselmi, quia si Angelus seipsum facit de non volente volentem, jam sese vult movere. Respondeo velle quidem se movere, sed non alio actu, quam illo quo vult aliquid, quia volendo objectum vult se velle, nam actus a voluntate elicitus per seipsum est voluntarius. Et ideo non est vera illa propositio, qui est aptus ad volendum, et nondum vult, non potest primam voluntatem a se habere: quia voluntas potest seipsam immediate ad exercitium volendi determinare, etiamsi in priori tempore nihil voluerit, et in illo primo instanti prius natura sit apta ad volendum quam quidquam velit. Et cum instat, quia nemo allicitur, vel trahitur ad volendum aliquid sibi commodum, nisi quia prius habet voluntatem habendi commodum. Respondeo, quando particulare objectum ut per se commodum amatur, non oportere, ut praecedat illa voluntas elicita commodi in communi, sed satis esse naturalem inclinationem voluntatis ad suum bonum in communi, ut praesentato illo objecto per proprium actum elicitum, et primum in illud feratur. Nihil ergo obstat, quominus voluntas seipsam ad primum actum moveat, ideoque ex hac parte non repugnat primum actum liberum in Angelo esse peccatum.