Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Objectioni contra superiorem doctrinam occurritur, et quomodo angelus in pura natura potuerit esse beatus, declaratur

CAPUT XI. OBJECTIONI CONTRA SUPERIOREM DOCTRINAM OCCURRITUR, ET QUOMODO ANGELUS IN PURA NATURA POTUERIT ESSE BEATUS, DECLARATUR.

1. Proponitur objectio contra superiorem doctrinam.—Ex dictis in superioribus capitibus nascitur difficultas, quia ex illis sequitur, Angelos neque in primo instanti creationis suae fuisse beatos, nec in pura natura esse potuisse, quod perfectioni angelicae naturae valde repugnare videtur. Sequela probatur. Nam dictum est, Angelum non necessario amare super omnia Deum, ut ultimum finem suum naturalem: sine hoc autem amore non potest esse beatus Angelus, nec creatura aliqua intellectualis, quia non potest quiescere in illo tanquam in ultimo fine, nec ad illum se suaque omnia referre, nisi illum super omnia amet: nec etiam potest sine amore esse delectatio in re possessa et consequenter neque beatitudo; ergo Angelus non est semper, ac naturaliter beatus. Unde ulterius infertur nunquam esse posse naturaliter beatum, quia dictum etiam est, non solum posse Angelum ab illo amore cessare, sed etiam posse ex vi suae naturae aliquid contra illum amorem admittere, graviter peccando, et consequenter aliquid supra illum diligendo. Ergo si id committat, non erit beatus, sed summe miser, et licet non peccet, nihilominus semper versabitur in periculo id faciendi, et amittendi illum amorem; ergo eo etiam ipso non erit beatus, quia ubi non est certitudo perseverantiae in statu, non est beatitudo. Nam beatitudo dici non potest, quae amissibilis est. Et augetur haec difficultas, ex eo quod dictum est, Angelum ex natura sua esse mutabilem in electione, vel dilectione semel habita cum quacumque deliberatione. Nam hinc sequitur, Angelum in pura natura spectatum, etiamsi post se Deum amet, et naturaliter fruatur, nunquam esse securum, quod in eo statu permanebit, quia potest voluntatem suam retractare. Ergo nunquam esse poterit beatus, quia sine securitate, et inamissibilitate boni possessi beatitudo esse non potest. Tandem difficultatem auget, quod si Angelus semel Deum offendat, non potest naturaliter resurgere, nec ei reconciliari: et consequenter necessario erit semper miser. Át vero cum semper sit mutabilis, vix fieri posset, ut diutius vivendo non interdum caderet, ergo moraliter loquendo, non solum non esset beatus, sed potius semper ad miseriae statum perveniret, et in eo perpetuo maneret.

2. Sententia dicens Angelum necessario esse beatum quoad substantiam beatitudine naturali. —lIn hoc puncto duo extrema vitanda esse censeo. Unum est eorum, qui dicunt Angelum necessario esse beatum beatitudine naturali, quia necessario Deum actu contemplatur, et amat, ut auctorem, et finem naturae, nec ab illo averti, aut rectitudinem naturalem voluntatis amittere potest. Unde dupliciter Angelum considerant: primo, ut creatum in pura natura sine ordine ad supernaturalem finem: secundo, ut creatum, et ordinatum ad supernaturalem felicitatem. Priori modo conditum dicunt, non solum posse, sed etiam esse necessario naturaliter felicem, quia necessitate naturali contemplatur Deum, quantum naturahter potest, et diligit Deum naturali benevolentiae amore, eum ut aliquo modo amicum super omnia diligendo, a quo deficere non potest, quia contra solam naturalem rectitudinem peccare non potest. At vero de Angelo posteriori modo creato cum ordine ad supernaturalem felicitatem, dicunt, etiam necessario creari in heatitudine naturali, quia (ut supponunt) creatur sine peccato, et consequenter cum tota perfectione sufficienti ad naturalem beatitudinem, et sine imperfectione illi repugnante, et cum debito ordine ad supernaturalem felicitatem. Si vero sit creatus peccet contra supernaturalem finem, et ab illo omnino deficiat, dicunt nihilominus semper retinere quidquid perfectionis est in naturali beatitudine secundum se spectata, quia naturalia manent integra post peccatum; non tamen relinqui cum debita conjunctione, vel subordinatione ad supernaturalem beatitudinem, et ideo in tali statu nomen beatitudinis mereri. Ita sentiunt plures moderni Thomistae, 1 part., quaest. 56, art. 3, et quaest. 60, art. 5, et quaest. 62, art. 1.

3. Praedicta sententia ostendit falsa, tum in tribus, quae supponit. — Haec tamen sententia supponit multa, quae a nobis in superioribus refutata sunt, et ideo sententia ipsa placere non potest. Unum est, contemplationem Dei, quae ad naturalem beatitudinem in suo ordine sufficit, esse in Angelo ex natura rei necessariam quoad exercitium. Aliud est, amorem naturalem Dei propter seipsum, et super omnia esse eodem modo necessarium. Tertium est, Angelum in pura natura non esse peccabilem. Nam ex his tribus consurgit beatitudo naturalis, vel certe (formaliter loquendo) ex duobus primis, quia posito amore illo necessario, tertium de rectitudine in caeteris actibus naturalibus necessario consequitur. Amor autem ille ad beatitudinem naturalem necessarius est, quia sine rectitudine voluntatis circa finem ultimum beatitudo esse non potest. Imo in ordine naturali amor compleret beatitudinem, tum quia cognitio sola naturalis Dei per se non suffhiceret ad continendam semper voluntatem in officio, rectitudinem in omnibus illi praebendo, nisi amore conformaretur: tum quia amor naturalis Dei, vel est perfectior coenitione, etiam in genere entis, vel saltem ad omnem moralem perfectionem magis, et efficacius operatur. At vero licet haec consequenter dicantur, illa tamen, quae supponuntur, falsa sunt, ut in superioribus probavi.

4. Tum in aliis quae consequenter admittit. — Valde etiam falsum mihi videtur, quod consequenter conceditur, in daemonibus manere beatitudinem naturalem, quoad omnem positivam perfectionem ejus. Nec quoad hoc applicatur bene principium illud, quod naturalia manserunt integra post peccatum. Nam illud intelligitur quoad essentiam, et potentias, non quoad omnes actus naturales, id est, ordinis naturae, nec quoad naturalem rectitudinem, quae ab illis pendet. Et ita voluntas Angeli post peccatum adeo misera est, ut Deum ipsum odio habeat. Quomodo ergo possunt daemones odio habentes Deum, ipsum amore benevolentiae diligere super omnia ? Deinde repugnantiam involvit illa sententia, quia Angelus creatus ad finem supernaturalem non potest ab illo deficere, quin etiam naturalem rectitudinem necessario amittat, etiam quoad substantialem ejus perfectionem. Et hinc ulterius ab effectu colligitur, illum actum amoris non esse ex natura reisimpliciter necessarium, quia si amor naturalis necessarius esset, ille resisteret, ne voluntas aliquid sibi repugnans admitteret, et cum omne peccatum etiam sit contra supernaturalem finem, in se sit quid naturale, et repugnans etiam fini naturali, ex hac parte illi resisteret. Non est ergo in illis actibus, et consequenter, neque in beatitudine naturali Angeli tanta necessitas.

5. Altera sententia extrema Angelum per naturam esse incapacem alicujus beatitudinas naturalis. — Aliud extremum est, Angelum per naturam esse incapacem alicujus beatitudinis naturalis. Ita sentit Vasquez, 1 part., disp. 2, praesertim num. 6 et 7, et praecipue fundatur, vel in hoc quod Angelus non potest diligere Deum super omnia dilectione naturali, et amicitiae, seu benevolentiae, per donum creationis sine speciali dono gratiae, vel in hoc, quod talis amor, quocumque modo habeatur, amissibilis est per peccatum, et sine inamissibilitate non potest esse vera beatitudo. Sed primum fundamentum falsum sumit: nam Angelus in pura natura conditus, et nunc etiam in statu, in quo creatus est, potuit Deum, ut suae naturae auctorem propter ipsum, et propter summam bonitatem suam super omnia diligere, ut disimus cum D. Thoma in dicta quaest. 60, art. 5, et latius in materia de Gratia, libro primo 1 ostendimus. Unde ex parte non repugnabat, Angelum in pura natura conditum esse per operationes ejusdem naturae beatum. Alterum vero 'undamentum probat, illam beatitudinem naturalem non fore omni ex parte completam, et summam, nihilominus tamen, non probat non posse esse veram, et essentialem beatitudinem in ordine suo.

6. Prima conclusio.— Angelus in pura natura potuit elium in naturali beatitudine creari. — Dico ergo primo. Angelus in pura natura creatus potuit etiam in naturali beatitudine creari. Probatur, quia creari potuit cum perfecta cognitione Dei naturali, juxta cujusque Angeli capacitatem, et cum actuali amore benevolentiae Dei super omnia, et sine ullo peccato, et cum morali potestate, imo et facilitate nunquam peccandi, ac denique cum magna vitae jucunditate. Sed haec sufficiunt ad naturalem beatitudinem; ergo. Major satis patet ex dictis, quia Angelus naturaliter est capax illarum perfectionum, et cum in instanti fiant, potuerunt incipere cum natura, et quia non excedunt naturales vires, imo inter se sunt connexae, et una ex alia sequitur, potuerunt etiam esse simul, ergo potuit Angelus cum illis omnibus creari. Imo licet Deus non cogeretur creare Angelum cum tota illa perfectione, ut dictum est: nihilominus id facere esset magis consentaneum ejus magnificentiae, et sapientiae, ac bonitati, ut effectus juxta naturalem capacitatem suam perfectissimus ab ipso prodiret. Circa minorem autem propositionem, quod haec perfectio ad veram naturalem beatitudinem suffhiceret, potest de modo loquendi moveri quaestio. Verumtamen, cum non sit in rebus omnibus aequalis perfectio ad beatitudinem exigenda, non est cur dubitemus illam vocare beatitudinem naturalem, nam per hoc additum satis significatur, non esse summam, sed qualem natura creata juxta sua merita postulare potest. Et declaratur, quia in eo statu natura angelica esset conjuncta suo ultimo fini, eo modo quo potest, et debet, solumque illi deesset intrinseca perpetuitas, vel potius perpetuitatis certitudo, et impotentia cadendi ah illo statu (quae inamissibilitas dicitur): haec autem conditio, licet in summa, et excellenti beatitudine requiratur, nihilominus sine illa, et cum potestate absoluta nunquam amittendi talem statum poterit esse substantialis beatitudo ordinis naturalss, licet illa proprietate careat, et omnino perfecta non sit.

7. Confirmatur. — Ac denique confirmatur, qui juxta communem sensum, et modum gravium auctorum de naturali beatitudine loquentium, ad ejus rationem essentialem, et absolutam sufkicit illa perfecta conjunctio cum ultimo fine, cujus natura capax est. Et ita Aristoteles, Iib. 10, Eth.. cap. 7 et 8, aliquam beatitudinem hominis in contemplatione substantiarum separatarum posuit, et Boetius dixit, beatitudinem esse statum omnium bonorum aggregatione perfectum. Quod in unoquoque rerum ordine secundum illius capacitatem intelligendum est. Atque hac ratione de facto censentur Angeli creati in aliqua beatitudine, vel supernaturali viae, vel naturali simpliciter, licet a principio illam inamissibilem non acceperint. Ergo a fortiori idem dicendum est in puris naturalibus. Illo autem modo loquuntur D. Thomas, et sectatores ejus, 1 part., quaest. 62. art. 1, et Scotus, 2, dist. 3, quaest. 9, in responsione ad quaestionem, et probationibus ejus, et dist. 4, quaest. 1, argumento primo, cum solutione, et Durandus ibi quaest. 1, Malonius ibidem, disp. 1, conclus. 1. Et eodem modo loquitur Augustinus, multis inlocis, lib. 11, Genes. ad litteram, c. 26, et 11, de Civit., cap. 11, ubi ait, Angelos ita esse creatos, ut statim sapienter, beateque viverent, licet non statim excellentiam sagpentis, Deateque vite acceperint, quam paulo inferius vocat plenitudinem beatitudinis: sentiens dari posse aliquem beatitudinis modum extra visionem beatam. Et idem habet Fulgentius, de Fide, ad Petrum, cap. 3, ubi de malis Angelis ait: Pars Angelorum, qua a suo creatore Deo, quo solo beata fuit, voluntaria prorsus aversione discessit, initium sue damnationis invenit. Et similia habet Gennadius, de Ecclesiast. dogmatib., cap. 59 et sequentibus, et plures in lib. 5, cap. 2, referemus. Quin potius etiam de primo homine ait saepe Augustinus, fuisse in statu aliquo beatitudinis creatum, ut in lib. 14, de Civit., cap. 10, 19 et 26, videre licet, et infra in tract. 2, lib. 3, latius dicemus.

8. Secunda conclusio. — Angeli potuerunt creari a, Deo in pura natura cum naturali beatitudine caque inamissibili. — Probatur. — Obstaculum removetur. — Secundo dico, credibile esse, Angelos in pura natura conditos potuisse per providentiam DEI suo modo consentaneam naturae constitui in tali statu suae beatitudinis, in quo ab illo jam cadere non possent, et ita etiam quoad conditionem inamissibihtatis haberent statum perfectum illius beatitudinis, cujus naturaliter essent capaces. Hanc conclusionem facile admittent, qui putant Angelos esse in naturalibus impeccabiles. Item qui putant esse immutabiles ab electione, cum integra deliberatiope semel facta. Verumtamen absolute probatur, quia licet ipsa immutabihtas non sequatur intrinsece ex natnrali conditione Angeli, saltem est illi maxime consentanea, et proportionata: et alioqui dari poterat per auxilia divina ordinis naturalis, et consentanea divinae providentiae tali naturae proportionatae. Est enim considerandum, Deum etiam ut auctorem naturae non debere rebus omnibus eumdem providentiae modum, nam altiorem petent res intellectuales, et liberae, quam reliquae. Unde probabile est, quod licet creaturae intellectuales non fuissent ad supernaturalem finem ordinatae, in eis esset futurus ordo alicujus meriti et praemii ex institutione divina consentanea naturae. Nullum autem praemium non excedens naturalem ordinem magis accommodatum bene operantibus, et per aliquos actus deliberatos in bono, in quo creati essent, perseverantibus, cogitari potest, quam inamissibilis beatitudo naturalis, vel confirmatio infallibilis in illa, si jam fuisset a principio collata, ergo verisimile est, etiam intra latitudinem beatitudinis naturalis potuisse Angelos per naturalia merita pervenire ad statum in quo illam inamissibiliter possederunt. Neque obstat, quod talis status, et auxilia, quae ad illum requirerentur, essent beneficia non debita naturae, ac subinde potius esse censenda gratuita, quam naturalia. Non (inquam) hoc obstat, quia satis esset, quod essent debita, suppositis bonis meritis a Deo postulatis ut auctore naturae. Merita vero ipsa essent quidem beneficia gratuita eo modo, quo beneficium creationis gratuitum appellari potest, et non altiori: quia supposito beneficio creationis, ille ordo providentiae esset aliquo modo debitus tali naturae secundum se, et absolute spectatae, et ad finem altiorem ad supernaturalem non ordinatae.

9. Ad rationem dubitandi in num. 1. — Atque hinc patet responsio ad rationem dubitandi in principio positam. Nam imprimis concedo, non esse actualem beatitudinem sine actuali contemplatione, et amore Dei: nego autem, esse de ratione beatitudinis generatim sumptae, ut isti actus sint necessarii quoad exercitium. Nam si de facto Angelus creatur cum his actibus sua naturali beatitudine, pro tunc id satis est ad rationem beatitudinis (licet non ex omni parte perfectae) quod possit Angelus in illis actibus semper permanere si velit, etiamsi per contrarium actum possit illam amittere. Nam inamissibilitas non est de ratione omnis beatitudinis, praesertim naturalis, ac viae, ut dixi. Ad alias vero difficultates jam declaratum est, quomodo possit Angelus intra naturalem statum firmitatem et stabilitatem in sua beatitudine naturali comparare. Addo vero, etiam in illo statu non videri necessarium, quod amor vel contemplatio essent in Angelo cum necessitate quoad exercitium, nam ad inamissibiltatem talis beatitudinis sufficeret necessitas quoad specificationem, quam Deus posset facile conferre. Et tunc sta- tus beatitudinis, quasi habitualis esset perpetuus, et continuus, actualis autem beatitudo non necessario semper esset continua, dici tamen posset perpetua, quatenus semper esset in potestate habentis exercere illam. Et fortasse semper esset continua, non ex absoluta necessitate naturali, sed ex perfectissimo usu libertatis, in quo posset etiam per divinam providentiam Angeli voluntas confirmari.

PrevBack to TopNext